Caput 17
Caput 17
Quando et quomodo obliget juramentum de omissione seu negatione alicujus operis.
1. Haec quaestio videri potest definita in duobus capitibus praecedentibus, quia in his rebus moralibus privationes seu omissiones actuum ad ipsos actus reducuntur, juxta regugulam traditam a D. Thoma 1. 2, quaest. 71, art. 6, ad 1, et ita quae dicta sunt de actibus, accommodanda erunt ad omissiones actuum cum proportione, et expedita erit quaestio. Nihilominus tamen ad esplicanda quaedam dubia, quae circa has negationes specialiter occurrunt , visum est de illis in particulari dicere.
2. Juramentum de non committendo peccato obligatorium est. — Negatio, que juratur intuitu vitandi peccatum , obligationem inducit. — Primo ergo certum est, si fiat juramentum de cavendo, seu non committendo actu peccaminoso, tale juramentum obligatorium esse. Patet, quia tale juramentum est de re honesta, nam vitare peccatum bonum est. Nec refert quod illa non sit res positiva, sed tantum carentia, tum quia secundum moralem eestimationem carentia mali est magnum bonum; tum etiam quia in observatione talis juramenti moraliter includitur positiva voluntas non peccandi, quae bona est. Atque hinc sequitur. quoties juratur negatio aliqua intuitu vitandi peccatum, vitando actum qui potest esse occasio ejus, juramentum maxime obligare ; ut si quis juret non ingredi talem domum, in qua expertus est occasionem, vel non habere familiaritatem cum tali amico, qui sibi est in scandalum, et sic de aliis. Ft ratio est eadem, quia tunc illa negatio induit eamdem honestatem. Solum oportet advertere differentiam inter praedictas omissiones. Nam quando juramentum immediate est de non committendo tali peccato, verbi gratia, furto, fornicatione, etc., tunc juramentum de se semper obligat, quia materia semper habet eamdem honestatem. At vero quando omissio jurata non consistit formaliter et immediate in omissione peccati, sed in omissione alterius actus de se non mali, quatenus est occasio peccati, tunc obligatio juramenti non est ita perpetua, sed tamdiu durat, quamdiu ille actus fuerit occasio peccandi. Si autem ratio occasionis auferatur, obligatio juramenti cessabit, ut in exemplis adductis, si a tali domo auferatur occasio, vel si talis amicus mutet mores, et studiosus fiat. Ratio sumi potest, vel ex generali principio, quod juramentum promissorium non obligat mutatis rebus, juxta caput Quemadmodum, de Jurej.; vel in principio supra posito, quod medium indifferens, si fiat inutile, et impertinens ad finem honestum, jam non accipit honestatem ab illo; vel denique in intentione jurantis, quae solum fuit cavere occasionem peccandi, et ideo si jam non est occasio, non fuit sub juramento comprehensa.
3. Juramentum de actu indifferente omittendo intuitu honestatis, obligatorium est. — Dico secundo : juramentum de omittendo actn indifferente, si fiat intuitu honestatis, ad quam illa omissio possit aliquid conducere, obligatorium est, non vero si sit de omissione impertinente ad virtutem. Prior pars certa est, et communis, quia talis omissio sub illo respectu participat honestatem finis ad quem ordinatur, atque ita juramentum illud est de materia honesta ; ergo obligat. Exempla sunt, si quis juret abstinere in die aliquo ab opere servili, ut possit vacare operibus religionis, vel si quis juret non exire domo, ut ibi melius occupetur, et similia. Imo hoc titulo multae negationes hujusmodi sunt materiae votorum, ut est votum non nubendi, vel etiam votum paupertatis, vel abstinentiae a cibo impediente usum alicujus actus studiosi. Sic etiam obligat juramentum non ludendi, per se loquendo, quia licet actus ille sit indifferens, tamen abstinentia ab illo est de se valde utilis vel ad lucrandum tempus ad exercitia virtutis, vel ad vitanda pericula et nocumenta quae ex frequentia talis actus sequi solent. Eademque ratio est de quibusdam aliis actibus, qui licet non sint per se mali, moraliter implicant hominem in vitiis et peccatis, vel certe multum avertunt ab spiritualibus bonis; hnjusmodi sunt mercatura, et aliae negotiationes humanae. Et ideo juramentum de non exsercenda tali actione per se et ex objecto non est vanum, et ideo regulariter obligationem inducit, nisi ex circumstantia personae, et statu ejus contingat, tale juramentum prudenter judicari contra bonos mores ejus.
