Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Utrum juramentum factum contra prius votum, juramentum aut promissionem obliget?

CAPUT XIX. UTRUM JURAMENTUM FACTUM CONTRA PRIUS VOTUM, JURAMENTUM AUT PROMISSIONEM OBLIGET?

1. Juramentum factum contra obligationem prioris voti non obligat. — Hoc dubium annexum est praecedenti, propter secundam probationem Gratiani ibi propositam, quae potest esse ratio dubitandi in praesenti. Sed nihilominus dico primo: juramentum factum contra obligationem ex priori voto contractam, nullam obligationem inducit. Conclusio est communis, et satis clara. Et ratio generalis esse potest, quia tale juramentum est de re intrinsece mala ; ostensum autem est juramentum de tali materia non posse obligare; ergo. Major patet, quia licet illa obligatio contracta sit medio actu voluntatis humana, tamen, supposito actu promittendi vel jurandi, obligatio est intrinseca et naturalis, et consequenter fractio illius est intrinsece mala. Subsequens autem juramentum est de agendo contra illam obligationem ; est ergo dere intrinsece mala.

2. Confirmatur conclusio, et distinguuntur duo modi, quibus juramentum potest esse priori voto contrar um. — Magis autem confirmatur et declaratur haec assertio distinguendo duos modos, quibus potest juramentum subsequens esse priori voto contrarium. Primo, per solam contradictionem ex parte objecti, ut si vovi jejunium, et pestea jurem non jejunare, et in tali juramento per se nota est iniquitas, nam proponere non facere quod vovi, iniquum est; ergo multo magis id jurare. Quin potius tale juramentum non solum ratione voti, sed etiam illo secluso, ratione talis materiae per se spectatae erit nullum, juxta principia supra posita. Nam cum illa materia sit capax voti, necesse est ut sit ex melioribus bonis; ergo negatio illius non potest esse materia valida juramenti. Alio modo potest esse juramentum contrarium voto per positivam contrarietatem ex parte materiae, quae, scilicet, est de actu contrario, seu repugnante actui promisso per votum, ut in exemplo illo Gratiani, de illo qui jurat ducere aliquam, post votum castitatis. Et tunc certum etiam est, juramentum esse iniquum, et non obligare, ut est definitum in cap. Aursus, Quiclerici vel voventes. Et ratio est, quia etiam illud juramentum virtute est de violando voto, quod intrinsece malum est.

3. Objectio. —Solutio.—Sed objicitur, quia major est obligatio juramenti quam voti. Respondetur primo negando assumptum in juramento promissorio, ut supra ostensum est. Secundo, consequentia etiam non est bona, eo quod non sunt caetera paria, quando promissio antecedit, et confert jus, ut statim dicemus de promissione humana. Accedit tertio, quod in exemplo adducto, etiamsi juramentum antecessisset, praevalere fortasse posset votum postea subsecutum, de quo infra videbimus in tractatu de Voto, ubi etiam disputabimus an qui, post votum castitatis, matrimonium contraxit, teneatur potius ingredi religionem, quam matrimonium consummare.

4. Secunda assertio : quando juramenta sunt contraria, si prius fuit de re honesta, non potest posterius contra illud obligare. — Dico secundo: quando juramenta sunt contraria, et unum praecessit, et aliud subsequitur, tunc, si prius juramentum fuit licitum et honestum, non potest posterius juramentum contra illud obligare. Haec assertio habetur clare in cap. Sicut, de Sponsalibus, ubi omnes Doctores. Et ratio est eadem, quia posterius juramentum est de re intrinsece mala, scilicet, de non observando praestito juramento, sive hoc fiat per hanc formalem negationem, sive per actum contrarium, ut in voto declaratum est. Et confirmatur, quia vis juramenui de se aequalis est; ergo si praecessit juramentum, et obligationem induxit, non potest per subsequens juramentum infirmari. Atque ita recte intelligitur c. Tua nos, 1, de Jurejur., ubi ex duobus juramentis posterius dicitur praevalere, quia primum non obligaverat, quia erat juri contrarium, ut ibi notat Glossa, in ver. Primo praejudicat ; igitur a contrario, si primum juramentum validum fuisset, non potuisset secundum illi praejudicare : nam illa negatio fuit adaequata causa suo modo prioris affirmatio- nis; ergo affirmatio contraria erit causa contrariae negationis.

