Caput 18
Caput 18
CAPUT XVIII. UTRUM JURAMENTUM IN MATERIA PER LEGEM DIVINAM POSITIVAM PROHIBITA OBLIGATIONEM INDUCAT ?
1. Hac quaestio locum habet tam in actione, quam in omissione a Deo prohibita , et ideo proponitur, quia licet ex dictis constet, perseverante malitia , non posse haec cadere sub obligationem juramenti , nihilominus dubitari potest an, interveniente juramento, separetur malitia a tali materia, et ideo possit juramentum obligare. Nam in hoc sensu videtur dixisse Gratian., 22, q. 4, 8 ultimo, juramentum contra praeceptum divinum aliquando obligare, saltem interveniente ignorantia facti circa id quod juratur. Quod probat argumento sumpto ex Josue 9, ubi Josue juravit foedus cum Gabaonitis, et se illo juramento obligari sensit, quamvis tale juramentum contra praeceptum Domini esset, Deuteronom. 7: Non inibis cum eis faedus ; et praeterea tale juramentum fuisse validum, colligitur ex 2 Reg. 21, ubi dicitur Deus afflixisse fame populum suum propter Saul, quia occidit Gabaonitas contra foedus illis juratum ; ergo signum est peccasse Saul frangendo juratam promissionem ; ergo obligavit illud juramentum, etiamsi fuerit contra positivum praeceptum Dei. Secundo, quod difficilius est, hoc confirmat Gratianus, quia qui post votum casttatis jurat alicui se habiturum eam in uxorem, obligatur juramento, et tamen illud est de re prohibita a Deo. Ergo. Majorem dicit constare auctoritate Áugustini, quam non ad ducit , nec locum desigpat. Minorem etiam supponit, quia illud juramentum est illicitum ratione praecedentis voti. Et licet servare votum sit de jure naturali, tamen quia illa obligatio introducitur media voluntate humana , videtur de illa judicare , sicut de obligatione legis positivae. Et videtur etiam supponere majorem esse obligationem juramenti quam voti, et ideo vincere illam.
2. Reprobatur sententia Gratiani. — Juramentum factum contra preceptum vel prohibitionem juris divini positivi non obligat.— Haec sententia Gratiani sine dubio falsa est, eta Glossa ibi, et ab omnibus reprobata. Dico ergo juramentum factum contra praeceptum, vel prohibitionem juris divini positivi, non obligare. Est assertio certa, et patet facile exemplis , ut si quis juraret nunquam confi- teri, vel nunquam communicare. Quod si quis dicat, haec similia, etiam secluso praecepto, non obligare, quia vergunt in perniciem animae, tamen nudum praeceptum ad hoc non sufficere , contra hanc fugam est ojtimum exemplum , si aliquis habens conscientiam peccati mortalis, de quo non potest hodie confiteri, nihilominus juret se hodie communicaturum , sine dubio non obligabitur juramento, quia sic communicare sine alia necessitate , et non praemissa confessione , contra jus divinum est; et similia exempla possunt facile adduci , sed non est necesse ea multiplicare in re clara. Ratio autem est, quia, supposito tali divino jure, talis actio vel omissio est simpliciter mala ; neque est in potestate hominis separare ab illa malitiam, quia non est in potestate ejus tollere vel suspendere divinum jus ; ergo juramentum de re sic prohibita est juramentum de peccato ; ergo non magis obligat quam juramentum de quacumque re intrinsece mala. Denique illud juramentum est in praejudicium divini juris, potestatis, ac mandcati ; quomodo ergo potest obligare?
3. Exponitur locus Josue. — Duplex vatio nullitatis considerari potest in juramento Josue.— Solum oportet explicare juramentum factum a Josue, in quo dupiex ratio nullitatis considerari potest: una est ex parte doli et deceptionis Gabaonitarum, et probabilis ignorantia Josuae, et principum populi Dei ; aliud caput est incapacitas materiae, quia juramentum illud fuit de re per Deum prohibita. Priori ergo titulo videtur non potuisse obligare illud juramentum, quia fuit involuntarium; nam ignorantia causat involuntarium. Illa autem fuit ignorantia valde apparens et probabilis, ut ex circumstantiis, quae in Scriptura narrantur, colligitur. Deinde orta fuit ex positiva deceptione paciscentium, quae est injuriosa, et sufficit reddere pactum nullum, et consequenter etiam juramentum illi adjunctum. Denique fuit ignorantia in conditione personarum, cum quibus foedus feriebatur, valde essentiali, quia necessaria ad foederis honestatem; error autem circa talem condiuonem personae sufficit invalidare contractum. Quibus omnibus accedit quod, licet Josue et principes propter ignorantiam non peccaverint sic jurando, nihilominus juramentum ipsum in se fuit de re illicita; ergo etiam hac ratione servari non debuit, et hoc est aliud caput nullitatis.
