Caput 22
Caput 22
An juramentum contra solos bonos mores civiles semper obliget?
1. Ostendimus posse hoc juramentum obligare: inquirimus nunc an possit hoc pro universali regula constitui , scilicet, omne juramentum contra solos bonos mores civiles obligatorium esse, ita ut e contrario exclusiva propositio vera sit, solum illud juramentum promissorium, quod ita est contra bonos mores civiles, ut simul sit contra naturales, et sine peccato mortali aut veniali servari non possit, invalidum esse. Pars enim affirmativa quoad utiamque regulam videtur sequi ex ratione proxime facta., quia juramentum, quod sine peccato servari potest, obligatorium est. Sed juramentum, quod tantum est contra bonos mores civiles, pctest sine peccato servari; ergo omne tale juramentum est obligatorium, et solum illud, quod etiam est conwa bonos mores naturales, obligatorium non est. Confirmatur ex c. Quanto, de Jurejur., ubi solum distinguitur inter juramentum licitum vel illicitum, et licitum obligatorium esse dicitur, et consequen ter solum illicitum non esse obligatorium. Sed juramentum contra solos bonos mores civiles de se licitum est, quia neque est contra legem naturalem, neque etiam contra legem positivam obligantem in conscientia, ut supponitur: non habet ergo unde sit iliicitum ; est ergo licitum; ergo semper est obligatorinm juxta praedictum textum, et consequenter solum illud juramentum, quod est contra bonos mores naturale, erit invalidum, quia solum illud est illicitum. Atque ita hanc regulam videntur sequi multi Doctores in d. c. Quanto, et in c. Cum contingat, eod., ubi Panormitanus, n. 7, et Glos., in cap. Si aliquid, 1, 22, q. ;et Turrec., in princ. d. q., n. 3; et idem sensit Covar., d. p. 2, in princip., et p. etiam 3, in princip.; et Molina, locis citatis, et tom. 2, disp. 271, dub. ult., S Hoc tamen loco; et Sanc., lib. 1, de Matrim., disp. 32, n. 1.
2. In contrarium vero est, quia illa regula aftirmativa, scilicet : Juramentum, quod observari potest sine peccato, est obligatorium, non est in universum vera; ergo neque in praesenti vera erit regula, quod omne juramentum solis bonis moribus civilibus contrarium sit obligatorium. Antecedens patet, quia juramentum non ingrediendi religionem potest sine peccato impleri, et nihilominus non obli- gat, quo argumento convictus, illam affirmativam regulam non esse constantem, neque in universum veram, affirmat Covar. supra, 1 part., S 6, n. 7, cum Panor., in c. Si vero, de Jurejur., Notab. 1, n. 3, ubi etiam Glossa idem sentit, et Gratian., 42, quaest. 4, in fine; et sumi potest ex D. Thoma, q. 89, art. 7, ad 2. Consequentia autem probatur, quia si omne juramentum contra solos bonos mores civiles obligaret, maxime quia potest licite servari; sed haec ratio insufficiens est. quia fundatur in regula affirmativa, quae universalis non est, et ita vel ratio fundatur in falso principio, vel ex puris particularibus procedit.
3. Argumentum pro hac sententia. — Hesponderi potest quod, licet in juramento promissorio absolute sumpto illa regula non sit universalis, nihilominus in juramento promissorio, quod fit homini in favorem ejus, regula est universaliter vera. Et ratio sumi potest ex superius dictis, nam juramentum, quod non fit in favorem proximi, censetur fieri Deo, vel in ordine ad ipsum, et ideo non obligare non solum quando est de peccato, sed etiam quando est de re impediente melius bonum, vel de re impertinente. At vero quando juramentum promissorium fit in favorem proximi, semper obligat, .etiamsi impediat majus borum, et alias videatur indifferens, nam satis est quod sit utile proximo, si absque peccato servari potest ; et ideo in hoc genere juramenti non datur tale juramentum, quod sine peccato servari possit, et non sit obligatorium. In praesenti autem omne juramentum, quod est tantum contra bonos mores civiles, est ex his quae fiunt in favorem proximi, confirmando pacta vel promissiones inter homines; nam de his tantum juramentis disponunt jura civilia ; ergo in his non procedit objectio facta.
4. Instantia. — Sed contra hoc instatur, quia etiam inter juramenta contra hos bonos mores sunt aliqua, quae licet sine peccato servari possent, impediunt nihilominus majus bonum commune ; ergo hocsatis est ut interdum tale juramentum non sit obligatorium. Probatur consequentia, quia tunc etiam dici potest tale juramentum impeditivum majoris boni: nam bonum publicum et commune praeferendum est privato; et ideo si juramentum illi praejudicet, non obligabit, etiamsi factum sit in favorem proximi. Exemplum est in cap. $2 diligenti, de Foro competenti, de juramento facto a clerico parendi judici saeculari, et in cap. Jimis. de Jurejur., de juramento fidelitatis praestito a clerico principi saeculari ; sunt enim talia juramenta contra immunitatem clericorum, quae in favorem publicum status clericalis concessa est ; et ideo licet in privatum favorem contra illam juretur, non valet juramentum; idem ergo erit in quocumque alio juramento derogante communi bono propter privatum.
