Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Satisfit objectionibus superiori capite propositis.

CAPUT XXIII. SATISFIT OBJECTIONIBUS SUPERIORI CAPITE PROPOSITIS.

1. Proponebantur varia exempla contra superiorem doctrinam, quibus satisfacere necesse est. Et quamvis non possimus singula hic ex professo persequi, qua gravissimas quaestiones continent ad alias materias pertinentes, saltem attingemus ea, quae praesenti instituto sufficere videbuntur. Primurm ergo exemplum de juramento praestito a clerico contra immunitatem ecclesiasticam non est ad rem, quia tale juramentum non est contra bonos mores civiles, sed potius contra mores canonicos, unde tale juramentum in detrimentum animae vergit, nam et in eo exigendo, ac praestando et implendo, graviter peccatur, supposita immunitate, divino et canonico jure introducta, ut in d. cap. Nimis significatur. Quocirca clericus propria auctoritate renuncians juri suo quoad immunitatem. vel forum, non solum non facit actum validum, sed etiam graviter peccat in eo quod intentat, et per canones graviter punitur, ut constat ex d. cap. Si diligendi, et ideo ibi concluditur, tale juramentum lici:e servari non posse, quia contra canonica statuta illiciris pactionibus informatur. Unde colligere possumus generalem regulam, quotiescumque juramentum privatae personae directe et formaliter est contra bonum publicum , seu contra privilegium communitati concessum, cui privata persona derogare non potest, tale juramentum invalidum esse, non quia sit tantum contra bonos mores civiles, sed quia nec licite servari potest, ideoque etiam est contra bonos mores naturales; est enim contra justitiam, vel commutativam, vel saltem legalem, et in materia ecclesiastica videtur esse contra religionem. Et de hoc genere juramenti dicemus plura in capite sequenti.

2. Probabilius est juramentum de non revocando testamento validum esse et obligare. — Aliud exemplum erat de juramento non revocandi testamentum, in quo fortasse probabilior sententia est, tale Juramentum validum esse, et obligare, ut tenet Joan. Andr., Covar., supra, et Julius Clarus, 3 lib, S Testamentum, q. 94, et ostendunt esse communem; et Anton. Gabriel, lib. 2 Receptarum opinionum, sub titulo de Jurej., concl. 1, n. 8; tenet etiam Molin., tom. 1, dc Just., tract. 2, disp. 151. Quod si haec opinio vera est, ruit exemplum, et in contrarium verti potest; nam ideo tale juramentum validum est, quia neque testamentum non revocare peccatum est, neque etiam ad illud non revocandum se obligare. Illa enim obligatio ex natura rei mala non est, quia neque est de re mala, nec de re per se directe impediente majus bonum animae, sed est de re, quae facta in favorem proximi potest cedere in conmodum ejus. Neque etiam talis obligatio per se est contra commune bonum, sed contra privatum ipsius testatoris, cui ipse potest spontanee cedere. Neque etiam est mala moraliter ex prohibitione juris civilis, quia licet juscivile irritet talem promissionem, non tamen prohibet sub reatu culpae illam facere eo modo, quo de facto fieri potest, neque etiam prohibet eam servare; ergo si tali promissioni, vel simplici assertioni non revocandi testamentum addatur juramentum, obligatio illius contra nullam legem cst; curergo valida non erit ? Denique (quod ad nostram institutum spectat ) etiam illi auctores, qui existimant tale juramentum non esse validum, quaerunt aliquam turpitudinem et malitiam in hac obligatione non revocandi testamentum. Quia privatio propriae libertatis inre tam necessaria videtur ipsis irrationabilem quamdam prodigalitatem continere, et ita etiam nobiscum in hoc conveniunt, quod ad invaliditatem illius juramenti necessarium esse putant, ut non solum sit contra mores civiles, sed etiam contra veram honestatem moralem, atque contra bonos mores naturales. Re tamen vera difficile ostendere possunt hanc malitiam in illa obligatione.

