Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

An juramentum contra leges respicientes bonum publicum vel privatum coneiamet contractum?

CAPUT XXVI. AN JURAMENTUM CONTRA LEGES RESPICIENTES BONUM PUBLICUM VEL PRIVATUM CONEIAMET CONTRACTUM?

1. Sensus quaestionis.—Suppono imprimis, promissiones, vel pacta jure civili prohibita, interdum esse ipso jure et facto nulla; aliquando vero esse valida, per judicem autem irritabilia. Quaestio ergo praesens praecipue versatur de prioribus legibus et pactis; suo tamen modo etiam locum habet in posterioribus. Quia licet talia pacta supponantur valida, et ut talia inducant suam obligationem, cui accedere possit odligatio juramenti, et sic habeat rationem confirmatorii , nihilominus quia illa pacta infirma sunt et irritabilia, dubitari potest an per juramentum ita confirmentur, ut eorum irritatio nec postulari possit, nec a judice fieri. De hoc itaque puncto in fine dicemus, nunc prius tractandum est. In quostatim apparet ratio dubitandi, quia si promissio vel contractus supponitur esse nullus, nulla supponitur obligatio, quae per juramentum confirmetur ; quomodo ergo tale juramentum esse poterit confirmatorium. In contrarium vero est, quia multa jura hoc significant.

2. Prima opinio. — In hoc puncto explicando juristae variis utuntur distinctionibus, quas sigillatim tractare necesse est. Prina ergo opinio distinguit inter leges, quae in sua dispositione respiciunt immediate bonum publicum, vel privatum, et supposita distinctione dicit duo. Unum est, juramentum repugnans legibus boni publici non esse confirmatorium. Aliud est, juramentum contra leges tantum privata commoda respicientes confirmatorium esse. Ad quam opinionem intelligendam primo declaranda est distinctio. Nam licet de ratione legis sit, ut ad bonum commune referatur, nihilominus quadam leges sunt, quae habent pro materia proxima commune bonum, ut sunt illa qua immediate respiciunt ipsum statum reipublicae, et utilitatem communitatis, ut communitas est, ut sunt illae quibus instituitur, vel conservatur immunitas sacerdotum, publicorum jndiciorum integritas, sufficientia, vel abundantia rerum ad bonum commune necessariarum, propter quam prohiberi solet ne pecuniae, frumenta, et aliae res similes extra regnum ferantur, et aliae leges hujusmodi. Aliae vero leges sunt, quae respiciunt bonum commune mediante privato, ita ut materia proxima legis sit bonum uniuscujusque civis quatenus ex singulorum commodis conveniens status communitatis consurgit, ut sunt leges quibus conservantur pairimonia singulorum, vel quibus consulitur imperfectioni minorum vel mulierum, et similes. Et hoc modo distinctio haec optima est, et habet fundamentum in l. 1, 81, ff. de Justitia et jure, et eam indicat Bart., in d. 1. $ quis pro eo, et in l. Jus publicum, ft. de Pactis ; Panorm., in cap. Cun contingat, de Jurejur., num. 5 et 6, et explicat bene Navar., in cap. Cum minister, 23, quaest. 4, num. 28 et sequentibus; et Covar. supra, 2 part., $1. num. 6. Verum est tamen quod, licet distinctio inter illa duo membra in generali facilis sit, in particulari saepe est satis dubia, quia non satis apparet an transgresssio legis immediate offendat communitatem, ut communitas est, vel privatam personam, ut sic, et solum mediate redundet in bonum commune; sed nihilominus ex his capitibus conjectura sem per facienda est, et in dubio in favorem communis boni videbitur inclinaudum.