5. Firmatur eadem sententia exemplis. — Maxime vero confirmari potest haec ratio, et fundamentum ejus variis exemplis. Primum sit de juramento non revocandi testamentum, na: hoc contra institutionem est jurium civiIium, unde contra bonos mores civiles existit, non vero contra naturales, quia sine peccato servari posset, et nihilominus tale juramentum non est obligatorium, ut est sententia Bart., in l. Si quis pro eo, ff. de Fidejuss., a multis approbata, ut referunt late Covar., in Rubr. de Testamentis, p. 2, n. 14; et Ant. Gomez, in l. 3 Tauri, num. 95. Ratio reddi potest, quia licet non revocare testamentum non sit malum, nihilominus obligatio ad nonrevocandum est valde contraria libertati naturali, juxta l. 1, c. de Sacrosanctis Ecclesiis, et ita illud juramentum multum adversatur communi bono reipublica, et de se potest majora bona impedire, et aliunde videtur includere turpitudinem ex parte acceptantis, quia vult impedire libertatem proximi, quoad ultimam voluntatem ; et ideo quamvis sit factum in favorem ejus, potest non obligare. Et confirmatur maxime hoc exemplum, quando in illo juramento promissioni additur poena solvenda, si testamentum revocetur, nam etiam illo modo posset sine peccato impleri juramentum, et tamen tunc maxime non obligare, docent iidem juristae, quibus consentit Covar., in d. c. Quamvis pactum, 2 p., in princ,, n. 3, ex l. Stipulatio hoc modo, ff. de Verb. obligat. Et simile exemplum erit de juramento solvendi poenam, si non impleantur sponsalia, quod etiam posset sine peccato impleri, et nihilominus non obligare tenent iidem juristae, quibus consentit etiam Covar., in Rub. de Testamentis, 2 p., n. 17, et Ant. Gomez, 2 Variar., c. 14, n. 24.
6. Aliud exemplum esse potest de juramento confirmante pactum futurae successionis, nam tale juramentum etiam est contra bonos mores civiles, ut constat ex l. ult., c. de Pactis; et sine peceato servari posset ; unde constat non esse contra bopos mores naturales; et nihilominus tale juramentum non est obligatorium, ut communiter etiam sentiunt juristae, apud Covar., in d. cap. Quamvis pactum, 3 p.,in princ. Et ratio esse potest, quia tale juramentum de se inducit ad optandam mortem alterius, quod valde contrarium est bonis moribus, et ob hanc causam valde odiosa sunt in jure omnia pacta, quae aliquo modo excitare possunt ad expectandam mortem alterius, quia aliquid videntur charitati proximi derogare. Denique potest esse aliud exemplum, si quis donationem omnium bonorum, tam praesentium quam futurorum, faciat, et juramento illam non revocare confirmet; nam illud sine peccato impleri potest, et tamen non esseobligatorium docuit Bart., in leg. Stipulatio hoc modo facta, ft. de Verb. obligat., et inl. ult., Cod. de Pact., quia privat hominem potestate testandi, quod videtur esse contra libertatem ultimae voluntatis, et afferre potest magna incommoda, qualia sunt, non posse in fine vitae vel propric corpori providere, vel subvenire animae, solvendo debita, petendo sufftragia, etc.
7. Resolvitur quaestio, et asseritur juramentum non fieri inovalidum, et eo quod est contra bonos mores civiles. — Nihilominus veram esse censeo priorem sententiam, atque ita simpliciter asserendum esse, juramentum non fieri invalidum, seu non obligatorium ex eo praecise quod est contra bonos mores civiles, ac subinde quotiescumque juramentum contra bonos mores civiles invalidum est, non esse tantum contra illos, sed etiam contra bonos mores naturales. Jam enim supra diximus, jura civilia saepe praecipere illa quae ita sunt necessaria ad honestatem, ut illis contraria turpia sint et peccata, sive natura sua talia sint, sive per efficaciam legis talia fiant. Et tunc illi pravi mores, quatenus sunt contra leges civiles, et contra bonum etiam politicum reipublicae, dici possunt esse contra bonos mores civiles, non tamen contra illos solos, sed etiam contra bonos naturales, ut explicatum est, et ideo mirum non est quod juramentum contra bonos mores civiles in tali materia sit invalidum. Loquendum est ergo praecise de repugnantia juramenti ad bonos mores civiles, et sic dicimus illam non sufficere ad invaliditatem juramenti. Et hoc videntur satis probare jura, et rationes adductae pro illa sententia. Item non est contemnenda ratio, quia si illa causa suffticeret ad invaliditatem juramenti, ubicumque inveniretur , impediret obligationem ejus, quia causa adaequata et sufficiens semper habet eumdem effectum. Consequens autem talsum est, ut patet ex casu c. Quamvis pactum, de Pactis, in 6, et c. Siguificante, de Pignor., e: c. Cum contingat, de Jurejur., et ex supra dictis de juramento metu extorto, et de solvendis usuris, juxta c. Debitores, de Jurejur., quia negari non potest quod haec sint contra bonos mores civiles. Imo etiam videntur posse redundare in grave damnum commune, ut est, verbi gratia, quod latrones et usurarii provocentur ad extorquenda per metum et vim talia juramenta, et nihilominus, quia haec sunt per accidens, et pertinent magis ad scandalum passivum quam activum, et alioquin jurans potest sine peccato implere quod juravit, ideo definiunt jura, majorem habendam esse rationem reverentiae debitae juramento, ideoque obligatorium esse ac servandum ; ergo idem dicendum est, ubicumque sola repugnantia ad bonos mores civiles reperitur, sine interventu proprii peccati.