5. Sed contra hanc partem objici potest: nam actus factus contra prius juramentum, licet peccaminose fiat, validus est; ergo etiam juramentum, factum contra aliud prius, validum erit. Consequentia tenet a paritate rationis, vela fortiori, quia juramentum est nobilior actus, et majorem habens efficaciam, quam alii. Antecedens patet inductione; nam si quis promisit non donare, et donat, licet male agat, valida est donatio, si nihil aliud ei obstet quam juramentum. Item, si quis juravit non revocare procuratorem, et revocavit, valida est revocatio, ut dixit Glos., in capit. ult., de Procuratoribus, in 6, verb. Revocatus. Item si quis juravit non vovere inconsulto Petro, et postea vovit, validum est votum. Item si quis juravit sponsalia cum aliqua, et postea contrahat cum alia, validum est matrimonium, c. Sicut, de Spons. Imo licet juraverit non contrahere matrimonium, et postea contrahat, factum tenet. Et ratio est, quia juramentum, licet prohibeat actum, non irritat illum, sicut lex prohibens non semper irritat ; ergo non obstante juramento valet actus.

6. Dubium incidens : an facta contra juramentwum teneant.—Hoc dubium petitur in proposita objectione, ad quod breviter respondeo, actum contra prius juramentum factum non irritari ex vi prioris juramenti, ut recte probatum est. Dico autem ex vi prioris juramenti, quia interdum contingit juramentum adjungi prohibitioni actus aliunde irriti ratione alicujus legis, quasi ad confirmandam voluntatem in observatione talis legis: exemplum est in juramento de non alienando fundo dotali, et tunc est speciale dubium, an juramentum posterius factum sit contrarium priori, et habeat vim obhgandi, de quo dicam infra, habet enim specialem difficultatem propter legem, quae simul cum juramento resistit. Hic ergo de sola virtute juramenti tractamus, et sic dicimus quod juramentum de se non irritat actum, etiamsi praestetur de non faciendo tali actu. Haec est sententia communis Canon., in c. 7ntellecto, de Jurejur., ubi Panor., n.8, et in c. Dilecto, de Praeben., n. 18, et ibi alii. Item Sylvest., Juramentum, 4, q. 12; Ang., Juramentwmn, 5, n. 15; Selva, de Jur., 3p., q. 1, n. 44 et 45, ubi varia exempla et auctores allegat. Item Covar., d. c. Quamvis, 2 p., S 2, num. 4, verb. Caeterum ; et bene Azor, tom. 1, lib. 11,c. 6, q. 3, ubi alias opiniones refert, quas omitto, quia nec fundamentum, nec probabilitatem habere videntur. Ratio ergo est, quia valor talis actus ex voluntate operantis pendet, et per legem aliquam non impeditur. Item quia juramentum licet auferat liberam potestatem faciendi, imponendo obligationem, non tamen aufert simpliciter potoestatem faciendi vel volendi, et ideo licet actus contra juramentum male fiat, validus esse potest.

7. Differentia inter legem et juramentum.— Imo existimo non posse talem irritationem fieri ex vi juramenti, etiamsi jurans velit ; nam licet jurando intendat non solum sibi prohibere, sed etiam irritare actum, si fiat , nihilominus, si postea voluntatem mutet volendo actum validum facere, ut matrimonium, donationem, aut quid simile, actus erit validus, licet male fiat. In quo est notanda differentia inter legem et juramentum; nam lex licet sape prohibeat non irritando. potest tamen utrumque facere, et facit, si sufficienter declaret ; juramentum autem solum id non potest. Ratio differentiae est, quia irritatio legis provenit a superiori voluntate, quam non potest mutare vel impedire voluntas subditi; juramentum autem provenit a voluntate ipsius jurantis, quia licet jurando liget (ut sic dicam) voluntatem, et potestatem suam, non tamen privat se potestate et dominio suae voluntatis, et ideo potest semper efficaciter mutare priorem voluntatem, et ita validum facere effectum, quamvis in eo faciendo peccet. Quod si dicas, quamvis juramentum sit a voluntate, obligationem ejus non esse a voluntate, sed a Deo, et a lege naturali, respondetur hinc potius confirmari intentum, quia nulla est lex naturalis, quae talem actum irritet, licet illum prohibeat. Et ratio est, quia licet facere actum contrarium juramento sit contra obligationem ejus, quod actus ille habe.t effectum suum, non est contra juramentum, neque illa est materia in quam per se possit cadere juramentum, et ideo quamvis juramentum prohibeat actum, non irritat illum.

