Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Quomodo differant juramentum confirmatorium, et per se stans, quando feruntur super contractus prohibitos.

CAPUT XXV. QUOMODO DIFFERANT JURAMENTUM CONFIRMATORIUM, ET PER SE STANS, QUANDO FERUNTUR SUPER CONTRACTUS PROHIBITOS.

1. Diximus obligare juramentum cadens in contractum lege prohibitum, quando sine peccato servari potest, unde oritur gravis et difficilis quaestio, an tale juramentum confirmet contractum ; quae licet ad jurisperitos pertinere videatur, et ideo ab ipsis copiose dispu tetur , ut capite sequenti attingam, tamen etiam in foro conscientiae multa ex illa pendent, et ideo illam etiam tractant Theologi, praesertim moderni, Molin., tom. 1 de Justit., tract. 2, disp. 150 et 151, et tom. 2, disp. 271; Azor, tom. 1, lib. 11, c. 7. q. 1 et seq.; Less., de Just., lib. 2, cap. 17, dub. 7; Sane., lib. 1 de Matrim., disp. 32, et ob eamdem causam non potuit a nobis omnino praetermitti. Oportet tamen prius exponere terminos ipsos, quod in hoe capite faciemus declarando differentias inter haec duo, juramentum confirmare pactum, vel tantum obligare.

2. Duplex obligatio reperitur in juramento promissorio. — Ad hoc autem explicandum suppono ex doctrina D. Thom., dict. q. 89, art. 7, ad 3, in juramento promissorio duplicem posse inveniri obligationem, unam, homini cui fit promissio, et ex vi illius; aliam, respectu Dei, ratione juramenti. Quando ergo promissio est per se inefficax, et ex juramento illi addito nascitur obligatio, dupliciter id intelligi potest. Primo, ut juramentum, relinquendo promissionem inefficacem ad obligandum. suam introducat obligationem. Secundo, quod juramentum sic additum promissioni de se inefficaci, et illam reddat efficacem ad obligandum, et suam etiam obligationem adjungat. Primum ergo modum vocamus simpliciter obligatorium, seu per se inductivum obligationis, secundum vero etiam confirmatorium.

J. Prima differentia inter juramentum confirmatorium, et per se stans. — Unde constat, primam, et quasi substantialem differentiam inter hos duos modos esse, quod juramentum per se stans, unica tantum obligatione ad religionem pertinente obligat jurantem, ut divus Thomas dixit de juramento extorto per injuriam ; si autem juramentum est confirmatorium, duplex obligatio invenietur in illo actu, scilicet, religionis seu juramenti, et justitiae vel fidelitatis humanae, non minus quam esse soleat in juramentis promissoriis, quorum promissio ex se valida est. Quia juramentum confirmatorium facit, ut promissio ipsa quasi reviviscat, viresque resumat obligandi, et ideo per illum actum non solum obligatur jurans Deo, sed etiam homini. Et hanc differentiam constituunt omnes Doctores in hac materia, ut patet ex Abbate, et aliis, cap. 1, et cap. Cum contingat, de Jurejuran., et bene declarat Anton. Gomez, 2 tom. Variar., cap. 14, n. 21; Covar., in d. cap. Quamvis pactum , 2 part., S 1, per totum, praesertim num. 7, concl. 4.

4. Ex hac differentia sequuntur aliae: secunda est, quia quando juramentum est tantum per se inductivum obligationis, et promissio, cui adjungitur, secundum se erat invalida , si juramentum non sit contirmatorium, sed tantum per se stans, illo relaxato extinguitur omnino obligatio et contractus. SI autem juramentum sit confirmatorium, quamvis postea relaxetur ab alio quam a creditore, nihilominus manet obligatio justitiae, vel fidelitatis, quae ex contractu nascebatur : ita docent citati auctores. Et prima pars manifesta est, quia ibi tantum erat una obligatio, et illa fuit ablata per relaxationem juramenti ; ergo nulla relinquitur. Item pro- missio per se erat invalida, et non est facta valida per adjectionem juramenti ; ergo ablato juramento, ut per relaxationem aufertur, manet invalida, sicut autea de se erat, et consequenter nullam obligationem inducit, sed statim potest contra illam fieri sine ulla culpa.

