Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Utrum juramentum illicite emissum, vel de promissione prohibita, obliget, si absque peccato impleri potest?

CAPUT XXIV. UTRUM JURAMENTUM ILLICITE EMISSUM, VEL DE PROMISSIONE PROHIBITA, OBLIGET, SI ABSQUE PECCATO IMPLERI POTEST?

1. Dubitandi ratio.— Hoc dubium non parum conferet ad explicanda omnia dicta, et ideo breviter expediendum est. Ratio autem dubitandi esse potest, quia in dict. cap. Quanto, generaliter dici videtur, juramentum illicitum non esse obligatorium. Deinde si promissio peccaminosa sit, eo ipso est contra bonos mores naturales ; ergo non potest firmari juramento, quia non potest juramentum esse vinculum iniquitatis. In contrarium vero est, quia potest juramentum esse illicitum et promissionem cum peccato fieri, et nihilominus actum promissum, malum non esse secundum se spectatum ; ergo juramentum de tali actu, quamvis alias fiat cum peccato aliunde orto, poterit obligare ad actum de se licitum. Antecedens declaratur in casu supra posito, de promittente et jurante solvere usuras : nam si id faciat sine ulla necessitate, vel rationabili causa, et maxime si id faciat invitando et inducendo non paratum, peccat equidem jurando et promittendo; postea tamen solvendo non peccat, et ideo tali juramento obligatur. Et ratione probatur prior consequentia, nam juramentum non obligat ad promittendum, sed ad dandum (sic enim loquimur) ; ergo si actus dandi est licitus, juramentum poterit impleri sine peccato, etiamsi promittere vel jurare fuerit peccatum ; ergo hoc non obstante erit tale juramentum obligatorium.

2. Tribus modis posse juramentum essc illicitum. — Juramentum illicitum primo modo obligatorium non est. — Distinguendum videtur de juramento illicito et de promissione illicita : nam juramentum tribus modis potest esse illicitum. Primo, ex materia in quam cadit per se, et per quam implendum est, et tale est, quotiescumque illa materia est incapax obligationis juramenti. Secundo, ex prohibitione, vel ratione extrinseca tantum, etiamsi alias sit de materia licita. Tertio, quia immediate cadit in promissionem illicitam. Quando ergo juramentum est illicitum primo modo, obligatorium non est, et de illo loquuntur jura, quando generalem regulam constituunt, illicitum juramentum non obligare. Et de eodem intelligendi sunt auctores, quando frequenter inferunt : Juramentum est illicitum ; ergo est nullum. Haec enim pravitas juramenti sumitur ex materia et quasi objecto, et ideo est intrinseca, et quasi per se constituens juramentum illicitum, et propterea sermones doctrinales de juramento illicito, de hoc intelliguntur, et ita procedunt omnia dicta in superioribus capitibus.

3. Illicitum secundo modo impleri potest, si materia sit capax — Ratio cur obliget juramentum secundo modo illicite emissum.—At verojuramentum illicitum tantum secundo modo bene potest esse obligatorium, si materia sit capax. Ita Panorm., in cap. Cun contingat, de Jurejuran., num. 6, in fin., et num. 7, ubi id probat ex cap. Ft si Christus, de Jurejuran., et aliis. Et probatur exemplis : nam si ego vovi nunquam jurare, nisi praecepto obligatus, vel si superior juste mihi praecepit non offerre aliquid sponte sub juramento, peccatum quidem committo jurando me aliquid facturum, et nihilominus, si factum sit honestum, ut dicere Missam pro aliquo, jurarentum obligat. Idem est si juramentum fiat cum scandalo activo, ut in exemplo de usurario non parato. Item votum obligat in materia capaci, licet ex causa extrinseca contingat peccare vovendo; ergo similiter, etc. hatio denique est, quia licet quis peccet jurando, tamen de facto adducit Deum in testem rei licitae ; ergo licet de jurando peccaverit, tenetur, si potest, facere verum, quod divino testimonio de facto confirmavit. Tandem declaratur et confirmatur ex juramento assertorio; nam licet quis peccet jurando, vel quia jurat contra praeceptum sui superioris, vel ex odio et scandalo, aut alia simili causa, nihilominus supposito quod jurat, semper debet jurare ve- rum, et maxime quando in ipsamet veritate affirmanda specialis ratio peccati non invenitur. Et ita in juramento promissorio, de quo tractamus, quamvis alias sit illicitum, tenetur quis servare veritatem de praesenti, seu assertionis, habendo propositum implendi illud; ergo etiam tenetur postea servare veritatem de futuro, quando sine novo peccato id facere potest. Unde in hoc sensu concludit ibi Panormitanus, licet juramentum promissorium non habeat tres comites, et ideo illicite fiat, nihilominus, si absque peccato servari potest, ex obligatione servandum esse. Et idem sequitur Selva, 1 part., de Juram., quaest. 3, addens, quod licet juramentum promissorium careat veritate, obligat, si sit de re licita, ut patet manifeste in juramento facto sine intentione implendi illud, juxta supra dicta. Quid vero dicendum sit quando juramentum est illicitum ratione promissionis tantum (quod in tertio membro proponehatur), ex dicendis de ipsa promissione patebit.