4. Dfficultas quadam contra secundam partem assertionis. — In secunda parte assertionis videtur esse nonnihil difficultatis ; procedit enim, quando aliquis jurat non facere opus indifferens, cujus privatio impertinens est ad virtutem, sicut et opus, neque illam juvat, neque impedit: ut verbi gratia, in femina non laborare manibus, et in homine non scribere, vel non legere. Cur ergo juramentum de tali negatione non obligabit? nam tale jnramentum impleri potest sine peccato, ut per se constat, et sine impedimento melioris boni; nam illud juramentum solum impedit opus indifferens, cujus privatio per se nihil confert ad honestatem, ut supponitur; ergo omissio talis operis neque est mala, neque impeditiva melioris boni ; ergo juramentum de tali omissione potest impleri sine peccato, et sine impedimento alicujus boni. Cur ergo non implebitur, ut salvetur veritas juramenti? nam (ut jura dicunt) non observatio juramenti solum permittitur ad vitandum majus malum: hic autem nullum malum vitatur, ut constat. Declaratur etiam ex quadam notanda differentia inter opus indifferens, et negationem seu omissionem ejus; nam opus indifferens, si in individuo sic fiat, eo ipso malum est, vel certe impeditivum majoris boni, et ideo juramentum de illo non valet. Omissio autem talis operis etiam per se spectata non est mala, neque impedit majus bonum ; et ideo juramentum de illa sine ullo incommodo morali impleri potest. Cur ergo non implebitur? Accedit quod talis omissio videtur potius commoda ad virtutem, quia saltem constituit hominem magis expeditum ad bene operandum, si velit; ergo saltem hoc titulo obligare poterit tale juramentum.
b. Resolutio difficultatis. — Nihilominus vera est illa pars assertionis formaliter sumpta, ut proposita est tanquam distincta a priori parte; nam si vacatio ab opere aliquo prorsus est indifferens, et nulla honestas ve rationabilis utilitas in ea spectatur, impertinens est et inutilis ; ergo non est materia obligationis moralis; ergo nec juramentum de illa sic spectata obligat. Imo vero si opus illud, quamvis in ratione virtutis sit indifferens, per se afferre potest aliquam natura commoditatem , ut est laborare manibus, et legere, aut scribere , sic talis omissio non solum honesta non est, verum etiam vergit in detrimentum naturae, et ideo tale juramentum nullum est, et non obligat. Si autem talis onmissio spectetur sub quacumque habitudine ad virtutem, sic non pertinet ad hanc partem assertionis, sed ad primam. Dupliciter autem potest id contingere. Primo, si juramentum sit de non faciendo opere indifferente in eo sistendo, et hoc per se bonum est, et ex vi talis objecti obligabit, non quidem ad non faciendum opus absolute, seu quoad exercitium (ut sic dicam), sel ad non faciendum illud inutiliter et otiose. Alio modo potest in ea privatione involvi respectus ad honestatem, si homo intendat non occupari in tali opere, ut non distrahatur vel impediatur ab aliis bonis; et tunc constat ex priori parte assertionis, et esse obligationem, et unde oriatur. Et ita patet responsio ad posteriorem partem difficultatis.
6. Ad priorem vero respondetur, juramentum promissorium non obligare ad faciendam veram priorem propositionem de futuro, nisi supposita materia capaci obligationis; et stante illa obligatione procedit regula, quod non est praetermittenda veritas, nisi ubi res vergeret in deteriorem exitum , seu, quod idem est, nisi propter vitandum malum. At vero quando materia de se est incapax, obligatio a principio nulla fuit, et ideo neque postea necessarium est verum efficere, quod fuit assertum. Est autem dicta materia incapax propter suam vanitatem et inutilitatem. Neque enim verisimile est, Deum velle sua auctoritate favere vanse et quasi superstitiosae observantiae, et ideo a principio fuit error in tali juramento, quia in vanum nomen Dei invocatum est ; postea vero nullus est defectus formalis (ut sic dicam) veritatis, quia secundum rectam rationem non magis est habenda ratio prioris dicti, quam si dictum non fuisset. Quin potius, quamvis per se non sit malum tale opus indifferens omittere, nihilominus abstinere ab illo, quasi ex obligatione, et sub intuitu reverentiae divinae, superstitiosum esset et culpabile, ut statim amplius explicabitur.