5. Altera vero pars non est extra controversiam inter Doctores, ut late disputat Felin., c. 2, de Jurejuran., ubi ipse tenet contrarium cum Abbate, in cap. Cum contingat, de Jurejurand., num. 9, quorum fundamentum esse potest, quia contractus ille, qui de se erat invalidus, quasi sustentatur et fulcitur juramento, et ideo ablato juramento statim corruit ; sed contrarium communiter censetur probabilius, quod cum Angelo de Perusio tenuit idem Panorm., cap. 1, de Jurejur., num. 12; et sequitur Gomezius supra, et Anton. Gomez, in leg. 6, tit. 19, part. 6, Glos. 9. Ratio est ( illam modo nostro explicando), quia firmitas illa, quam accepit contractus per adjectionem juramenti, non pendet in conservari a juramento ; et ideo licet ab eo fuerit dependens in fieri, nihilominus, ablato juramento, contractus firmus permanet, sicut effectus durat ablata causa, a qua non pendet conservari. Antecedens probatur ex regula juris 73, in sexto : Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari.

6. Sed hoc non convincit, quia responderi potest ex fundamento contraria sententiae, quod contractus ille non fuit legitime factus, nisi ut conjunctus, et quasi informatus juramento, et ideo retractationem, seu relaxationem juramenti esse virtualem dissolutionem ipsius contractus. Et ita non est simile, quod adduci solet de legitimatione, quae non rumpitur propter nativitatem legitimorum ; ibi enim optime accommodatur regula, nam ille est casus extrinsecus, et accidentarius, et non pertinet ad propriam, et per se causam legitimationis.

7. Aliorum responsio. — Alii ergo rationem reddunt, quia quamvis contingat contractum firmari juramento, non id fit virtute juramenti , sed virtute legis ita disponentis, ut infra videbimus ; atque ita juramentum non est causa propria illius validitatis contractus, sed illa est lex quae irritationem abstulit ; et reliquit contrahentium voluntates efficaces, ut possent validum contractum efficere. Fuit autem juramentum veluti conditio necessaria, ad quam lex respexit, ad auferendam in eo casu irritationem ; et ideo quamvis postea juramentum auferatur, firmus manet contractus , quia sicut juramentum non firmavit illum, ita nec relaxatio irritat , et lex, quae semel abstulit irritationem, non irritat iterum contractum, eo quod auferatur juramentum, nec per solam retrocessionem unius partis irritari potest, cum jam efficaciter se obligaverit non impediente lege. Quae ratio probabilis est, sed supponit fundamentum incertum, de quo in sequentibus. Si autem illud non admittatur, necessario dicendum est, juramentum confirmatorium supponere aliquam obligationem naturalem, quae cum sit prior, de se manere poterit ablata posteriori, qualis est obligatio juramenti. Quod si fortasse occurrat alia causa unde illa etiam cesset, jam erit aliunde, non ex vi relaxationis juramenti. Quae omnia ex sequentibus magis constabunt.

8. Quid operetur differentia supposita in eo casu. — Si creditor relawet juramentum, etiam contractus dissolvitur. — At vero illa differentia supposita, quaeri potest quid operetur in eo casu relaxatio juramenti. Videtur enim invtilis, si contractus remanet firmus. Quae ratio praecipue movit Felinum supra. Respondetur imprimis, hoc per se et immediate operari, quod per illam aufertur propria obligatio juramenti ad religionem pertinens, et consequenter ut non sit perjurus, si quis eontractum non servaverit. Secundo tollitur impedimentum juridice petendi ut dissolvatur contractus, si causae subsunt ; stante enim juramento, non poterat quis sine perjurio hoc intentare ; relasato autem juramento potest, ut bene notavit Covar., dicto S 1, num. 7. Et ideo dixi supra hoc intelligendum esse de relaxatione facta ab alio, quam a creditore; nam si creditor ipse relaxet juramentum, etiam contractus dissolvitur, et cessat omnis obligatio. Quia non potest creditor relaxare juramentum quasi per se, et immediate, sed cedendo juri suo, et quasi tollendo fundamentum juramenti, ut infra dicemus. Praelatus autem potest per se et immediate relaxare juramentum , intactum ( ut sic dicam) relinquendo fundamentum ejus, et ideo est longe diversa ratio. Posset autem interdum superior auferre simul et juramentum et omnem obligationem, rescindendo contractum, sed hoc accidentarium est, et hic solum dicimus, ex relaxatione juramenti ut sic per se non sequi ablationem alterius obligationis. Quod pro omni juramento promissorio, etiam per se firmo et valido, observari potest. Quomodo autem talis relaxatio magis in uno jJuramento quam in alio dari possit, postea videbimus.