4. Quilus modis promissio illicite fiat. — Simili ergo modo distinguendum est de illicita promissione, nam duplici ex capite potest esse mala. Primo ex parte materiae, quae prava est, et incapax honestae obligationis, et ideo talis promissio et prava et nulla est. Ergo et tunc clarum est, juramentum additum tali promissioni, nec confirmare illam, nec inducere novam obligationem posse ; quia tale juramentum est illicitum ex parte materiae, sive per materiam intelligamus promissionem, tanquam proximam materiam, sive actum promissum, tanquam remotam, quia promissio ipsa turpis est ratione turpitudinis actus promissi, ut supponitur.

5. Secundo ergo modo potest promissio esse illicita, quia ipsa propter seipsam (ut ita dicam) prohibetur, non vero propter materiam, quae potest esse honesta ; interdum enim prohibemur promittere etiam res honestas, propter vitanda incommoda, et pericula quae in obligatione promissionis inveniri possunt, etiamsi sit de actu honesto. Qui modus prohibitionis ex sola lege naturae raro invenitur, nisi forte ex circeumstantiis extrinsecis, ut in promissione de solvendis usuris cum scandalo facta, et similibus ; tamen ex lege positiva, vel ex praecepto potest facile imponi, ut Praelatus potest praecipere religioso, et pater filio, ut nihil promittat, vel simpliciter, vel in tali modo, si expediens judicaverit, et inter leges civiles de Pactis vel Stipulationibus non desunt alique hujusmodi. Et haec prohibitio interdum fieri potest simpliciter, et sine irritatione promissionis, interdum vero irritando illam, juxta communem distinctionem de legibus, quae in hac materia locum habet, ut per se constat.

6. Juramentum, confirmans promissionem malam, irritum est. — Dico ergo recte contingere posse, juramentum additum tali promissioni esse obligatorium respectu actus honesti promissi, etiamsi promissio ipsa ex aliis capitibus illicita sit. Ita sumitur ex Panorm. et Selva supra ; idem etiam sentit Molina, dicto tract. 2, disput. 151, S Quarto quoniam. Et probatur, quia illud juramentum non habet pro objecto promissionem ipsam, sed rem promissam, quae duo accurate sunt distinguenda ad judicandum de valore juramenti. Proprie enim tunc juramentum habet pro objecto promissionem , quando quis jurat promittere, quod juramentum obligat ad promittendum, non.ad faciendum quod promissum fuerit; ut si juro vovere castitatem intra annum, nondum vovi, nec teneor servare castitatem ex vi juramenti, sed vovere illam intra praescriptum tempus; postquam autem vovero castitatem , tenebor illam servare ex vi voti, non ex vi prioris juramenti. Si antem vovendo castitatem, jurem servare votum, tunc tenebor ad castitatem servandam non tantum ex vi voti, sed etiam ex vi juramenti; et ideo dico, hoc juramentum non habere pro objecto ipsum votum, sed actum promissum per votum, quia servare votum non eest promittere, sed exequi promissum. Igitur quoties promissio mala est, juramentum faciendi talem promissionem irritum erit, quia est de actu malo tanquam de objecto. Non loquimur autem de hoc juramento, sed de juramento servandi promissionem , quod juramentum habet pro objecto actum promissum , seu executionem ejus ; ergo si actus est honestus, et servari potest sine animae praejudicio, juramentum obligabit. Probatur consequentia ex generali principio canonum, quod juramentum obligat, quando servari potest sine turpitudine ex parte jurantis.

7. Declaratur praeterea, quia malitia talis promissionis per accidens et quasi extrinsece se habet ad juramentum ; ergo non potest impedire obligationem ejus. Antecedens patet, nam imprimis juramentum non est causa talis promissionis, et consequenter nec malitiae illius, sed potius supponit illam, et quasi adjungitur, vel adhaeret illi. Deinde non ad- haeret illi, ut mala est, sed tantum ut promissio est talis actus, atque adeo ut ex suo genere bona est; ergo potest confirmare illam secundum hanc bonitatem, non obstante maIitia, quae ad hunc effectum quasi impertinenter se habet. Item quando promissio tantum est mala quia prohibita, vel quia aliqua prava circumstantia affecta ex parte operantis, et non ex parte materiae promissae, non tamen est irrita, tunc ipsamet promissio, licet male fiat, facta tenet, et consequenter suam obligationem inducit, ut ex ipsis terminis manifestum est. Ergo majori ratione juramentum confirmans talem promissionem validum erit, quia non adjungitur illi, quatenus male fit, sed quatenus valide fit.