3. Probatur prima opinio, juramentum contra leges commune bonum respicientes non firmare promissionem a privata persona factam.—Hoc supposito, probatur utraque pars illius sententiae. Prior scilicet, juramentum contra leges prospicientes immediate communi bono non firmare promissionem a privata persona factam, quia nullus privatus potest renunciare favori legis prospicientis immediate communi bono, lege Jus publicum, ff. de Pactis, et cap. Si diligentis, de Foro competenti. Ex quo textu solet probari haec pars. Altera vero probatur contraria ratione, quia unusquisque potest renunciare juri concesso per legem proxime in favorem privatorum, ut habetur in eodem cap. $i diligenti, et sumitur ex Regula Juris 61, in 6, Quod ob gratiam, etc., et leg. Quod fuvore, Cod. de Legibus, et leg. Juris gentium, S Si paciscor, ft. de Pactis; ergo juramentum factum contra hujusmodi leges obligat, quia per illud renunciat quis juri suo, quod licite facere potest. Et hoc modo videntur intelligenda cap. Cum Contingat, de Jurejur., et cap. Licet mulieres, eodem, in 6, et cap. Quamvis, de Pactis, in 6; et Authentica Sacramenta puberum, Cod. Si adversus venditionem. Atque ita sententia haec videtur communiter probari ab auctoribus super haec jura; et Bart., locis supra citatis; Covar. supra, 2 part., S 14, per totum; Gutier., de Juramento, 1 part., cap. 58, num. 13 et sequentibus.

4. Sed haec distinctio, in sensu quo traditur ab auctoribus, non recte accormmodatur ad sensum quem tractemus. Illa enim divisio (ut supra notavi) dari solet ad explicandum quando juramentum contra leges civiles sit invalidum , vel possit esse validum ; in quo sensu habet divisio fundamentum in leg. Juris gentium, S Si paciscar, tf. de Pactis, ubi similis divisio de pactis ponitur. Et in illo sensu probabile est, omne juramentum contra leges publici juris esse invaaum. Sed hoc ad praesentem causam non refert. Tum quia nunc non quaerimus quando juramentum contra bonos mores civiles sit validum, hoc enim in superioribus actum est; sed tractando de juramento valido et obligante , inquirimus quando confirmet vel non confirmcet contractum; ad hunc autem;sensum illa distinctio nihil deservit. Tum etiam quia si juramenta contra leges juris publici sunt invalida, non habent id praecise ex eo quod sunt contra jus civile, sed quia sunt contra bonos mores, ita ut servari non possint sine peccato ; haec enim est unica et generalis regula discernendi juramentum validum ab invalido in materia possibili, ut ex jure canonico constat. Sunt ergo talia juramenta contra bonos mores naturales, et ita non pertinent ad praessentem quaestionem.

5. Quod vero talia juramenta sint invalida, probatum est supra in particulari casu cap. 51 diligenti, quia in clerico renunciare privilegio fori, peccatum est; et servare pactum circa hoc factum , peccatum etiam est. Et inde sumitur ratio universalis, quia pacisci in praejudicium boni communis est contra justitiam, saltem legalem; et renunciarejuri alieno, id est, communitatis, ac si esset proprium, injuriosum est; ergo juramentum, quod in tali materia versatur, iniquum est. Non sunt ergo talia juramenta, ex his quae obligando non firmant contractum, sed sunt ex his quae non obligant, quia injusta sunt. Potest denique confirmari inductione ; nam juramentum deferendi pecuniam, frumentum, vel alias res prohibitas extra regnum, non obligat, quia est de re iniqua; nam leges illae, cum absolute prolibent, actu in conscientia obligant, ut suppono ; idem est de juramento dandi aliquid Judici contra legem prohibentem, et in similibus. Unde leges, prohibentes aliquid pertinens immediate ad commune bonum, ordinarie directe cum personis loquuntur, et obligant in conscientia, vel sub mortali, vel sub veniali, juxta materiae quantitatem. Ut est recepta sententia cum D. Thom. 1. 2, quaest. 96, art. 4; et Doctoribus communiter, in cap. Naon concupiscentiam, de Constit., et in cap. 2, de Majoritate et obedientia. Atque ita fit, rem prohibitam per talem legem esse nialam moraliter et in conscientia, et ideo juramentum circa illam esse invalidum; et ita explicant hanc partem Covar. supra, part.2, 82, n.7; et Matienco, in lib. 5 Novae Recopilat., tit. 2, l. 2, Glos. 3, num. 11 et 17.

