Caput 20
Caput 20
1. Ratio dubitandi est, quia multa juramenta contra leges civiles facta approbantur et defenduntur jure canonico, c. Cum contingat, de Jurejur., c. 2, de Pact., in 6. In contrarium vero est, quia juramentum contra bonos mores non obligat, ut est regula juris, 58, in 6; sed juramentum: contra leges est contra bonos mores; ergo.
2. Dico primo : juramentum factum de actu prohibito per legem humanam absolnute prohibentem, et in conscientia obligantem, irritum est, et nullam obligationem inducit. Haec assertio communis est, ut latius videbimus in discursu sequenti ; nunc breviter probatur, quia juramentum de actu peccati irritum est, ut supra est probatum ; sed tale juramentum est de actu peccati; ergo. Probatur minor, quia non solum est peccatum actus natura sua malus, sed etiam ille, qui est malus quia prohibitus ; sed actus prohibitus per legem dicto modo est malus quia probibitus, ac subinde simpliciter malus, et peccatum; ergo juramentum de tali actu nullum est. Et confirmatur, quia juramentum non potest eximere hominem ab obligatione legis justae positivae, et quoad hoc eadem est ratio de lege positiva humana, quae de divina ; quia utraque est a voluntate superiori, quam non potest irritare vel impedire voluntas subditi. Denique potest hoc facile demonstrari inductione, et ex generali regula jurium, quod juramentum de re illicita non obligat, quia non est vinculum iniquitatis ; et nihil distinguunt, sive res sit ex se illicita, sive quia prohibita, cap. Quantum, et cap. Cum contingat, de Jurejur., et c. Si aliquid, c. Inter cetera, cum aliis 92, q. 4. :
3. Secunda assertio - juramentum contra canonicas leges semper est invalidum. — Dico secundo : juramentum contra leges canonicas semper est invalidum. Assertio est communis, ut paulo inferius videbimus. Nunc breviter declaratur : nam duplices sunt leges canonicae. quaedam declarativae juris divini, naturalis, vel positivi, et de his eadem est ratio, quae de ipso divino jure, de quo supra dictum est. Aliae sunt leges canonicae constitutivae novi juris humani et ecclesiastici, et de his etiam est universalis assertio : ejusque ratio est, quia leges canonicae semper inducunt in conscientia obligationem ; ergo agere contra illas, est agere contra conscientiam; ergo juramentum de tali actu non potest obligare, et ita in his legibus maxime procedunt dicta in assertione praecedenti. Assumptum certum est, et commune in materia de Legibus. Et ratio est, quia lex canonica per se primo dirigitur ad bonum animae, et ideo in eodem foro animae obligationem inducit. Addo vero quod, licet aliquae regulae ecclesiasticae non sint rigorose leges obligantes sub reatu culpas, ut de regulis multorum religiosorum constat, et de aliquibus aliis est probabile, nihilominus etiam in illis procedit conclusio, qui actus talium statutorum, regularum, aut rubricarum, saltem sunt meliores, et in consilio, et ideo juramentum talibus regulis contrarium plane non obligat, sicut de juramentis contra consilium dictum est. Hic vero posset objectio fieri de juramento solvendi poenam sponsalibus appositam. Sed de illo attingemus aliquid capite sequenti. Posset item objici de lege confiscante bona haeretici, quae ante sententiam non obligat in conscientia ad tradendum bona; et ita potest juramentum circa illa bona esse validum. Sed dico juramentum tale non esse contra legem canonicam, si non excedat dispositionem ejus, vel si excedat, non esse validum: de quo alias.
4. Tertia assertio : juramentum contra leges civiles obligantes in conscientia, irritum et iniquum est. — Dico tertio : juramentum, quod servari non potest, nisi agendo contra leges civiles obligantes in conscientia, iniquum et invalidum est. Ita docet Bart., in l. Si quis pro eo, ff. Fidejuss., n. 9, et alii infra referendi. Et sequitur clare ex prima assertione, neque alia indiget probatione. Supponit autem haec assertio aliud principium in materia de Legibus, scilicet, leges civiles obligare in conscientia, quando id intendunt et sufficienter explicant. Quod quidem principium, licet ab aliquibus negatum fuerit, a Theologis et jurisperitis communiter recipitur, quia etiam leges civiles manant a lege aeterna, et per potestatem a Deo datam feruntur: et ideo in conscientia obligant, ut satis aperte docet Paulus, ad Rom. 3, et dicetur latius in tractatu de Legibus. Hoc ergo principio supposito, sequitur haec assertio ex prima, et ex ibi dictis sufficienter probatur, magisque declarabitur ex dubitatione sequenti.
