Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum juramentum de actu indifferente obliget?

CAPUT XVI. UTRUM JURAMENTUM DE ACTU INDIFFERENTE OBLIGET?

1. Objectio. — Solutio. — Dico primo: juramentum non potest obligare ad actum indifferentem, ut indifferens est. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, in d. art. 7; quamvis enim non faciat expressam mentionem actuum indifferentium, comprehendit illos, juxta suam dcectrinam., sub bonis, vel malis, vel impedientibus majus bonum; et ita etiam sumitur ex aliis auctoribus allegatis. Probatur autem breviter, quia imprimis actus de se indifferens, quotiescumque propter se tantum fit, sine ulla relatione ad honestum finem, est peccatum veniale juxta probabiliorem sententiam; ergo jurare actum indifferentem ut sic, idem est quod jurare quoddam peccatum veniale; ergo tale juramentum non obligat. Dices: contraria sententia, quod actus indifferens in individuo non sit peccatum, probabilis est ; ergo saltem secundum illam illud juramentum obligabit. Respondeo, quidquid sit de antecedenti (quod mihi dubium est, saltem loquendo de probabilitate practica), negando consequentiam ; quia utjuramentum non obliget, satis est quod sit probabilius, illum operandi modum esse peccaminosum ; nam, sicut juramentum non est vinculum iniquitatis, ita non est vinculum obligans ad sequendam viam incertam, relicta secura, in materia vitandi peccatum.

9. Juramentum non solum non obligat ad actum indifferentem, quia malus est, sed quia bonus non est. — Etsi haec possint separari.— Unde ulterius addo, juramentum non solum non obligare ad actum indifferentem secundum se spectatum, quia malus est, sed etiam quia bonus non est sic factus in individuo, etiamsi fingamusilla duo esse in individuo separabilia, quod non credimus, quia eo ipso talis actus otiosus est ; quod in actu humano et morali sufficit ad aliqualem malitiam, ut in verbis otiosis constat. Tamen admissa etiam illa separatione, saltem ille actus sic factus estinutilis, tam operanti quam aliis, ut supponimus, quia si esset utilis, et ut sic spectaretur, jam non sumeretur ut indifferens; ergo talis actus ad minus est impeditivus majoris boni; ergo vel ex hoc capite tale juramentum non obligat, juxta superius dicta. Et confirmatur, nam qui juraret pro aliquo tempore non facere quidpiam honestum, non obligaretur tali juramento, ut omnes fatentur, et iufra videbimus tractando generaliter de omissionibus; ergo qui jurat facere actum indifferentem non obligatur. Probatur consequentia, quia ille in virtute jurat non facere actum honestum, dum circa actum indifferentem occupatur. [mo, loquendo moraliter et humano modo, vix potest aliquis cessare ab actu honesto, et non peccare, nisi faciendo actum indifferentem, quia vix potest cessare ab omni actu libero, supposita sufticienti advertentia ; nam saltem aliquid libere cogitabit. Unde sicut non potest aliquis juramento se obligare ad consumendum tempus inutilibus cogitationibus, etiam indifferentibus, ita neque ad se occupandum opere indifferente, ut tale est.

3. Instantia. — Solutio. — Dices: qui jurat opus indifferens, non jurat facere illud sine honesto fine (nam si hoc juret, jurabit peccatum, vel aliquid repugnans honestati, et sic convincunt rationes factae), sed praecise jurat facere tale opus de se indifferens, quod in individuo poterit honeste fieri; ergo juramentum de se obligabit ad faciendum tale opus, quandoquidem fieri potest sine peccato, et tunc generalis regu!a rectae rationis obligabit ad ponendum finem, quo honeste fiat. Respondetur primo, saepe accidere posse ut actus de se indifferens in tali persona, et tali tempore et loco, non possit cum fine honesto habere proportionem ; ut si Scholasticus, qui neque ad salutem neque ad rationabile corporis levamen indiget ludo, juret ludere, non obligatur, quia et actus ille de se es indifferens, et in tali persona non habet proportio- nem cum honesto fine ; et similia exempla possunt multa adhiberi. Quoties ergo talis fuerit actus indifferens, non habet locum replica facta. Secundo dicitur, quod licet homo possit actum indifferentem referre ad honestum bonum, ex vi juramenti non tenetur, quia non hoc juravit, ut de Voto latius dicemus. Per conjecturam autem praesumi potest, quando actus indifferens cum juramento promissus habet in tali persona commoditatem, et proportionem ad honestum finem, eo ipso intelligi juratum in ordine ad talem finem; et ideo juxta probabilitatem praesumptionis, servandum esse juramentum, quamdiu opus retinuerit utilitatem illam, seu habitudinem ad talem finem. Tunc autem tale juramentum non pertinet ad hanc primam assertionem, sed ad sequentem, quia non est juramentum de opere indifferente, ut tale est, sed est utile ad bonum finem.

4. Dico secundo: si actus indifferens juretur. vel propter honestum finem, vel propter utilitatem proximi, ad quam est accommodatum juramentum, obligat. Probatur, quia juramentum de quocumque opere virtutis inducit obligationem, ut cap. 12 visum est; sed opus indifferens factum propter honestum finem est opus virtutis; ergo sic juratum cadit sub obligationem. Neque in hoc est ulla difficultas, sed explicandum est eo modo, quo diximus de propriis actibus virtutum. Addimus vero in ultima parte assertionis, quando opus est utile proximo, et in ejus utilitatem juratur, satis esse quod non sit malum; nam licet sit indifferens tale juramentum , obligat, quia in illo non attenditur per se primo honestas operis , sed commoditas proximi, quam intendere per se bonum est, etiamsi intendatur per opus alias indifferens, dummodo malum non sit ; nam per illam relationem fiet opus bonum, vel liberalitatis, vel misericordiae, vel justitiae, vel certe humana fidelitatis. Et ita haec pars virtute continetur in secunda, posita vero est ad majorem claritatem ; ut nimirum intelligatur in juramento facto in favorem proximi inveniri hanc specialem rationem, quod ex vi qualiscumque juris acquisiti proximo per promissorium juramentum illi factum sufficienter honestatur opus illi promissum, etiamsi alias de se indifferens esset, et ideo illud etiam satis est ut tale juramentum semper includat obligationem. Haec autem ratio non habet locum in operibus de se indifferentibus, ut ire in agrum, vel legere, quando ordinantur ad ra- tionabilem commoditatem ipsius jurantis : nam ipse jurans proprie non acquirit jus, et licet acquireret, posset illi cedere, et ideo dicimus talia opera et juramenta spectanda esse sicut alia opera virtutis, quae absolute propter honestatem jurantur. Quod si opus indifferens referatur immediate ad honorem Dei, induet rationem voti, et per principia supra posita de voto jurato regulandum est, ut latius explicabitur infra circa materiam voti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16