4. Varie sententie circa idem juramentum referuntur.— Prima sententia Gratiani.— Circa hoc juramentum variae sunt opiniones. Prima affirmat juramentum illud fuisse validum, et per se obligatorium. Hanc defendit Gratianus, sed male et improbabiliter ; vult enim debuisse servari, quamvis esset de re illicita, quia, quando factum est ex ignorantia facti, licite factum est. Sed hoc nihil juvat, ut recte notavit Abul, Josue 9, q. 29, quia licet ignorantia, si perseveraret, potuisset facere ut ex conscientia erronea obligaret juramentum, tamen ablata ignorantia non poterat durare obligatio juramenti ; quia jam cessabat conscientia erronea, et constabat rem juratam non essse licitam, quia praecedens ignorantia non abstulit in re ipsa obligationem legis Dei ergo ablata ignorantia, lex divina obligabat; ergo jam non poterat obligare juramentum ad agendum contra illam.
5. Alius modus defendendi juramentum hoc fuisse validum.—Alio ergo modo defendi potest juramentum illud fuisse validum, negando fuisse de re illicita, aut contraria legi Dei. Quae est Scholasticorum opinio, quos infra referam, et eam defendit Lyran., in Josue, et indicat Ambrosius, 1. 3 Officiorum, Josue c. 10, dicens: Jesus pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solceret. Nec ab eadem sententia est alienus Augustinus, q. 13 in Josue, ubi camdem quae tionem tractat, et easdem ponit rationes dubitandi, et nihilominus ait, Deo non displicuisse observationem illius juramenti, tum quia quamvis Gabaonitae Hebraeos fefellissent, tamen pro sua salute, et Deum timendo in populo ejus id fecerunt; tum etiam quia ad clementiam sententiae Josue flectebatur. Et in q. 14 add.t, quod nisi placuisset Deo illa juratio, ipse illuminasset Josue, etiamsi non fuisset ab eo interrogatus, sicut statim in c. 10, in simili casu legitur. Et ibi ait credidisse Gabaonitas Deo, promissionibus, seu comminationibus ejus, et hanc eorum fidem yer illud foedus remunerasse.
6. Quod autem illud juramentum non fuerit contra legem Dei, colligit Lyran., ex illis verbis Josue 11: Non fuit civitas, quae se iraderet filiis Israel. praeter Hevaum, qui habitablat in Gabaon, omnes enim bellando cepit. Domini euim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non ererentur ullam clementiam , ac perirent, sicut preecepaat Deus Moysi. In quibus verbis declarari videtur praeceptum datum Moysi de perdendis illis gentibus, et non ineundo ioedere cum illis, scilicet, intelligendum esse de illis gentibus perseverantibus in sua infidelitate et duritia, in qua tunc erant, et resistentibus populo Dei, non tamen fuisse contra illud praeceptum, aliquam clementiam concedere iis, qui conversi ad Deum, et moti ejus fide, subjecti et humiles foedus postulabant. Et confirmari hoc potest, quia etiam erat praeceptum Dei non accipere uxorem de filiabus alienigenis, et nihilominus si mulier deserebat patrios mores, et convertebatur ad fidem, accipi poterat in uxorem.
7 Objectio Abulensis.—Sed objicit Abulensis quia, si hoc verum esset, non solum Josue obligaretur illo juramento, sed etiam male fecisset redigendo Gabaonitas in servitutem, quia nullum habebat jus ad eos affligendos illo modo, si non erant comprehensi sub sententia Dei de puniendis et perdendis illis gentibus. Item argumentatur, cuia verba praecejt erant absoluta et universalia, ut patet Exod. 34, et Deuteron. 7 ;ergo non licebat Josue illo modo ea limitare, vel exceptionem addere. Praeterea quia licet fortasse Deus decrevisset parcere Gabaonitis, hoc non constabat ipsi Josue, qui os Domini non consuluerat ad faciendum juramentum, neque etiam consuluit post intellectam fraudem, ad observandum illud. Denique argumentari possumus, quia si illa exceptio vera esset, etiamsi non praecessisset juramentum, nec deceptio, et Gabaonitae aperte et sincere venissent petendo pacem, et se submittendo Deo, et populo ejus, potuissent, imo et debuissent non occidi, quia praeceptum Dei ad hoc non obligabat, si vera est dicta ejus interpretatio, et alio jure occidi non poterant. Consequens autem falsum esse colligitur ex eodem Josue 9. Nam cum vellet populus contra eos bellum movere, responderunt Principes: Juravimus eis in nomine Dei Israel, el ideo non possumus eos contingere; ergo secluso juramento nullam praetenderent excusationem.