7. Juramentum de non emercendo aliqguem actum bonum supererogationis , non inducit obligationem. — Dico tertio: juramentum de non faciendo aliquo actu bono supererogationis, ut tale est, obligationem non inducit. Loquor de actu supererogationis, nam si actus sit necessarius, seu sub praecepto, omissio ejus erit culpa, et ideo clarum est, ex dictis capite praecedenti, illam non esse materiam capa- cem obligationis juramenti; quando vero opus est bonum, non tamen praeceptum, omissio ejus non est malum, sed quasi indifferens, et ideo potest habere dubitationem proxime tactam, quia juramentum de omissione talis actus impleri potest sine peccato, et ideo non apparet tam clara incapacitas obligationis. Nihilominus assertio posita communis est; tenet D. Thomas, d. q. 89, art. 7, ad 2, et ibi Cajet., Soto, et alii; idem D. Thom., Quodlib. 3, q.5, art. 14, et Quodlib. 5, art. 27; Abb., cum aliis, in c.$4 vero, de Jurejur. ; Archid., in c. $ aliquid, 22, q. 4; Covar. supra, p. 1, S 6, n. 6et 7. Exempla magis frequentia et certiora sunt, si quis juret se non ingressurum religionem, vel non facere eleemosynam, aut non audire Missam in die non festivo. Ratio autem communis est, quia talis omissio (esto mala non sit) per se nullam bonitatem affert. et alioqui directe impedit majus bonum, et idco est incapax obligationis justae, nedum religiosae, qualis est obligatio juramenti.
8. Explicatur et confirmatur ; nam duobus modis potest impediri opus honestum: uno modo, indirecte, quia non potest esse simul cum alio opere promisso sub juramento; ut si quis juret dare Petro pecuniam, quam habet, eo ipso impeditur ne possit ex illa aliam eleemosynam facere; alio modo potest omissio operis boni directe et per se intendi, ut fit, quando directe juratur sola talis omissio. Prior ergo modus per se non habet deformitatem, quando actus directe intentus honestus est, et ideo juramentum de tali actu per se obligat ad opus, de quo directe fit, et consequenter poterit etiam obhgare aliquando ad omissionem melioris actus, juxta regulas positas in c. 15. At vero quando omissio boni actus directe et per se tantum intenta est, nullam habet rationem boni, sed impedimenti majoris boni, et ideo deformitatem quamdam habet tale juramentum, ratione cujus dici potest a principio vergere in pejorem exitum, et in perniciem animae, et ideo non inducere obligationem. Ita notavit Palud., in 4, d. 38, q. 1, num. 29; et sequitur Sylv., Votum, 1, quaest. 4, in finem.
9. Et hinc fit ut in hoc juramento, quod est directe de omissione operis vel status supererogationis, necessarium non sit moraliter distinguere an tale juramentum fiat intuitu divini honoris, vel intuitu proximi, vel per setantum et absolute, quia, quolibet modo istorum fiat, non inducit obligationem. De primo modo res est clara ex superius dictis, et ex materia de voto magis constabit ; nam ibi includitur votum juratum ; illa autem non potest esse materia voti; ergo nec materia juramenti promissorii ad Deum. Et hinc etiam est clarum tertium membrum, quia juramentum absolute et per se factum reducitur ad votum, vel ejus conditionem imitatur, ut supra etiam declaratum est, et ideo, si sit per se impeditivum melioris boni, non obligat. Secundum autem membrum patet, quia negatio boni operis, per se et nude spectata, non est utilis proximo ; ergo parum refert ad obligationem talis juramenti, quod sit factum in gratiam proximi, quia nullam inde accipit honestatem, estque irrationabilis voluntas proximi volentis sibi tale juramentum impleri.
