Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Utrum juramentum promissorium contra solos bonos mores civiles obligare possit?

CAPUT XXI. UTRUM JURAMENTUM PROMISSORIUM CONTRA SOLOS BONOS MORES CIVILES OBLIGARE POSSIT?

1. Divisio juristarum de moribus in civiles et naturales. — Haec quaestio fere definita est ex dictis capite praecedenti ; tamen ut sub propriis terminis definiatur, et intelligantur icta auctorum, et aliquid in generali et in particulari addamus, breviter tractanda est. Distinguunt ergo juristae duplices mores, naturales et civiles, quos nos vocare possumus honestos et politicos. Naturales enim dicumwur, qui sunt consentanei naturae rationali, quos nos honestos appellamus; civiles autem dicuntur, qui ad convenientem statum et politiam reipublicae pertinent, et licet ad honestatem morum necessarii non sint, mali tamen non sunt, et ideo per jura civilia praescribuntur, esto contrarii non prohibeantur, nec mali moraliter reddantur. Hujusmodi est, verbi gratia, quod testamentum usque ad mortem revocari possit, neque obligatio civilis in contrarium valeat ; expedit enim reipublicae ut sit legibus statutum, non est tamen id ita prohibitum, quin possit aliquis licite id proponere, et promittere, seu affirmare se nunquam revocaturum, etc. Hac distinctione utuntur plures antiqui auctores, atque etiam moderni, ut videre licet in Covar., supra, p. 2, in princ., n. 1; Guttier., de Juramento confirmatorio, 1p.,c. 40, S 4, et illa utuntur etiam nonnulli ex modernis Theologis. Covar. autem supra, S Vrum hec, illam impugnare conatur. Sed tota ejus argnmentatio nititur in verborum significatione, de qua non multum contendendum est, quando de re constat, et verba aliqua sunt necessaria ad illam exprimendam, ut revera in proposito sunt. Quia negari non potest quin in materia legum humanarum illud duplex genus actionum seu morum inveniri possit, ut exempla adducta demonstrant, et plura alia quae affercmus. Et ratio est, quia uterque modus dirigendi seu instituendi mores, potest esse conveniens ad reipublica gubernationem. Supposita autem distinctione in re ipsa, verba sunt accommodata. sirecte intelligantur.

2. Qui dicantur boni mores naturales. — Nam boni mores naturales non dicuntur illi soli, quos ratio naturalis per se dictat esse necessarios ad bonitatem, id est, honestatem morum, sed etiam illi qui, mediante lege positiva, habent hujusmodi necessitatem, quia stante lege, ratio ipsa naturals dictat illos esse necessarics ad honestatem morum, quia lex ipsa facit tales mores esse ita convenientes rationali naturae, ut contrarii illi repugnent, et ideo merito illi dicuntur boni mores naturales. Quod si hi mores quando praecepti sunt lege ecclesiastica, appellentur boni mores canonici (ut aliqui loquuntur, referente Covar.), recte quidem fit; tamen negari non potest quin lex civilis possit etiam aliquid ita praecipere, ut contrarium sit contra bonos mores animae et conscientiae, et consequenter contra bonos mores naturales in dicto sensu. Qui etiam poterunt dici civiles, quatenus per legem civilem introducti sunt, quomodo loquitur Covar. supra, S Unde illud, cum Fortunio, de ultimo fine, illatione 12. Sed quamvis ad usum vocis hoc pertineat, non tam apte significatur qualitas talium morum, cum dicuntur esse civiles, quam cum dicuntur esse canonici, quia lex canonica per se ordinatur ad bonum animae, et ideo quando mores aliqui dicuntur boni canonici, intelliguntur pertinere ad boni- tatem animae, ita ut contrarii sint inhonesti, et moraliter mali. Ideoque in jure canonico non reputatur necessaria illa distinctio, sed eo ipso quod aliquid est contrarium bonis moribus canonicis, censetur esse contrarium bonis moribus naturalibus, quia leges canonicae, ut tales, semper obligant in conscientia, si sint propriae leges. Nam si sint tantum consilia, seu regulae non imponentes necessitatem, sic contrarii mores non erunt simpliciter contrarii bonis moribus naturalibus vel canonicis, sed poterunt dici contrarii melioribus moribus, et in ordine ad juramentum id sufhicit, ut juramentum contra tales mores canonicos non valeat, juxta supra dicta. At vero leges civiles per se non intendunt bonum animae, sed externam pacem et justitiam; et ideo quamvis ad hunc ftinem possint interdum in conscientia obligare in virtute rationis naturaIis, et potestatis emanantis ab auctore naturae, nihilominus per hoc solum quod boni mores dicuntur civiles, non satis explicatur quod pertineant ad moralem honestatem necessariam ad vitandum peccatum. Unde potius e converso, quando aliqui dicuntur boni mores civiles, illud additum ponitur tanquam conditio diminuens, vel tanquam nomen genericum attributnm imperfectiori membro, ut fieri solet, et ita significat quosdam mores, qui licet ad externam commoditatem et conservationem reipublicae boni sint, non,tamen sunt tales, ut eorum violatio culpam contineat, vel detrimentum spirituali animae afferat, vel impediat majus bonum ejus. Quod si aliquando jura canonica approbant, seu canonizant aliquas hujusmodi leges civiles, vel eas imitantur circa ecclesiasticas personas in ordine ad statum politicum earum, etiam illi mores cici poterunt formaliter civiles, etiamsi materialiter sint a jure canonico, quod, ut existimo, raro aut nunquam invenietur. Sic ergo bona et necessaria est illa distinctio, et per illa verba non male explicatur, et ad majorem explicationem nos addidimus, naturales posse vocari honestos, id est, ad honestatem convenientes, civiles autem politicos.