8. Ostenditur aliud esse actum esse validum, aliud juramentum, quo firmatur actus. — Neque hoc repugnat assertioni positae, quia licet actus sit contra juramentum, nihilominus quod talis actus sit validus, neque est, neque esse potest contra juramentum. Secus vero est de posteriori juramento faciendi actum contrarium priori juramento, quia tunc tale juramentum posterius fit irritum ex defectu materiae, quia per prius juramentum effecta es: mala et peccaminosa, ac subinde incapax juramenti. Et ideo non refert quod juramentum sit nobilissimus actus ; nam potius ob hanc ipsam causam non potest cadere in materiam pravam, et idcirco quamvis magnum sit vinculum juramenti, habere non potest locum circa talem materiam. Considerandum autem est, aliud esse promittere actum contrarium priori juramento, et hanc ipsam promissionem juramento confirmare; aliud vero esse confirmare actum jam factum contra juramentum. Primum enim dicit ordinem ad actum futurum juramento contrarium, et ex eo capite intrinsece malum, et ideo tale juramentum pravum et nullius valoris est, quia esset vinculum iniquitatis, et firmaret animum in proposito male operandi, et de hoc juramento procedit assertio proposita.

9. Secundum autem non est hujusmodi; nam, licet supponat pravum actum, utpote factum contra prius juramentum, non tamen cadit in illum, ut malus est, sed in effectum ejus, qui bonus est ; ut si quis contraxit et consummavit matrimonium contra juramentum, vel votum castitatis, vel contra juramentum contrahendi cum alia, licet postea jurei perseverarein illo matrimonio, rem bonam jurat, quamvis medio peccato fuerit effecta. Et similiter tale juramentum non respicit in futurum aliquid malum, vel priori juramento contrarium, quia licet facere talem actum fuerit contra prius juramentum, nihilominus, post factum talem actum, conservare illum, et alia quae consequuntur ex illo, non est contra prius juramentum. Ut si prius juravi non donare, et nihilominus postea donem, valida est donatio, ut dixi; et ideo si jurem non retractare donationem, neque impedire usum vel usumfructum rei donatae, validum est juramentum, quia non est per se contrarium priori juramento, licet supponat prius juramentum violatum. 10. Juramentum factum contra simplicem promissionem honestam non est validum. — Covar., etc. — Dico tertio: juramentum factum contra priorem simplicem promissionem non confirmatam juramento, obligantem tamen in conscientia, sive ex justitia, sive ex humana fidelitate, non obligat in conscientia, uec validum est. Ita docet Covarr., in d.2 p., S 2, n. 4, vers. Ceterum, ubi pro illa allegat c. Feniens, de Jurejur., et ibi Innoc. et alios Doctores. Tamen Innocentius potius docet contrarium, ut rectius notavit Sylvest., Jura.entum, 4, q. 12; ipse vero contra Innocentium tenet nostram assertionem. Et sumitur ex Bonav., Richar., Palud., Gabr., Soto, et aliis Theologis, in 4, d. 27 et 28, dicentibus, spon- salia pura non dissolvi per subsequentia jurata. Quae est etiam communis sententia juristarum, incap. Sicut, de Spons., praesertim Abb. antiqui, Hostiens., et Panorm., qui advertit Innocentium sibi contrarium idem ibi tenere ; idem Angel., Juramentum, 5, n. 15. Et ratio est, quia non implere promissionem simplicem est peccatum, sive mortale, sive veniale; ergo jurare illam non implere, est jurare quoddam peccatum ; ergo non potest talejuramentum obligare. Et idem est si juret aliquid contrarium, et repugbans priori promissioni, ut est in casu de sponsalibus, quia etiam ibi in virtute juratur fractio fidei prioris promissionis; ergo etiam tunc non obligat juramentum.