10. Instantia. -— Solutio. — Dices : interdum ex omissione boni operis resultat commodum proximi; ergo, si intuitu talis commodi illi fiat tale juramentum, obligabit. Consequentia patet, quia jam tunc cessat ratio facta, et procedunt quae sujra dicta sunt de juramento facto in utilitatem proximi, etiam cum impedimento melioris boni, extra statum perfectionis. Antecedens vero patet exemplis. Primo, si pater juret filio, vel maritus uxori, hon facturum eleemosynas abundantes, etiam licitas, ut illis bona conserventur. Item , si quis juret mihi non serviturum hospitali, ut sit liber ad mihi inserviendum. Respondeo, non parum esse dubiam obligationem talium juramentorum ; nam profecto si sistant iu sola negatione operis studiosi, et non includant formaliter aut virtute obligationem ad aliquid directe et proxime pertinens ad commodum proximi, non videntur obligare, quia sunt contra bonos mores animae. Si autem directe respiciant talem utilitatem, jam non erunt de pura negatione studiosi actus, sed aliam materiam moralem habepunt. Ut, verbi gratia, in priori exemplo, si pater juret non facerc eleemosynas, ut liber maneat ad ludendum, vel donandum amicis, aut aliis modis expendendi etiam superflue, profecto esset iniquum juramentum, regulariter loquendo; si vero esset juramentum generale de moderandis sumptibus, vel non alienandis, sine magna causa vel necessitate, tunc valere posset juramentum, quia virtute esset de conservandis bonis in utihtatem filiorum. Unde si in particulari talis esset persona, ut in aliis sumptibus esset moderata et prudens, iu eleemosynis autem faciendis nimium effusa, et ideo jura- ret non facere eleemosynas, nisi necessarias, vel moderatas secundum suum statum, tunc validum esse posset juramentum, quia non intelligeretur esse directe de negatione actus virtutis, sed de rationabili copservatione bonorum pro filiorum commodis. Et ita est de similibus materiis judicandum, in quibus prudenti arbitrio opus est, quia non potest certior regula tradi ; in dubio autem illud videtur eligendum quod fuerit honestum. quia in hoc etiam magis consulitur religioni juramenti.
11. De juramento non muluandi. — Prima sententia negans. — Secunda sententia affirmans. — Atque hinc expedlitur dubium quod hic tractari solet, an juramentum de non mutuando vel de non fidejubendo obligationem inducat. Nam partem negantem sequitur Abb., in c. Si vero, de Jurejur., n. 5 et 6, ubi alios refert; et hoc sequitur Covarr., d. 1p., 8 6, n. 7, ubi in eamdem sententiam refert D. Thomam, Gratianum, et alios. Et sumi potest a simili ex D. Thoma in Quodlibet. 12, art. 21, ubi agit de juramento non communicandi doctrinam alicujus experimenti, de quo dicit simpliciter non obligare. Fundamentum est, quia talia opera sunt misericordiae seu charitatis, et ideo vel sunt in praecepto, vel in consilio, et ideo tale juramentum impedit opus vel praecepti, vel consilii. Aliis autem videntur illa juramenta valida. Quam sententiam tenet Major, in 4, dist. 38, q. I, ubi de voto tractat, et pro eadem sententia citatur Oldra., cons. 90; Hippolytus, in Repetitione rubricae, ff. de Fidejussorib., n. 28. Et fundamentum esse potest, quia mutuare vel fidejubere ut sic non dicit opus virtutis, sed indifferens, et potest ejus carentia cedere in utilitatem jurantis, vel alterius; ergo juramentum de se validum est.
12. Neutra vero sententia est absolute scquenda, sed imprimis distinguere oportet an juramentum hoc per se et absolute fiat, vel in gratiam alicujus tertii. Priori ergo modo mutuarc et fidejubere ex objecto sunt opera misericordiae, nam per illa subveniri solet neeessitatibus proximorum, et possunt aliquando esse in praecepto, si necessitas proximi gravissima sit, et possit illis modis ei subveniri sine magno dispendio proprio; tunc ergo clarum est juramentum non obligare. Praetera fieri potest ut, licet non occurrat obligatio praecepti, nibilominus secluso juramento, et consideratis circumstantiis, id est, necessitate yroximi, et incommodo tennporali, aut peri- culo, ejus, cui se exponit mutuans aut fidejubens, melius sit et opus consilii mutuare, et fidejubere, et tunc etiam fieri potest tale opus non obstante juramento, quia non obligat ad abstinendum ab opere consilii, quando non est factum in utilitatem proximi. Et licet fortasse fuerit factum ad consulendum propriae commoditati, et ad vitandas difficultates, vel molestias quae ex illis actibus nasci solent, nihilominus potest ipsemet homo cedere suae commoditati, propter praestandum consilii opus, et ita non obligabitur juramento, juxta doctrinam superius datam.