3. Juramentum contra bonos mores naturales, non esse validum. — Hac supposita distinctione, sequitur primo ex dictis, juramentum contra bonos mores naturales non esse validum, nec obligationem inducere. Ita docet Panorm., in c. Cum. continga:, et in c. Si vero, de Jurejur., et alii, quos supra Covar. et Guttier. referunt. Et ratio est, quia quod sic est contra bonos mores, est peccatum; ergo juramentum de tali re est illicitum, et absque vi obligandi. Addit vero Covar. supra, S Secundo hinc constat, tunc juramentum contra bonos mores non esse obligatorium, quando boni mores sunt fundati in ratione naturali tanquam causa proxima : Secus (inquit), si boni mores sint fundati in ratione naturali tanquam in causa remota, quia tunc juramentwn his moribus contrarium obligatorium erit. Et citat Alciatum, in d. c. Cum contingvt, n. 14. et ita ipse addit bonos mores, contra quos non valet juramentum, non distingui ab immediata ratione naturaH, et idem repetit S Tertio constat, citans Fortunium. Sed hoc admitti non potest, nisi fortasse sit aequivocatio in verbo illo cause provime. vel immediationis rationis naturalis. Nam ea, quae sunt mala quia prohibita, non sunt immediate contra rationem naturalem; et e converso boni mores, qui solum sunt necessarii ad honestatem quia praecepti, non possunt proprie dic; fundari in ratione naturali, tanquam in causa proxima, quia ex vi solius rationis naturalis non habent illam honestatem, saltem necessariam ad bonitatem morum, sed necesse est ut intercedat lex positiva. Unde boni anores fundati immediate in lege positiva recte dicuntur fundati remote in ratione -naturali, ut constat ex D. Thoma 1. 2, q. 95, art. 2, et nihilominus juramentum contra hujusmodi bonos mores obligatorium non est, ut ex dictis constat. Et forte idem sentit Covar. ; sed videtur loqui de ipso juramento, et de ratione naturali, ut jam informata per legem positivam rigorose prohibentem, vel praecipientem. Sic autem agere vel niti contra talem legem medio juramento, contra rationem naturalem est, et ita juramentum ipsum potest dici proxime et immediate contra rationem naturalem: actus autem ille, qui juratur, non dicitur proprie, immediate esse contra rationem naturalem.

4. Alia declaratio hujus corollarii magisque necessaria, esse potest ut intelligatur, quando ipse actus promissus est contra bonos mores naturales, sive immediate, sive mediante lege positiva canonica, vel civili, nam tunc procedit ratio facta. At vero licet promissio ipsa, vel actus, qui proxime ad juramentum supponitur, sit contra bonos mores naturales, poterit juramentum esse validum, si actus promissus, in quo veritas juramenti servanda est, non sit contra bonos mores naturales, ut in capite praecedenti cum Panorm. diximus.

5. Juramentum contra bonos mores civiles potest esse validum. — Secundo sequitur ex dictis, juramentum contra bonos moresciviles posse esse validum et obligatorium. Hoc etiam quoad rem ipsam tactum est in fine capitis praecedentis, et est communis sententia Doctorum in c. 2, de Pact., in 6, et c. Cum contingat, de Jurejurand., et in Authent. Sacramenta puberum, c. Si adversus venditionem. Et probari potest inductione ex eisdem juribus, nam in d. cap. Cum contingat, juramenta facta per uxores durante matrimonio super alienationes fundorum dotalium, etc., obligatoria esse dicuntur. Et idem magis confirmatur ac declaratur in cap. Licet mulieres, eodem tit., in 6, et in d. Authent. S'acramenta puberum , similiter dicuntur servanda juramenta facta a puberibus super contractibus rerum suarum, et alia similia exempla videri possunt in Covarr. supra, 2 p., in princip., per totum, et 3 p. etiam in princip., et Julio Clar., 3, Testamentum, num. 3 et 4; et nostro Molina, tom. 1, de Justit., tract. 2, disp. 49, et sequentibus. Ratio vero est, quia hujusmodi juramentum servari potest sine dispendio salutis aeternae; ergo quantum est ex parte materiae, potest esse obligatorium. Antecedens notum est ex declaratione terminorum jam faeta, quia licet actus sit contra bonos mores civiles, potest non esse contra rationem naturalem, nec contra legem positivam obligantem in conscientia ; ergo potest optime servari tale juramentum sine dispendio animae. Consequentia probatur, tum auctoritate dictorum jurium, quae ita argumentantur, tum quia materia illa capax est oblisationis, neque apparet ratio ob quam possit tale juramentum violari.

6. Hic vero desiderari potest, ut explicemus quomodo talia juramenta super contractus. quibus leges civiles resistunt, sint contra illas, cum actus, qui de praesenti fit, sit contra legem civilem, et ille non juretur, sed aliquid aliud in futurum faciendum, quod non est contrarium legi civili. Sed de hoc commodius dicemus c. 24; nuncsolum dicimus juramentum hoc dici contrarium legibus civilibus, quasi objective et mediate, quia fit ad confirmandum pactum per leges improbatum, ut dicitur in d. cap. Quamois pactum. Et hoc sufficit praesenti disputationi, licet interdum possit contingere, ut ipsa etiam promissio, quae juratur, improbata sit per jus civile, ut videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21