9. Tertia differentia : juramentum confirmatorium contractus confert et obligationem et ac tionem in judaicio. —Tertia differentia assignari potest, quia quando juramentum est confirmatorium promissionis, seu contractus, non solum confert obligationem, sed etiam dat actionem in judicio ; quando vero non est confirmatorium, licet suam inducat obligationem , non tamen dat actionem homini ad petendum tale debitum in judicio. Haec differentia ad forum magis externum quam conscientiae pertinet, et ideo brevissime illam explicabo. In primo igitur membro supponitur, quando promissio humana de se valida est, etiamsi sit simplex ( quae fortasse nude sumpta non daret actionem in judicio), ita firmari juramento voluntario plene, id est, non metu vel dolo extorto, ut det etiam actionem in judicio, ut est communis sententia juristarum, cum Bart., in leg. Si quis pro eo, ff. de Fidejussoribus, num. 3 et sequentibus ; et videri potest Jason, in leg. Juris gentium, S Sed cum nulla, ft. de Pactis , num. 21; et Covar. supra , 2 part., S 00, praesertim num. 15, verb. Quia ; Sarmiento, lib. 1 Selectar., cap. 3; et Mendosa, lib. 1 suarum Disputationum de Pactis, c. 4, quaest. 1, a num. 16, qui plures, etiam Bart. ipsum, in contrarium allegat, et contra eos pro hac sententia latissime disputat.

10. Ex hoc ergo principio manifestum est, juramentum confirmatorium pacti, vel promissionis alias invalida, etiam conferre eamdem actionem, quia non solum inducit suam obligationem religionis, sed etiam firmat obligationem naturalem vel civilem respectu ipsius hominis; sed ex hac obligatione ad hominem per obligationem juramento firmatam nascitur actio; ergo ex juramento confirmatorio eadem actio oritur. Denique per talejuramentum non minus firmatur promissio, quam si per se et nude sumpta valida esset; ergo ita confert actionem, ac si accederet promissioni de se validse. Et inde probatur aliud membrum, quia juramentum per se stans, licet obliget jurantem respectu bei, non tamen habet adjunctam obligationem respectu hominis, et consequenter non dat aliquod jus ei, cui fit juramentum; ergo neque actionem praestare potest, quia omnis actio fupdatur in jure creditoris, ut patet ex § 1, Institut., de Actionib., ubi definitur actio, quod sit jus persequendi in judicio, quod sibi debetur; et videri potest Covar. supra, 1 part., 8 2, num. 3. Habet autem haec differentia, praesertim quoad hoc posterius membrum, aliquas difficultates, quae non sunt nostri instituti, et ideo illas omitto.

11. Quarta differentia : olligatio orta ex juramento confir natorio transit ad heredes.— Quarta differentia solet etiam assignari, quia si juramentum sit confirmatorium, obligatio ejus transit a1 haeredes, non vero quando est tantum per se obligans. Prior pars manifeste sequitur ex dictis, quia jura et actiones defuncti transeunt ad haeredes, et ita in illa parte nulla est difficultas. Secunda vero pars contraria ratione probanda est, pendet vero ex illa quaestione, an juramentum ita sit actio personalis , ut solam personam jurantem obligare possit, et ideo cum ipsa etiam persona extinguatur, de qua in capite sequenti dicturi sumus. Supponendo autem pro nunc partem affirmantem, scilicet, juramentum esse mere actionem personalem, aperte ex illa sequitur dicta differentia, nam si juramentum per se stet, et solam suam obligationem inducat, solum jurantem oblgare potest, non ejus successores, quia est unica obligatio, et pure personalis.