3. Juramentumm de non recedendo a promissione sub aliqua pona validum est, licet talem penam ura humana irritent. — Erat aliud exemplum de juramento poenali, seu de non recedendoa promissione sub tali poena, quando secundum jura humana prohibitus est talis modus obligationis ; ubi enim non datur talis prohibitio, clarum est juramentum illud posse obligare ad solvendam poenam, si promissio non impleatur, quia tunc solutio talis poenae contraria non est bonis moribus, nec naturalibus, ut per se constat, nec civilibus, quia supponitur non esse prohibita. Sermo ergo esse debet de jurameuto solvendi poonam, quam jura humana irritant. Et duo casus in particulari designantur. Prior est de poeua adjecta sub Juramento, si non fuerit servata promissio non revocandi testamentuu, aut instituendi talem haeredem, de quo juramento Covar. supra fatetur non obligare, quia est contra bonos mores; non tamen distinguit an sit contra bonos rnores civiles, vel naturaies; neque mirum, quia ipse distinctionem illam non approbavit. Aperte tamen dicit illicitum et inhonestum esse, poena adjectione alterum astringere ad certi haeredis institutionem, vel ad non revocandum testamentum; eamdem enim esse rationem in utroque censet, et consequenter sentit legem irritantem talem stipulationem, non solum obligationem ejus impedire, sed etiam obligare in conscientia ne fiat. Unde licet hoc totum concedamus, nihil inde probatur contra assertionem positam, quia sic adjectio talis poenae non solum est contra bonos mores civiles, sed etiam contra naturales, quia est de re peccaminosa, saltem ratione legis prohibentis.

4. Contrariam tamen sententiam tenet Molina supra, qui varias rationes adducit ; sed punctum difticultatis in hoc solo consistit, quod adjectio talis poerae in illo actu revera non est mala ex natura rei, ut statim etiam in simili dicam; nulla autem lege sufficienter probatur, ita esse prohibitum, ut sit malum moraliter, et peccatum, illam promittere. Nam quod dicitur in d. l. Stipulatio hoc modo, talem stipulationem esse contra bonos mores, sufficienter intellivitur de moribus politicis et civilibus, sicut stipulatio non revocandi testamentum, etiam non adjecta poena, dici potest contra bonos mores. Atque ita haec opinio probabilis est, et juxta illam procedit esemplum, sed confirmat secundam conclusionem in principio positam.

5. An juramentum confirmans sponsalia sub certa pana, obliget ad solutionem talis poene ? — Alterum exemplum erat de juramento confirmante sponsalia, sub certa poena solvenda ab eo qui retrocesserit. Circa quod disputari solet, an juramentum obliget in eo casu ad solvendam poenam. Quod disputat late Sanc., lib. 1 de Sponsal., disput. 32, a num. 20; et refert duas opiniones contrarias, et pro utraque quamplures auctores, et utramque valde probabilem censet, licet ipse adhaereat opinicni, quae negat tale juramentum obligare. Ut autem hoc suadeat, conatur ostendere promissicnem solvendi talem poenam non fieri sine peccato, saltem veniali, quod docuit etiam Cajetan., iu Summ., verb. Sponsalia, ex cap. Gemma, de Sponsal., ubi talis stipulatio improbanda dicitur. Sed ille textus fortasse non econvincit; tum quia ibi sponsalia non fuerant valida, et ideo immerito addita fuerat poena ad libertatem tollendam; tum etiam quia verbum illud improbanda, idem significare potest, quod irritanda, seu irrita declaranda, quod interdum habet locum etiam in contractibus, qui sine peccato facti sunt, ut in contractibus minorum sine debita solemnitate, vel in venditione fundi dotalis. Et praeterea etiamsi id concedatur, adhuc potest esse dubium, an id sufficiat ad irritationem juramenti. De quo dubio dicam paulo inferius in fine capitis, quia in multis ex dictis exemplis locum habet. In praesenti ergo exemplo neutra ex illis sententiis nobis praejudicat ( quidquid de illis sentiendum sit), quia secundum utramque procedit regula a nobis posita ; nam si juramentum poenae solvendae in sponsalibus nullum est, ideo est, quia non est tantum eontra bonos mores civiles, sed etiam contra canonicos , et quia materia illius juramenti aliquo modo peccaminosa est ; neque aliter potest subsistere, etiam ex sententia auctorum qui illam defendunt. Unde alii, qui negant in materia illius juramenti misceri peccatum (inter quos est Molina supra ), consequenter asserunt tale juramentum esse validum, quia non est contra bonos mores naturales, sed tantum civiles, nec jus canonicum in hoc aliquid addidit juri civili, sed illud tantum acceptavit. Et fortasse vera resolutio est, in sponsalibus adjectionem poenae adversus eum, qui contra fidelitatem seu justitiam pactum violat, non reprobari ; quando vero additur etiam pro casu in quo juste non servantur sponsalia et ex legitima causa, tunc improbari. Nam hic videtur esse sensus cap. Gemma, si casus et ratio decisionis ejus attente spectetur. Unde in priori casu, juramentum de paoena solvenda censeo esse validum ; in posteriori autem casu probabile est esse contra bonos mores naturales.