13. At vero si e contrario tales occurrerent circumstantiae, tantumque esset periculum incommodi sui, vel suorum, ut omnibus pensatis judicetur imprudens, vel certe minus prudens, seu minus bonum mutuare, vel fidejubere, tunc obligabit taie juramentum, quia materia illa in individuo capax est talis obligationis, et comprehensa sub generali negatione. Imo quamvis juramentum fuerit generaliter factum, de hac materia videtur interpretandum, quia pro sola illa licitum est, et obligare potest. Et hoc est consentaneum D. Thomae, in illo Quodlibeto, quatenus dicit, quod lieet simpliciter non teneatur quis servare tale juramentum, in casu potest teneri. Et haec quidem procedunt, quando juramentum promissorium fit, vel absolute, vel solum intuitu Dei, si vero fiat in gratiam alicujus tertiae personae, in cujus nocumentum possunt redundare mutuatio vel fidejussio, si fiant, ut in gratiam alterius creditoris, vel alicujus socii in alio contractu, vel uxoris, filiorum, etc., tunc obligabit juramentum in omni casu, in quo licite servari potuerit, juxta principia supra posita.
14. Exponitur cap. Quemadmodum, Sllud, de Jurejwando. — Dubiumn.— Solutio.— Secundo, juxta hanc doctrinam intelligenda videtur decisio Innocentii III, in c. Quemadmodum, S Illud, de Jurejurando, ubi duas quaestones proponit. Prima, si vir juret uxori, quod eam super nullo crimine accusabit, quam vim habet juramentum ? Et respondet esse temerarium, et non obligare, quia alias etiamsi uxor fieret infidelis, non posset accusare illam, quod constat esse absurdum. Quae decisio clara et certa est, quoad hoc, ut juramentum non obliget in tota illa universalitate, quam verba illa prae se ferunt, et hoc probat exemplum adductum, et ex illo colligitur generalis regula, scilicet, juramentum illud non obligare in omnibus casibus, in quibus accu- sare uxorem contigerit esse praeceptum, vel certe esse melius, tanquam pertinens ad commune bonum. Dubitari autem potest an tale juramentum obliget pro illis casibus, in quibus servari potest sine culpa, et sine detrimento communis boni. Ad quod juxta dicta affirmative respondendum est, quia quoad illam partem juramentum non est de omissionc viiiosa, vel impediente majus bonum, ut constat ex altera parte textus statim declaranda; ergo quoad illam partem potest obligare juramentum, quia, ut habet regula juris, utile per inutile non vitiatur. Imo licet verba juramenti absolute proferantur, conditiones honestae intelligendae sunt, quamvis non apponantur, ut in eodem S notat Glossa; ergo illis subintellectis, obligabit juramentum, praesertim cum sit factum in gratiam alterius.
15. An qui jurat uaori pro adulterio non accusaturun, teneatur non accusare illan. — Tribus modis eaponitur juramentum de non prodendo ucorem. — Altera quaestio illius textus est, si vir juret uxori quod non accusabit illam de adulterio, an obligetur juramento. Ad quam solum respondet Pontifex, tutius esse ut propter jusjurandum vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quarquam denunciare eam possit ad poenitentiam agendam. Quae decisio videtur obstare his quae hactenus diximus, quia non accusare adulteram, per se bonum non est, imo videtur turpitudinem involvere, juxta sententiam Chrysostomi seu auctoris Imperfecti, hom. 32, in Matt. : Patronus turpitudinis ejus est, qui crimen celat umoris; et refertur in c. 1. 32, quaest. 1. Et similis sententia habetur in c. Si vir, de Adulteriis. Circa hoc autem advertendum est, tribus modis posse intelligi juramentum illud. Primo, ut sit factum post adulterium commissum, quod non penet in futurum, quia jam emendata est conjux. Secundo, ut sit factum post adulterium commissum, nondum tamen emendatum, sed durante iniqua consuetudine et amicitia. Tertio potest intelligi de juramento facto ante adulterium commissum, sive fiat ante matrimonium contractum ad facilitandum illud, sive post contractum matrimonium ob aliam causam.