5. Quarta assertio . juramentum contra leges civiles interdum erit validum, si sine peccato fiat. — Objectio. — Dico quarto : juramentum contra leges civiles interdum est validum, quatenus simne peccato servari potest. Haec assertio etiam est certa et communis, ut videbimus capite sequenti, ubi jura etiam afferemus ; probaturque sufficienter ex ratione dubitandi in principio posita, in qua consequenter supponitur talia juramenta servari posse sine peccato, et ideo obligare, ut in assertione dicitur , et jura canonica supponunt. Contra hoc vero instat statim ratio in contrarium facta, quia talis actus videtur peccaminosus, utpote legi contrarius.
6. Prima solutio ad o^jectionem rejicitur. — Ad hanc ergo objectionem responderi potest primo, quod licet actus ipse contrahendi vel promittendi, cui juramentum adjungitur, sit malus eo quod sit prohibitus per legem civilem, nihilominus servare juramentum potest non esse malum, et ideo potest sub juramenti obligationem cadere, quia non obstante priori malitia semper habet locum in tali juramento regula, quod cum servari possit sine dispendio salutis aeternae, servandum est. Duobus ergo modis potest juramentum esse contra leges civiles obligantes in conscientia. Primo, quia juramentum verificandnm est per actum ipsum prohibitum per leges civiles; et tunc juramentum non potest obligare juxta praecedentem conclusionem. Secundo, solum quia ipse actus, cui conjungitur juramentum, quando fit, est prohibitus per legem, actus vero postea necessarius ad verificandum juramentum non est contrarius legibus. Ut si lex prohibeat promissionem non revocandi testamentum, vel instituendi talem haeredem, non tamen prohibeat actum instituendi, vel non revocandi juramentum promissorium de tali actu, contra leges est in fieri, non vero erit in observari ; et ideo obligare poterit , etiamsi leges illae in conscientia obligent. Et ita sensit Abb., d. capit. Cum contingat, num. 6; et Jason., in d. Authent. Sacramenta puberum, n. 52.
7. Haec responsio in re continet veram doctrinam, ut c. 24 ex professo explicabimus; applicata vero ad leges civiles non est necessaria, nec generaliter satisfacit ; nam juramenta, quae obligant repugnante aliquo modo jure civili, non solum impleri possunt sine peccato, verum etiam plerumque ac frequen- tius possunt sine peccato fieri. Hoc patet inductione in casu capit. Quamvis pactum ; non enim censetur peccare filia cedens cum juramento bonis paternis sua dote contenta ; et idem est de casu uxoris alienantis cum juramento fundum dotale, juxta cap. Cum contingat ; et sic de aliis, de quibus ita communiter censent Doctores Et a posteriori patet, quia non peccat pater, nec turpiter agit acceptans: imo nec petens sine vi vel dolo talem renunciationem, ut infra videbimus ; ergo nec filia turpiter agit jurando, vel promittendo, seu renunciando. hatio autem non potest esse alia, nisi quia tahs renunciatio, nec est de se mala, nec etiam censetur prohibita per legem civilem in conscientia. Unde autem hoc constet, aut quomodo hae leges discernendae sint ab aliis, de quibus tertia conclusio loquitur, explicandum superest.
8. Ad hoc ergo declarandum auctores distinctionibus utuntur. Una est de legibus juris publici et privati, id est, quae immediate ad commune bonum ordinantur, vel ad bonum privatorum, seu singulorum. Et in prioribus legibus dicunt procedere tertiam assertionem, in posterioribus autem quartam. Sed de hac partitione dicemus melius infra, c. 26. Nunc solum dicimus, licet prius membrum admittatur, non tamen posse generaliter admitti secundum, quia etiam leges juris privati possunt obligare in conscientia, ut per se satis clarum est, et in sequentibus saepe ostendetur.
9. Alia Bartoli solutio. — Ahter ergo Bartolus, in leg. Si quis pro eo, cam primum membrum simpliciter ponat, circa posterius distinguit duplices leges. Quaedam (inquit) sunt, quae verba sua dirigunt tantum ad contractum, illum irritando, vel infirmando, vel formam illi praebendo, non vero ad personas, illis praecipiendo, vel prohibendo ; aliae vero sunt quae directe loquuntur cum personis, prohibendo vel mandando. Ait ergo has posteriores leges obligare in conscientia, etiamsi sint juris privati, et ideo juramentum contra illas non obligare in conscientia , juxta nostram tertiam assertionem, quia impleri non potest sine peccato. De prioribus vero dicit non obligare in conscientia, sed solum qualificare contractum, ut non valeat, vel irritetur, si aliter fiat quam lex praescribit, etiamsi non peccent qui illum faciunt. Et jaramentum contra has leges dicit esse obligatorium, et de illo intelligi jura, quae talia juramenta defendunt.