11. Objectio. — Sed objiei potest ex Innocentio supra, quia quando tantum praecessit simplex promissio, et sequitur juramenium de re opposita, potest utrique satisfieri implendo juramentum, ut sonat, et satisfaciendo promissioni per aliquid aequivalens ; ergo ita faciendum est ob reverentiam juramenti; nam servandum semper est, quantum potest sine conscientiae discrimine. Et contirmatur ex d. cap. FVeniens, nam ibi facta fuerat mentio prioris promissionis, non declarando an fuisset facta cum juramento, necne, et tamen postea mandat Pontifex cum restrictione, ut si mandatum inveniatur contrarium juramento prius recte facto, declaretur invalidum ; ergo indicatur quod sola promissio praecedens siue juramento, non suffhiciat ad irritandum juramentum subsecutum. Et hoc fuit fundamentum Innocentii, et non multum repugnant Gloss. ultim., et Abbas antiquus ibi.

12. Sed imprimis ex textu illo nihil colligitur in contrarium. Primo, quia in illo non est sermo de juramento, sed de mandato promissioni contrarium, et fieri potest ut mandatum superioris ita impediat implere promissum, ut sine peccato possit omitti, quod non habet locum in juramento propria voluntate facto. Sed hoc non est ad rem, tum quia ibi non est sermo de mandato procedente a superiore, sed facto in virtute prioris juramenti ; tum etiam quia mandatum superioris etiam potest resistere priori juramento promissorio, irritando illud ex parte materiae, ut infra dicetur. Secundo ergo non obstat ille textus, quia, ut ibi notat Panor., in fine, ex Innoc., in d. cap. Sicut, ibi tantum narratur factum, et juxta illud Pontifex respondet. Nam licet in illo textu, prout nunc habetur in Decretahbus, non explicetur priorem promissionem fuisse juratam, tamen juxta antiquam lectionem expresse dicitur, juramento, et promissione, ut habetur in 3 Collatione Anton. August., et notavit Abb. antiquus, et ideo Pontifex mentionem fecit juramenti, atque ita non insinuavit solam promissionem non fuisse sufficientem. Ad rationem autem respondetur negando assumptum ; nam in rigore conscientiae loquendo, tenetur quis implere quod promisit in ea specie in qua promisit, nec potest cogere creditorem, ut acceptet aequivalentem, vel interesse, nam ea quae promittuntur, opere compleri debent, et pacta servanda sunt, c. 1et 3de Pactis, neque alio modo servatur veritas, quae in promissione necessaria est.

13. Dubium incidens : an consentiente creditore obliget juramentum contra promissionem factum . — Hinc vero nascitur optimum dubium; nam licet promissio in rigore non impleatur solvendo interesse invito creditore, si tamen ille contentus est, sufficienter impletur. Quaeri ergo potest an in eo casu, in quo prior creditor contentus fuerit alia solutione, juramentum factum contra promissionem obliget. Videtur enim obligare, quia jam potest impleri sine peccato. Imo ex vi talis juramenti videtur quis obligari ad procurandum, vel saltem interrogandum ab eo, cui prius promisit, an sit contentus justo interesse, vel re alia aequivalente, ut, si annuat, suum juramentum impleat, quia tenetur facere quantum in se est ad juramentum implendum. Et confirmatur, quia si tempore quo factum est juramentum, prior promissio jam non obligaret, vel propter remissionem concessam, vel propter rerum mutationem, tunc sine dubio juramentum obligaret, quia jam esset de re licita, et ita cessaret ratio invaliditatis juramenti: ergo similiter quamprimum cessat postea obligatio promissionis, incipiet obligare juramentum.