S. Solutio objectionum, et quomodo Jcsue se habuit circa hoc juramentum.—Ad haec imprimis respondere possumus, Josue in toto illo negotio motum fuisse peculiari inspiratione divina, etex illa sic legem intellexisse, non per modum peculiaris dispensationis, sed per modum legitimae interpretationis, concurrentibus simul ahis principibus, inter quos praecipue comprehendi sacerdotes, et maxime summum, manifestum est. Potestque illa in- terpretatio confirmari ex verbis Deuteron. 20: Si quando accesseris ad evpugnandaum civitatem, offeres ei primum pacem ; si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvablitur, et serviet tibi sub tributo. Quae verba non fuerunt dicta de illis vicinis civitatibus, sed de aliis, quae procul valde erant, ut ibidem explicatur, ideoque possunt in contrarium retorqueri ; tamen quia Gabaoniue praevenerunt populum Dei, et animo ac subjectione se gesserunt eo modo, quem Deus a distantibus civitatibus postulabat, ideojudicari potuerunt exempti ab illo rigore sententiae latae contra propinquas civitates, et juxta legem distantium civitatum fuisse tractandos.
9. Et ita ad primam replicam respondetur, merito Gabaonitas fuisse redactos in servitutem, quia hoc ipsum continebatur in lege pro his populis quibus vita concedebatur. Potuitque haec servitus gravior Gabaonitis imponi; tum quia erant de propinquis civitatibus. quae dignae erant majori supplicio; tum etiam quia per deceptionem et fraudem veniam extorserant. Tum denique quia, licet juramentum obligaret ad remittendam poenam voti, non vero ad non commutandam illam in aliam leviorem ; idergo facere potuit Josue per potestatem sibi a Deo concessam ad puniendas gentes illas. Ad secundam jam responsum est, credibile esse interpretationem illam non fuisse factam sine inspiratione divina, et potuisse etiam Josue illam colligere per quamdam aequiparationem ex alia lege Dei. Item ex prohibitione ipsa divina, et ratione ejus poterat aliquo modo illa interpretatio colligi; sic enim dicitur Exod. 34: Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulachra eorum, cocet te quispinm, ut comedas de immolatis. Deuteron. autem 7 dicitur Non inibis cum eis faedus, nec misereberis earum. In praedicto autem casu non potest dici Josue misertum fuisse Gabaonitarum, tum quia non ut eis parceret, sed ut juramentum impleret, mortem remisit; tum etiam quia satis graviter eos punivit. Et praeterea, quia cum jam Gabaonitae viderentur conversi ad Deum per fidem, teste Augustino, d. q. 14, consequenter cessabat in eis ratio legis ; unde Augustinus supra, in quaest. 13, eos reputat tanquam de populo Dei, dicens, Deum vindicasse Gabaonitas de domo Sau!. tanquam populi sui homines. Denique hanc illius legis interpretationem secutum fuisse Josue, et in ca non errasse sentit D. Thomas, in 3, d. 39, q. 1, art. 3, quaest. 1, ad 1, dicens, juramentun Josue non fuisse de eo quod secundum se esset illicitum, sed de eo quod fáctum erat illicitum, quia prohibitum, unde in hoc sufficiebat intentionem servare probibentis. Et idem tcnet Bonav. ibi dicens, praeceptum Dei intelligendum fuisse quantum ad eos. qui erant incorrigibiles. Idem Richard , art. 2, q. 3, ad 1;et ita est responsum ad tertiam. Ad ultimam vero probabiliter concedi potest, quod licet non intervenisset juramentum, potuisset licite Josue commutare poenam mortis in poenam servitutis, si homines illi voluntariam subjectionem et correctionem ostenderent, quamvis ad sedandum populum, et raiionem illi reddendam, facilius visum fuerit, obligationem juramenti allegare.