16. Primus sensus. — De primo juramento facile intelligitur, ex se licitum esse et obligare, quia imprimis non est contra ullum praeceptum divinum, vel humanum, quia nullum est quod obliget virum ad vindicandam propriam injuriam, etiam per publicam justitiam, neque etiam est ita necessarium ad commune bonum, ut propter illud teneatur quilibet privatus accusare simile delictum contra se commissum ; ex hoc ergo capite non est tale juramentum contra bonos mores. Aliunde vero illud juramentum est in commoditatem proximi, et ex se est opus misericordiae, quatenus est remissio injuria, et moraie beneficium indigentis; ergo non est cur tale juramentum non obliget. Si ergo textus ille de hujusmodi juramento intelligatur, non est contra dicta, ncque ullam habet difficultatem. Tamen revera non potest ita intelligi, quia dicit Pontifex denunciandam esse hujusmodi adulteram, ut poenitentiam agat et corrigatur; ergo supponit illam non esse emendatam.
17. Secundus sensus. — Potest ergo intelligi textus ille de juramento secundo modo facto, ut videtur illud intelligere Innocentius ibi, et sumitur ex Glos., verb. Crimine, et ita etiam videtur cessare difficultas, quia licet peccator non sit emendatus, non obligatur quis ad accusandum illum. Aut enim obligaretur propter bonum proprium et privatum, vel propter bonum spirituale ipsius delinquentis, aut propter bonum commune. Non primum, quia potest quis cedere juri suo, quod insinuatur in illo textu ibi : Vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum : nam quia hoc spectat ad privatum jus ipsius viri, potest illi cedere. Unde etiam indicat Pontifex juramentum ad hoc obligare; nam probabile est hanc vim habere vocem illam zztius, juxta modum loquendi jurium, quando loquuntur de re pertinente ad forum animae. Et quoad hanc partem ratio esse videtur supra tacta, quia hoc videtur pertinere ad opus misericordia, et remissionem propria injuriae. Non etiam secundum, quia spirituali necessitati uxoris in eo casu suffhicienter subvenitur per denunciationem canonicam, ut in ultimis verbis textus aperte significatur ; denunciare autem non est accusare, et ideo hoc non obstat, quominus illud juramentum obliget. At vero si juramentum esset etiam de non denunciando, non obligaret, quia esset charitati contrarium, juxta doctrinam D. Thomae, d. a. 7, ad 3.
18. Circa tertium vero membrum de accusatione propter bonum commune, Glossa ibi, in verbo Desistat, quam quoad hanc partem videntur communiter sequi ibi Doctores, sentit tale juramen:um non obligare ; quia licet quis possit rennneiare juri suo, non tamen communi bono, quod ex juramento sic intel- lecto maxime laederetur, quia inde sumerent rei occasionem peccandi, aut perseverandi in peccatis. Et videtur hoc posse fundari in textu, quatenus cum restrictione dicit non esse accusandum ad divortium celebrandum : ergo non prohibet accusationem criminalem ad vindictam publicam. Quae sententia est probabilis, sed intelligenda est in casu, in quoaccusatio proprie sumpta cum omnibus oneribus suis, et ordinata praecipue ad vindictam publicam, cadat sub praeceptum , vel sit adeo necessaria ad commune bonum, ut repugnet charitati, vel justitiae legali illam omittere ; tunc enim non obligat juramentum, quia et est contra bonos mores, et contra intentionem jurantis, quia non est verisimile voluisse se obligare pro illo casu. Hic autem casus et obligatio rara est; tum quia rara sunt hujusmodi delicta et occasiones; tum quia per denuncia - tionem satisfieri potest ordinarie huic bono communi, vel incipiendo statim a denunciatone judiciali, ubi oportuerit, vel ad illam transeundo ex correctione fraterna, impleto ejus ordine, quando non fuerit sufficiens. Et ideo merito dixit Pontifex, tutius esse servare juramentum quoad non accusandum, quia ordinarie sufficit talibus remediis uti, etiam ad commune bonum. Undce Innocentius addidit, quod si uxor adultera non possit induci per denunciationem ad poenitentiam, neque ad divortium, tunc procedi potest ad accusationem, non obstante illo juramento; quia tunc censetur accusatio necessaria non solum ad punitionem uxoris, sed etiam ad decentiam et honestatem viri, et ad tollendum scandalum aliorum. Et ita semper revolvimur ad illam regulam, ut juramentum obliget, subintellectis honestis conditionibus, seu nisi in casibus in quibus vergit in pejorem exitum.