14. Neque obstat quod juramentum, a principio factum , fuerit de re ilhcita, quia jam mutata est in licitam. Nam si a principio fuisset de re licita, et facta esset illicita, eo ipso cessaret obligatio juramenti ; ergo, ut servetur proportio et aequalitas, licet juramentum a principio fuerit de re illicita, quamprimum fiat licita, obligabit. Atque huic parti favet Navar., d. c. 12, n. 89, ubi pro regula statuit, juramentum generaliter factum, ita ut comprehendat tempus pro quo actus juratus potest esse licitus et illicitus, licet factum sit eo tempore quo actus est illicitus, obligare in eo tempore in quo actus coeperit esse licitus. Ei- dem sententiae favet Covarr., in 4, 1 part., cap. 4, S 1, n. 16, quatenus dicit, quamvis secunda sponsalia non valeant durantibus primis, incipere tamen obligare, si prima dissolvantur per mortem aut consensum prioris sponsae, saltem in virtute promissionis.

15. Nihilominus contrarium suaderi potest, scilicet, tale juramentum obligare postea non posse, quidquid eveniat. Primo, ex regula juris, 18, in 6: Non firmatur tractu temporis, quod de jure ab initio non subsistit; nam in nostro casu juramentum illud a principio non subsistit. sed est nullum, quia est de re illicita; ergo nunquam amplius vires resumit. Confirmatur, nam hac ratione professio facta ab uno conjuge, vivente altero et invito, illo mortuo non convalescit, neque obligat, juxta c. Quidam, de Conversione conjugatorum, et c. Placet, eod. Unde Panormitanus ibi colligit promissionem factam tempore inhabili, quia nulla est, non convalescere tempore aliquo, ut si quis habens votum castitatis, promisit sponsalia, licet postea dispensationem voti obtineat, non obligatur sponsalibus, quia nulla a principio fuerunt; ergo similiter in praesenti. Secundo declaratur in hunc modum, quia vel illud juramentum factum contra priorem promissionem fuit absolutum , vel sub conditione, si alter cedat juri suo, vel alia simili. Hoc posterius est contra hypothesim, quae in quaestione supponitur, sic enim tale juramentum non esset illicitum ; sicut non est illicitum jurare matrimonium contrahere cum consanguinea, si Papa dispensaverit, quia licet actus matrimonii nunc non liceat, conditio suspendit illum, vel facit ut nihil juretur illicitum ; ita ergo esset in praesenti. Nos autem loquimur de juramento illicito ; ergo supponendum est, juramentum esse absolutum de agendo id. quod jnuratur, non obstante priori promissione, et rumpendo illam; tale autem juramentum a principio invalidum est, independenter ab omni conditione ; ergo simpliciter et absolute non obligat, neque obligabit , quacumque mutatione rerum facta, quia nec formaliter, nec virtute clausit a principio talem conditionem, aut intuitu illius factum est.

16. Resolvitur dubium et asseritur ut proLbabilius, non obligare juramentum contra priorem promissionem, licet creditor juri suo cesserit. — Propter haec posteriora argumenta videtur mihi haec sententia probabilior ex vi talis juramenti, et nisi aliud constiterit de intentione jurantis; quod maxime confirmabi- tur respondendo ad priores rationes. Ad primam dicitur, licet verum sit posse jurantem in eo casu implere secundam promissionem sine peccato, nihilominus non teneri, quia neque id juravit, neque juramentum illud a principio ad aliquid obligavit. Ad confirmationem autem recte ibi negata est consequentia: nam si tempore secunda promissionis prior obligatio fuisset extincta, juramentum fuisset de re licita, ideoque obligaret; durante autem priori obligatione, juramentum a principio fuit nullum, et ideo nunquam postea obligat. Et ob eamdem causam non valet aequiparatio inter juramentum a principio licitum vel illicitum, quia licitum a principio obligat, dependenter tamen ab honestate materiae, et ideo semper includit virtute hanc conditionem: JVisi materia mutetur, et fiat illicita, et inde est ut, facta iu materia tali mutatione, cesset obligatio juramenti. At vero quando juramentum a principio fuit illicitum, fuit etiam nullum, ideoque non obligat, etiam sub illa conditione : Si materia desinat esse illicita.