10. Probabile esse juramentum Josue obligationem induaisse. — Supposita autem capacitate materiae illius juramenti, quia non erat mala, nec prohibita secundum veram intelligentiam legis, non debuit praetermitti observantia juramenti propter artificium Gabaonitarum. Primo, quia licet per fraudem illam non potuerint obligare Israelitas in vi pacti. et promissionis humanae . nihilominus quod postulabant, bonum et justum erat, et ideo juramentum de illo praestitum , tanquam per se stans obligare potuit. Secundo, quia illa deceptio non fuit in re substantiali , sed tantum in modo accidentali artificiose invento ad majorem securitatem personarum, et majorem facilitatem obtinendi veniam. Declaratur hoc, nam, ut dicebam, eo ipso quod cum fide et subjectione veniam postulabant, juste et sancte eis concedi poterat quoad vitam, commutando mortem naturalem in civilem, qualis est servitus, ut dicit D. Thomas supra, et Glossa, ver. Decepti, in S S'ed cum his, 22 q. 4. Quia ergo illi non falso ostendebant hanc subjectionem et fidem, sed solam distantiam locorum. ideo dicimus errorem illum circa personas fuisse accidentalem, et non in conditione substantiali , vel necessaria ad validitatem foederis juramento confirmati. Tertio, non parum juvat quod Gabaonitae non decipiebant principes Hebraeorum in re illis injuriosa aut nociva, et alioqui illud fingebant propter vitam tuendam , ut notat. de Gloss. Sic ergo valde probabile est juramentum illud obligasse, non obstantibus dictis apparentibus nullitatibus.
11. Abulensis evistimat juramentum a Josue factum secundum se spectutum fuisse de re il- licita. —Nihilominus Abulensis, d. c. 9 Josue, a q. 17, contendit juramentum illud in se spectatum fuisse de re illicita et consequenter non obligasse post intellectam fraudem Gabaonitarum ; Israelitas vero illud observasse propter ignorantiam, quia putarunt juramentum esse validum. Quam ignorantiam credit idem auctor, q. 27, fuisse inculpabilem, quia nondum erant satis eruditi circa obligationem juramenti. Quod si objiciatur quia, si hoc ita esset , potuissent postea licite occidi Gabaonitae , quocumque tempore constaret juramentum non induxisse obligationem, quod constat esse falsum , ex 2 Reg. 21, ad hoc respondet Abulensis, Deum postea confirmasse factum illud Israelitarum, et declarasse voluntatem suam fuisse, ut Gabaonitae non occiderentur. Fatetur autem Abulensis non habuisse Israelitas de hoc expressam revelationem, quia saltem de illa non constat ; dicit tamen habuisse sufficientem inspirationem internam, quam ex variis conjecturis colligit in q. 32. Sed revera non plane satisfacit, tum quia si inspiratio erat de dispensatione quam Deus faciebat in lege sua, et de novo praecepto, quod dabat de non occidendis Gabaonitis, oportebat certius et expressius fieri talem revelationem. Tum etiam quia in dicto loco Regum pro ratione solum redditur, quia filii Israel juraverant eis ; si autem juramentum a principio fuisset invalidum, nunquam ratione illius durasset obligatio, sed solum ratione novi praecepti divini, sicut alias ipsemet Abulensis argumentatur. (Quapropter prior communis responsio solidior videtur. 12. Cap. Venerabilem. — ZEszponitur Innocentius in casu Gabaonitarum. — Non omittam autem advertere, quod Innocent. III, in c. Venerabilem, S Idem etiam , hoc exemplo Gabaonitarum probat, non esse violandum juramentum, eo praetextu quod sit illicitum, donec judicio superioris, ad quem pertinet, declaretur an tale juramentum sit licitum vel illicitum, et consequenter an sit servandum vel non sit servandum. Quod videtur intelligendum, quando non est certum, sed dubium, an tale juramentum sit illicitum; nam si res esset clara et certa, non esset necessaria superioris interpretatio. Necesse est ergo intelligi in casu dubio, hoc enim etiam postulat materia textus, ut Glossa advertit. Sentit ergo Pontifex in casu Gabaonitarum, filios Israel saltem dubitasse an juramentum illud esset licitum, necne, et ideo recte fecisse non temere violando illud. Sed tunc insurgit difficultas, quomodo inconsulto Domino, a quo tunc expectabantur responsa in similibus dubiis, ausi fuerint definire statuere non occidere Gabaonitas ; nam in hoc dubitare poterant an legem violarent, quandoquidem dubitabant an juramentum esset licitum, vel illicitum. Ad quod dicendum est non ita dubitasse, quin definite judicarent factum illud non fuisse contra legem recte intellectam, et supra positam interpretationem legis esse adeo consentaneam intentioni Dei, et verbis legis, ac rationi, ut sine ullo dubio practico (quidquid sit de speculativo) judicaverint observantiam juramenti fuisse licitam, et consequenter necessariam. Aliud Gratiani motivum sequentem postulat quaestionem.
On this page