10. Verumtamen hanc Bartoli distinctionem et doctrinam late impugnat Panorm., in c. Cum contingat, n. 6, illamque vocat singularem opinionem, et asserit communiter impugnari a Canonistis, et plures referuntur a Covar., d. 2p., S2, n. 7, etin ipso Scholio ad Bartolum. Sed non desunt multi qui doctrinam Bartoli approbent, et ipse Panormit. refert pro illa Angelum de Perusi., in Cons. Domina Catharina ; plures refert Alciat. in eold. c. Cum contingat, n. 9; et Covar., eod. S 2, num. 1, refert Calder. et Anchar., in d. c. Cum contingat, et dicit esse communem legistarum. Et quod ad rem attinet , negari non potest quin inter leges civiles inveniatur illud duplex genus legum ; nam lex, quae requirit septem testes in testamento, non obligat in conscientia testatorem, qui non peccat, licet testamentum minus solemne voluntarie faciat. Lex autem quae prohibet judici aliquid a parte accipere, non solum irritat vel infirmat actum, sed etiam illum in conscientia prohibet ; et idem fortasse est de lege prohibente tutori ne cum pupillo contrahat, et similibus. Unde rationes Panormitani contra Dartolum, quatenus contra distinctionem in re ipsa tendunt, firmae esse non possunt. Omnes autem in hoc consistunt, quod in idem redit , prohibere actum factum a persona, vel personae ne faciat actum. Sed committit aequivocationem in verbo prohibendi, quia cum dicitur ferri in solum actum, non intelligitur ferri quoad obligationem exercendi vel non exercendi actum, sed significat efficaciam legis, tollentis robur actui, si fiat tali modo, sive cum peccato, sive absque illo fiat; et quoad hoc dicitur non ferri in personam, prohibendo illi actum, licet auferat illi firmitatem, etiam prout ab illa procedit. Denique illa divisio in re ipsa necessaria est, ut possit dari juramentum de actu legi civili contrario, sine peccato ul:o, tam in fieri juramenti, quam in observari ; quod tamen dari posse, etiam Panormitanus et omnes admittunt.
11. Dissensio érgo solum esse potest de signo posito a Bartolo ad discernendam illam diversitatem legum, ex illis duobus modis loquendi legum, quos in ipsis legibus reperiri certissimum est. Sed non videntur semper eam distinctionem indicare. Nam interdum lex obligat in conscientia, etiamsi ex parte materiae loquatur, ut si taxet pretium, vel aliquid simile. Et ideo Panorm., Anton., et alii, dicunt, potius ex parte materiae sumendam esse distinctionem. Et in proposito, aiunt illas leges. quae privatae utilitati debitoris consulunt, ideo non obligare illum in conscientia, quia solum ei favent, et non cogunt eum ut non renunciet juri suo, cum sine alicujus praejndicio id facere possit. Quae consideratio non displicet, eamdem tamen patitur instantiam; nam etiam in materia pertinente ad privatam utilitatem alicujus, potest lex prohibere illi actum in conscientia. Ut posset ludentibus prohibere in conscientia, ne pecunia credita ludant, et minori impuberi, ne circa immobilia bona contrahat. Dico ergo, signum a Bartolo datum ex modo loquendi legum, non esse contemnendum, quia sensus legum maxime ex verbis sumendus est. Item quia cum praeceptum imponatur personae, quando lex vult obligare personam, ad illam directe loquitur. Unde cum solum circa actum ejus disponit, per se non videtur intendere obligare personam ad exercendum vel non exercendum talem actum. Unde Vasquez 1. 2, dis. 171, c. 3, illo solo signo utitur, ad declarandum cur non peccet haereticus, ante sententiam alienando bona confiscata; et illud signum putat sufficiens sine ulla disputatione vel allegatione. Non credo tamen esse ita per se sufficiens, ut solum sufficiat semper, vel sit infallibile, sed credo esse regulare, ut sic dicam, et sufficiens, nisi ex materia vel aliis circumstantiis contrarium colligatur. Si autem juvetur etiam cx conditione materiae, erit multo magis certum, et ita omnia quodammodo conciliantur, et in sequentibus capitibus magis explicabuntur.
On this page