6. Exponitur an juramentum de servando pacto circa futuram successionem sit validum. — Praterea ponebatur exemplum de juramento servandi pactum circa futuram successionem, de quo eadem rat o esse videtur, quae de juramento non revocandi testamentum, vel instituendi talem haeredem, et similibus, in quibus hic amplius immorari non possumus, sed videri possunt Doctores in cicta lege ultima, Cod. de Pactis, et Tiraquel., in leg. Si unguam, in Praefat., a num. 135. Et Covar., in dict. Rubr. de Testamentis, 2 part., num. 15, et dict. cap. Quamvis pactum, 3 p., in princip., num. 2, qui distinctione utitur; nam si hujusmodi pacta fiant de consensu ejus cui succedendum est, putat firmari juramento, quod est satis consentaneum decisioni cap. Quamvis pactum, de Pactis. Et ita quoad hane partem non procedit exemplum, sed confirmat primam assertionem ; nam illud juramentum ideo est validum, quia non est contra bonos mores naturales, etiamsi sit contra civiles. At vero si talia pacta fiant sine consensu ejus, cui succedendum est, communis sententia juristarum est illa non firmari juramento, de qua nunc disputare nolumus. Solum (quod ad rem praesentem spectat ) dicimus sententiam illam, ut vera sit, fundandam esse in hoc, quod pactum circa futuram hereditatem, sine consensu ejus, cui suecedendum est, non fit sine culpa, sive illa sit contra rationem naturalem puram, sive sit conira legem humanam rigorose prohibentem talia pacta, quasi odiosa ei de cujus haereditate tractatur ipso vivente et invito, quod significatur in dict. lege ultima, C. de Pactis; et ita juramentum illud non erit tantum contra bonos mores civiles, sed etiam contra moralem honestatem. An vero fundamentum illud solidum sit, non spectat ad praesentem tractatum.

7. An valeat juramentum confirmans omnium bonorum donationes. — Ultimum exemplum erat de juramento confirmante omnium bonorum donationem : in quo sententia communis juristarum est, non valere hujusmodi juramentum, solum ex eo fundamento, quod talis donatio aufert testandi libertatem, ut videre licet in Covar , in Rubrica de Testamentis, 9 part., num 4. Mihi tamen non videtur illud solidum fundamentum, tum quia privari testandi libertate etiam directe, si fiat sponte, et in favorem tertii, non est intrinsece malum contra rationem naturalem, neque invenitur prohibitum lege positiva obligante sub reatu culpae; tum etiam quia multo minus id est contra bonos mores, quando non directe, sed per consecutionem quamdam amittitur facultas testandi. Sic enim religiosus profitendo fit incapax ad testandum, et qui in opera pia expendit omnia bona sua, sibi consequenter adimit facultatem testandi. Igitur etiam si quis donando omnia praesentia et futura se privat potestate testandi, ex hoc solo capite non statim actus efficitur malus, si alias donatio honestam causam et debitas circumstantias habeat.

8. Igitur ad judicandum de tali juramento qualitas donationis attendenda est, quod ad forum conscientiae attinet; nam si donatio illa sit irrationabilis, et actus quidam prodigalitatis, et contra debitam providentiam, vel sui, vel suorum, tunc non confirmabitur juramento, saltem quantum ad excessum, sed poterit juste ad prudentem rnediocritatem reduci ex rationabili interpretatione juramenti, quia non est vinculum iniquitatis. At vero si, considerata causa, et modo donationis, non habet intrinsecam malitiam contra prudentiam, vel rationem naturalem, juramentum obligabit, quia leges civiles, etiamsi illi donaticni non faveant, illi non resistunt prohibendo illam. Quae etiam est sententia satis communis apud juristas, et fortasse contraria posset cum dicta limitatione intelligi. De quo videri potest Guttierrez, de Juramento confirmatorio, 1 cap. 11; et Antonius Gomez, in lege 69 Tauri, qui plures alios referunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23