19. Tertius sensus. — Tertio, potest intelligi textus ille de juramento facto ante adulterium commissum, et ita esse ?ntelligendum probat late Panorm., ibi, n. 14,et videtur consentaneum contextui; nam prior quaestio generalis manifeste proponitur de promissione non accusandi super ullo crimine, utique committendo, ut patet ex illis verbis: Quia si mulier fieret infidelis, ec. Posterior autem quaestio particularis de adulterio, eodem modo et sensu proponitur, quasi descendendo solum de universali ad particulare. Hoc autem sensu supposito, difficilior fit responsio Pontificis, quia illa promissio ante delictum facta turpis est, et ideo non observanda, juxta lesem Si unus, S Pacta, ff. de Pactis. Ubi ratio redditur, quia expedit timere poenam, quam non timet, vel minus timet, qui accusationem non timet ; unde proclivior fiet ad peccandum uxor per talem viri promissionem, et ideo turpis censetur. Quae ratio et turpitudo cessat, quando delictum supponitur commissum ; ergo eadem ratione juramentum cadens in promissionem factam ante delictum commissum non obligabit, quia, ut supra dictum est, juramentum sortitur naturam promissionis, cui adjungitur.
20. Responderi potest cum Panormitano ibi, concedendo turpem fuisse talem promissionem, et consequenter etiam juramentum fuisse inique factum; et nihilominus postea obligare ad non aceusandum in commodum proprium, ut Pontifex significat. Et ratio est, quia promissio antecedit delictum commissum, et quodammodo praebet licentiam ad illud, quod est contra bonos mores et commune bonum ; executio autem et observatio juramenti fit post delictum jam commissum , et ideo jam non dat licentiam ad futurum adulterium propter impunitatem ejus, sed potius continet indulgentiam delicti jam commissi. Sed haec responsio mihi non satisfacit, quia licet observatio juramenti sit post adulterium commissum, tamen si ex obligatione observatur, jam obligatio ipsa antecedit delictum sub conditione, si committatur. Ex hac autem obligatione nascitur licentia, et impunitas ad peccandum, quia ante adulterium, ex vi juramenti et obligationis ejus, certa est uxor non fore accusanda, etiamsi adulterium committat. Igitur licet remittere adulterium commissum per se turpe non sit, nihilominus remittere illud ex vi antecedentis obligationis turpe esse videtur, ac propterea talem obligationem non posse per juramentum induci, ut statim generaliter declarabimus. Et confirmatur, nam ob hanc rationem, in d. S Pacta, non solum dicitur talem promissionem esse turpem, sed etiam non obligare, neque esse observandam ; ergo idem est dicendum de obligatione juramenti, quia malum illud praebendi impunitatem ad peccandum, efhicacius sequitur ex obligatione juramenti, quam ex obligatione promissionis.
21. Propter haec difficilis est illa interpretatio Panormitani, et ideo probabiliter alii, cum Innocentio, existimant Pontificem locutum fuisse de juramento circa adulterium jam commissum ; quia non est magnum inconveniens, in illis duabus quaestionibus esse in hoc aliquam varietatem, praesertim cum adulte- rium commissum possit esse nondum emendatum, sed pendens in futurum. Quia tamen verisimile est sermonem ibi esse de delicto committendo, duo responderi possunt ad objectionem factam. Unum est, Pontificem ibi non dicere, virum, qui sic juravit, obligari ex juramento ad non accusandum, sed supponere posse non accusare, si velit, et propterea dicere tutius esse non accusare ad divortium ; quia in eo habetur major reverentia juramento, et simul remittitur injuria privata, et non omittitur remedium sufficiens, media denunciatione. Neque oportet ut verbum tutius, significet obligationem, quia hoc solum habet locum quando res ita est dubia, ut ex utraque parte sit animae periculum morale et practicum ; quod ibi non invenitur, quia probabilissimum est tale juramentum, quando antecedit delictum committendum, non obligare.