17. Regula Navarri non probatur. — Et ideo non probo regulam traditam a Navarro loco ibi citato, quando juramentum a principio fuit illicitum ex objecto suo, quia tunc nunquam incipit obligare, etiamsi in materia jurata incipiat esse aliqua honestas, propter rationem supra factam, quod actus nullus nunquam convalescit. Quod etiam exemplis ab ipso Navarro inductis ostendi potest. Unum est de illo, qui juravit non ingredi talem domum sine ulla causa vel ratione, quod juramentum, tanquam vanum et temerarium, non obligat. Si autem postea contingat in domo illa esse occasionem peccand;, dicit Navarrus pro tunc obligare juramentum illud, quia non est cur restringatur ad tempus, in quo temerarium et vanum est. Ego vero existimo ex vi illius juramenti non obligari eum, qui sic juravit, ad non ingrediendum talem domum, quia juramentum nunquam fuit factum illo intuitu vitandi talem occasionem, ut supponitur, sed solum temere, et ex quadam levitate. Idem est de illo qui juravit non laborare in sabbato, non intuitu devotionis ad Virginem, sed vel intuitu falsae superstitionis, vel solum ad corporalem requiem ; nam licet ille possit honeste vacare in honorem Virginis, non tenetaur ex vi illius juramenti; est enim eadem ratio de loco, quae de tempore.

18. Aliud exemplum Navarri est, si quis uravit servare statuta alicujus ecclesiae, inter quae unum erat contra canones, et ideo illicitum, nam juramentum a principio non obligavit ad illud servandum : Si tamen (inquit) statutum illud postea confirmetur a Pontifice, et ita incipiat esse licitum, etiam incipiet juramentum obligare ad illud servandum. Sed distinctione opus est; nam juramentum illud potuit fieri vel tantum de servandis statutis jam factis, vel de factis et faciendis. Si sit hoc posteriori modo, verum est quod assumitur : sed exemplum non est ad rem, quia juramentum a principio respexit tempus futurum, et factum est de statutis veris et validis quocumque tempore. Si autem juramentum priori modo factum est, dico non obligare ad statutum postea confirmatum, nisi a principio constiterit, juramentum ex certa scientia factum esse de illo sub ea conditione; in quo sensu fuisset juramentum a principio licitum, etiam ut cadens in illud statutum. Si autem juramentum absolute factum fuit de servandis statutis jam conditis, sine ullo respectu ad confirmationem, vel dispensationem Pontificis, sic solum obligavit ad statuta valida ; nam illud, quod est illicitum, non potest dici statutum. Quapropter, cum postea confirmatur, quasi de novo fit, ideoque prius juramentum ad illud non obligat, juxta c. penult. de Jurejur.

19. Denique non obstat exemplum de sponsalibus ex Covar. adductum, nam oppositum verius censemus, si eadem proportio in exemplo servetur, nimirum quod secunda sponsalia absolute facta sint, et non sub conditione : S prior sponsa cesserit juri suo, vel alia simili, ut bene notat, et disputat Sancius, lib. de Sponsalibus, disputatione quinquagesima. Et ideo addidi in assertione: Nisi aliunde constiterit de intentione jurantis ; nam si haec fuit non jurandi absolute rem illicitam, sed tantum sub conditione, qua fieret licita, clarum est obligare juramentum, quia sic est honestum, et ex intentione pendet. Idemque esset si intentio jurantis extenderetur ad juramentum implendum quocumque modo possit, sive licite, sive illicite; nam tunc, licet ex parte esset illicitum, ex alia parte esset licitum, et quoad illam obligaret, impleta honestatis conditione. Unde hoc non solum habet locum, quando pura promissio praecessit, sed etiam si fuerit juramento firmata; nam si in posteriori juramento addatur conditio : $2 primun juramentum remissum vel relusatum fuerit, sic posterius juramentum licitum est et obligabit im pleta conditione,cum tamen absolute factum nullum sit. Sic ergo loquimur cum juramentum est contra priorem nudam promissionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19