8. At vero quando promissio non solum est prohibita, sed etiam irrita, tunc magis dubia esse potest obligatio juramenti de tali promissione servanda ; nihilominus tamen si irriiatio est de sola promissione, et non cadit in actum promissum prohibendo illum in conscientia, adhuc juramentum poterit obligare, non ex vi promissionis, sed ex vi asseruionis de futuro actu, juramento confirmatae. Quia illa assertio potest fieri vera sine peccato, non obstante irritatione promissionis : ergo reverentia divini testimonii obligat, ut illa assertio vera fiat, et consequenter ut promissio impleatur. Et hoc probat aperte juramentum additum promissioni de solvendis usuris, nam illa promissio est irrita, et potest esse mala, vel ob circumstantias, vel ob extrinsecam prohibitionem, et nihilominus juramentum obligat, ut supra diximus ; idem ergo est in omni casu simili, nam urget eadem ratio.

9. Objectio. — Solutio.—Sed objici potest, quia licet actus secundum se et spontanee faetus non sit malus, nihilominus facere illum ex vi malae promissionis prius factae erit malum, quia est virtute approbare promissionem prius factam. Sicut supra dicebamus, quamvis per se non sit malum non ingredi religionem, esset tamen malum non ingreti in virtute prioris juramenti; erszo quotiescumque promissio mala est, actum promissum ex vi illins facere malum est ergo juramentum cadens in talem promissionem non potest ad actum promissum obligare, quia obligaret ad illum ut promissum, et ut sic malus est. Respondetur imprimis, in promissione, quae valida est, licet male fiat, faisum esse assumptum, nam si promissio est valida, obligat ; ergo facere actum ex vi illius non erit maium, sed potius erit actus virtutis jus- titiae aut fidelitatis. Sicut servare votum validum, religio est, licet fortasse in ipso voto emittendo peccatum aliquod fuerit commissum ; neque tunc approbatur prior promissio, ut mala, sed ut habuit virtutem obligandi, secundum quam rationem bona est. At vero quando promissio non tantum est mala, sed etiam irrita, aliter respondendum est; fatemur enim tunc non posse fieri actum in virtute promissionis, ut promissio est; dico tamen posse fieri ratione assertionis, quam includit promissio. Nam cum actus sit honestus (ut suppopitur), eo ipso quod dixi me facturum illum, licet erraverim promittendo, possum postea illum efficere, non quia promisi, sed quia dixi; nam per se honestum est facere verum quod dixi, si alias licite possum, licet non tenear. Et hac ratione si tali promissioni addatur juramentum, obligat saltem ut confirmans assertionem, quae vera fieri honeste potest. Unde falsum est quod assumebatur, juramentum tunc obligare ad illum actum, ut promissum, nam formaliter loquendo non obligat ad illum, nisi ut assertum: et ita nunquam fit ille actus ut debitus ex vi promissionis, sed tantum ex vi juramenti.

10. Cur juramentum additum promissioni illicite non semper obliget.—Unde tandem intelligitur, cur in assertione non dixerim universaliter, juramentum additum tali promissioni semper obligare, sed solum indefinite posse obligare, quia talis potest esse materia, ut omnis obligatio sive promissionis, sive juramenti illi repugnet, etiamsi talis actus alias sponte factus non sit malus; ut, verbi graua, in casu, in quo sit verum esse aliquod peccatum confirmare sponsalia per adjectionem pona, non minus erit peccatum, si id fiat per juramentum quasi per se stans, et confirmans assertionem de futuro, quam si fiat per promissionem, vel simplicem, vel juratam, quia quocumque modo illa pecunia, vel res designata in poenam, ex obligatione solvenda sit, induit veram rationem poenae, et minuit libertatem matrimonii, in quo posita erat ratio talis culpa, et ideo in tali materia non magis poterit obligare juramentum, quam promissio, quia non minus erit malum solvere illud, ut debitum ex juramento, quam ut debitum ex promissione.

11. Qua materia promissionis possit confirmari juramento, quae vero non. —Simili modo dicebamus supra, quando est turpe, et contra bonos mores naturales, promittere non accusare, vel non denunciare delictum committen- dum, etiam juramentum de eadem materia esse omnino invalidum, quia licet facto ipso non denunciare vel non accusare possit esse honestum, obligatio ad illud non est honesta propter licentiam peccandi, quae per occasionem alteri datur (quod tantum exempli gratia dicitur) ; si tamen illud verum est in obligatione promissionis, etiam est verum in obligatione juramenti, ut supra etiam declaratum est. Quotiescumque ergo materia fuerit talis, ut nulla obligatio circa illam expediat, vel sit consentanea bonis moribus, tunc sicut promissio de illa est mala, et non obligat, ita etiam juramentum, etiamsi alias talis materia sit actio, vel omissio, quae, sponte et sine obligatione facta, honesta sit. Si quis tamen recte consideret, semper tale juramcntum revocatur ad illud, quod est illicitum ex parte materiae, quia habet pro materia illum actum, ut faciendum postea ex obligatione, quo modo non bene fit, et quoad hoc habet locum exemplum de juramento non ingrediendi religionem. Quando vero materia honesta est, et illi non repugnat obligatio simpliciter, sed tantum obligatio promissionis humanae, tunc obligabit juramentum, non obstante defectu promissionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24