22. Aliud responsum esse potest, Pontificem non existimasse juramentum illud fuisse a principio turpe, vel temerarium; nam cum in priori quaestione expresse dixerit, illud generale juramentum esse temerarium, in posteriori nihil tale dixit. Sed potius, propositis argumentis quibus videbatur probari esse turpe, omnibus satisfecisse videtur, respondendo posse denunciare uxorem, etiamsi illam non accuset ; quasi hoc satis sit ut non sit judicandus patronus turpitudinis ejus, cum non celet crimen ejus, neque etiam dare illi occasionem peccandi per impunitatem, quia per denunciationem cogi potest ad poenitentiam agendam. lItaque propter solam obligationem non accusandi non censuit Pontifex praeberi licentiam peccandi, quando salva semper manet potestas denunciandi; eo vel maxime, quia non simpliciter accusationem prohibet , sed cum illa restrictione, ad dweortium celebraadum. Unde integra etiam relinquitur potestas ad accusandum in ordine ad vindictam publicam, propter commune bonum, si ad illud necessarium sit, vel magis expediat, quod etiam multum juvat, ut per tale juramentum non possit dici dari licentia impune peccandi. Et hic sensus videtur probabilior etiam quoad juramentum circa adulterium nondum commissum ; nam proportione servata, fere idem dicendum est de adulterio jam commisso, quantum spectat ad continuationem ejus, quia etiam illa nondum commissa est.
23. An juramenta de omittendis aliquibus bonis servari possint absque culpa. — Uttimo, inquiri potest an haec juramenta de omittendis seu non faciendis aliquibus bonis, vel me- lioribus operibus, servari possint sine culpa, etiamsi possint absque culpa non servari. Et ratio dubitandi est, quia D. Thomas, quem alii imitantur, in d. art. 7, ad secundum, dicit, quod licet peccet sic jurans, postea vero potest, si velit, juramentum servare, quamvis non teneatur. Ratione etiam videtur clare probari, quia sermo est de omissione actus non praecepti, sed supererogationis, qui actus sine peccato omitti potest per se loquendo; sed juramentum sicut non imposuit necessitatem, ita neque abstulit hanc libertatem ; ergo. In contrarium vero est, quia ejusdem malitiae esse videtur iniquum juramentum facere, et iniquum juramentum observare, quia est veluti perseverare in eadem iniquitate, illam voluntarie continuando ; item quia illud est virtualiter facere juramentum vinculum iniquitatis.
21. Dubii resolutio. — Ad hoc breviter dicendum est , duobus modis posse intelligi, servari tale juramentum, scilicet, materialiter et formaliter. Materialiter voco, quando qui juravit, persistit in eo, quod juravit, et vult illud non facere, non quia teneatur, nec quasi coactus juramento , sed solum quia non tenetur tale opus facere. Formaliter autem voco persistere in illo proposito ex vi juramenti, et quasi illo coactus. Priori ergo modo locutus est D. Thomas, et sic manifestum est licitum esse ei, qui juravit non ingredi religionem, non ingredi , quia propter juramentum non cogitur intrare, et idem est de similibus. Posteriori autem modo sine dubio esset inordinatum et culpabile, ut probat ratio facta: nam contra reverentiam juramenti est, illius praetextu et occasione opus consili omittere. Item obligatio talis juramenti iniqua est, ut loquitur D. Thomas , Quodlibeto quinto, art. 27. quia per illam obligatur quis ad ponendum obicem gratia et inspirationi Spiritus Sancti, quod est valde inordinatum ; ergo operari etiam ex tali obligatione malum est, et peccatum. Atque ita quotiescumque juramentum non obligat ex capacitate materiae, iniquum est formaliter in sensu dicto servare juramentum ; et hoc modo posset intelligi illa regula jurium , tunc juramentum non obligare, quando observatum vergeret in animae detrimentum.
On this page