8. Advertentia de omissione qua poterat fieri sine peccato, que non potest voveri vel jurari sine illo. — Ut autem hoc magis explicetur, et solvantur objecta in contrarium, adverto, interdum posse aliquid nos facere vel omittere propria sponte sine peccato, ad quod faciendum vel omittendum non possumus nos oblhgare praesertim juramento aut voto, sine peccato ; ut, verbi gratia, ingredi religionem, potest omitti seu non fieri sine peccato; velle autem se ad id juramento obligare peccatum est. ut aperte sentit D. Thom., d. q. 89, art. 7; et eadem ratione deambulare per vias civitats sine peccato fieri potest, ad id autem se obligare juramento peccatum est, quia est abusus juramenti, quia nomen Dei in vanum assumitur. Unde fit ut ahquid hujusmodi mera voiuntate factum non sit peccatum, facium autem quasi ex obligatione juramenti, ex ipso sit peccatum, quasi superstitionis, quod significavit Augustinus in cap. 7nter cetera, 22, q. 4, dicens: Foveat itague Hibaldus matrem, et fratres, et lugent, si couctione et timore juramenti aliquid defuit matri. Et ratio est, quia eadem irreverentia nominis divini est in usu talis juramenti obligatorii, quae fuit in illo exhibendo. Ex quo etiam fit ut juramentum non solum sit contra bonos mores naturales, quando est de actibus, qui secundum se sunt peccata, sed etiam quando est de actibus, ad quos obligari per juramentum, vel eos quasi ex obligatione juramenti facere, peccatum est. Probatur, quia tale juramentum contra rationem naturalem est, ideo enim illicitum est; ergc est contra bonos mores, non iantum civiles, sed etiam canonicos et naturales ; idemque est de observantia quasi formali talis jura- menti, veluti coactione et timore ejus. Unde in d. c. Quanto, de Jurejur., absolute fit distinctio inter juramentum illicitum et licitum, et de omni illicito dicitur esse vinculum iniquitatis ; ergo quoties juramentum est illicitum, eo quod obligatio ejus est illicita, est vinculum iniquitatis, ac subinde est contra bonos mores naturales.
9. Ex his ergo colligimus, licet interdum contingere possit ut juramentum contra bonos mores civiles non sit validum, quamvis non sit de actu, qui secundum se sit peccatum, nihilominus tale juramentum non esse invalidum propter solam contrarietatem ad bonos mores civiles, sed quia simul involvit aliquam repugnautiam contra bonos mores naturales; et declaratur ex replica superius facta, quia juramentum promissorium in gratiam hominis factum, si non sit de materia secundum se peccaminosa, validum est. nisi forte sit vel inutile ipsi proximo, vel ita repugnans commodis aliorum proximorum, vel reipublicae, ut tale juramentum merito contra rationem censeatur. Nam si aliquid hujusmodi non interveniat, nulla ratio probabilis invaliditatis juramenti excogitari potest. Quando vero aliquid hujusmodi intervenit, juramentum non tantum est contra mores civiles, sed etiam contra naturales, quia tale juramentum irrationabile est, et illud servare formaliter et ex obligatione ejus, etiam est rectae rationi contrarium, ut generaliter declaratum est.
10. Idem contingere potest, quando lex humana prohibet aliquid ut contrarium bonis moribus naturalibus, non quia in illo actu prohibito sit ex natura rei talis malitia, sed quia potest praebere publicam occasionem ejus, et hoc intuitu prohibetur, ut notavit Angel., ver. 6, num. 4, in fine. Tunc enim est in illo actu eadem malitia, saltem ratione legis prohibentis illum sub tali ratione, et tunc juramentum de tali actu, licet immediate sit contra legem civilem, tamen ratione illius etiam est contra bonos mores na'urales. Exempla satis probabilia sunt in legibus prohibentibus conventiones vel promissiones remittendi fraudes futuras, vel non denunciandi futura delicta, et similia, quibus videntur homines induci ad delinquendum , ut notant Gloss. et Doctores per textus ibi, in leg. S unus, S Tllud, cum sequent., ft. de Pactis, et leg. Convenire, et leg. Pomponàus, ff. de Pactis dotalibus, et cap. Quemadminodwn, de Jurejur., quod supra notatum est; et juxta ibi dicta doctrina haec intelligenda est et limitanda.
On this page