12. Quinta differentia. —Quinto constitui sclet alia differentia, quia si juramentum non sit confirmatorium, licet obliget, satis est ad juramentum implendum, tradere alteri quod ei promissum est, statim vero potest repeti, et quacumque via legitima recuperari absque violatione juramenti, et absque relaxatione praemissa, quia per solam traditionem fuit impletum juramentum, et consequenter extincta ejus obligatio, quae sola ibi inveniebatur, ut ostensum est. Et haec pars sumitur ex cap. Ad audientiam, de lis quae vi, ubi Glossa et Doctores, et Covar. supra, p. 2, S3; Gutuer., 1 p., cap. 53. At vero quando juramentum est confirmatorium, ita implendum est, ut non liceat postea contravenire, nec detur repetitio ejus quod solutum est. Ratio est, quia ex vi talis juramenti promissorii consurgit obligatio non solum ad Deum, sed etiam ad cum cui fit promissio ; ergo illi acquisitum est jus; ergo impletio juramenti est justa solutio ex parte dantis, et justa acceptio ex parte recipientis; ergo non est locus repeUtioni nec retractationi. Et ita docent jurisperiti in Authent. Sacramenta puberum, praesertim Jason, n. 41, et Canonistae, in cap. Quamovis pactum, ubi Dominicus Francus, atque etiam Covar., 2p., 83.

13. An satisfiat juramento non confirmatorio solvendo debitum, et statim dando locum repetitioni. — Atque in hac posteriori parte non invenio rationem dubitandi ; solum potest adverti, quod licet in tali casu non detur locus repetendi quod solutum est, id non est ex vi juramenti, nam per solutionem sufficienter impletum fuit, et extincta ejus obligatio; sed est ratione justitiae, quia nullus superest titulus justus ad repetendum. Unde si de facto fieret repetitio iniqua conticto titulo, peccaretur contra justitiam, non contra juramentum, quia non fuit de non repetendo ; et ita procedit ratio textus in dicto c. Ad audientiam. Et hinc mihi suboritur dubium circa prius membrum, an sine limitatione in universum verum sit, quotiescumque juramentum non est confirmatorium, satisfieri solvendo, et statim dari locum repetitioni. Nam licet interdum possit tale esse juramentum, ut dicto modo illi satisfiat, et tunc sit optimum signum, tale juramentum non esse confirmatorium, propter rationem in secundo membro tactam, tamen quod e contrario fiat conversio, scilicet, in omni juramento non confirmatorio illum modum solvendi et postea repetendi habere locum, mi hi non est certum, quia videtur fieri posse ut aliquod juramentum confirmatorium non sit, et nihilominus non relinquatur justus titulus ad repetendum. Sed hoc pendet ex dicendis, et ideo postea expedietur.

14. Seata differentia.—Advertendum circa relavationem juramenti confirmatorii.— Aliud advertendwm circa relavationem juramenti non confirmatorii. — Sexta differentia solet constitui, quia in juramento confirmatorio non licet petere absolutionem, seu relaxationem ; quando vero est tantum per se inducens obligationem, potest peti relaxatio, et concedi, et postea sine peceato non impleri juramentum. Ratio prioris partis est, quia per juramentum confirmatorium jus est acquisitum, et ideo injuria fieret parti, si absolutio juramenti peteretur vel concederetur, quae ratio cessat in juramento non confirmatorio, quia per illud non acquiritur jus parti, et ita illi non fit injuria perrelaxationem juramenti. Neque etiam fit irreverentia Deo, quia ejus nomine, et per Vicarium ejus, et ex justa causa fit relaxatio. Hujus vero differentiae exacta declaratio pendet ex dicendis infra de ablatione obligaüonis hujus juramenti, nunc vero occurrunt duo notanda. Unum est circa primum membrum : nam ut sit universaliter verum, debet intelligi praecise, et ex vi conditionum, seu circumstantiarum intrinsecarum tali juramento, nam in eis praecise spectatis non invenitur justa causa relaxandi juramentum cum detrimento tertii. Hoc tamen non impedit quominus aliunde possit intercedere justa causa ad relasandum tale juramentum ; nam infra ostendemus juramenta etiam omnino firma a principio posse postea relaxari ex justa causa, neque tunc fieri injuriam tertio, quia semper intelligitur acquirere illud jus subordinatum legitimae potestati superioris. Aliud notandum sequitur ex hoc primo, scilicet, secundum membrum esse cum proportione intelligendum, nimirum, juramentum non confirmatorium esse relaxabile ex vi causa intrinsecae, quam in se claudit, quia si intelligeretur per causa extrinsecas, nulla esset differentia. In hoc autem sensu, non immerito dubitari potest an iilud secundum membrum sit universaliter verum, esto frequenter ita contingat : sed hoc etiam expedietur in sequentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25