6. Juramentum contra leges boni conmunis non solum non est confirmatorium, verum etiam non obligat. — Objectio.— Dices, etiam in hoc sensu non esse hanc regulam universalem, quia contingere potest ut lex immediate prohibeat propter bonum commune pactum aliquod, vel promissionem, et nihilominus non prohibeat actum promissum ; tunc ergo juramentum promissorium contra legem postea obligahit ad actum, qui non est contra talem legem, et ideo sine peccato fieri potest, juxta dicta in superiori capite. Antecedens sufficienter probari videtur, ex eo quod ex objecto non repugnat talem fieri legem ; potest enim promissio esse nociva bono communi, et non actus. Deinde potest declarari exemplis. Unum est de pacto legis commissoriae, quod in pignoribus reprobatur jure civili propter commune bonum, scilicet ad vitandas fraudes, et occasiones usurarum, leg. 3, seu ult. Cod. de Pactis pighorum ; et nihilominus si juramentum addatur, validum est, et obligat juramentum, in cap. Sign.fiante, de Pignuoribus; et idem facit cap. Ad nostram, 1, de Jurejur., quando scilicet in re constat nihil injustitiae continere pactum. Ut cum Archidiacono tenet Sylvest., verb. Pactum, q. 14, S 2, et in Rosa aurea, tract. 5, cas. 28. Aliud exemplum esse potest de lege irritante promissionem solvendi pecuniam lucratam in ludo de pecunia credita, seu sub fide ludentis ; haec enim lex immediate lata est propter commune bonum, ad vitandos excessus et prodigalitates ludentium; et ideo talis promissio invalida est. Et nihilominus postea illam adimplere non est peccatum, ut videntur supponere omnes, qui de illo puncto disputant, ut videre licet in Guttierez, de Juramento, 1 part.. cap. 53; et Covar., in Regul. Peccatum, 2 part., S 4, num. 8; MoIina, tom. 2 de Justitia, tract. 2, disput. 515, et aliis, quos refert Sanc., lib. 1 de Spons., disput. 31. Et ideo, si a principio promssio fiat cum juramento, illud obligabit, non ex vi promissionis, sed sua, quia potest sine peccato impleri. Atque ita in his et similibus exemplis potest verificari illa regula, quod juramentum contra has leges boni pubhici, licet contingat obligare ad actum, nihilominus non confirmat pactum, vel promissionem, quia illa est quae praejudicat bono communi.

7. Solutio objectionis. — Quare lex prohibeat pacium mocivum bono communi. — Nihilominus respondeo imprimis, non in hoc sensu tradi quoad hanc partem regulam illam a communi sententia, sed in hoc quod talia juramenta sunt illicita, et nullam inducant obligationem, ut in auctoribus citatis videri potest. Et sane si pactum et obligatio prohibetur immediate propter commune bonum, moraliter fieri non potest, ut juramentum contrarium intentioni talis legis obligationem inducat. Tum quia talis actus etiam secundum se spectatus regulariter prasjudicat communi bono. Tum etiam quia, licet secundum se non esset contra bonum commune, nihilominus ut factus ex obligatione repugnaret bono communi, sicut supra dicebamus de poena adjecta sponsalibus, vel de obligatione non accusandi, vel non denunciandi peccatum committendum. Nam si lex prohibet pactum, vei promissionem, ut nocivam bono communi, ideo est quia supponit esse contra bonum commune, quod cives obligentur ad talem actum ; ergo etiam juramentum, si obligaret ad talem actum, esset perniciosum communitati; ergo impossibile est quod tale juramentum obliget, vel quod actus ex tali obligatione factus sit bonus. Tum denique quia, licet daremus actum illum non esse malum, nihilominus negari non potest quin futurum sit parum conveniens communi bono, quod satis est ut tale juramentum non obliget. Ut, licet esset vera sententia, quae dicit legem prohibentem ferre extra regnum equos, vel similes res, non obligare in conscientia, sed tantum ad poenam, nihilominus juramentum de ferendis talibus rebus extra regnum non obligaret, et esset iniquum, quia esset perniciosum reipublica ; et ideo licet talis actus secundum se non esset peccatum, facere illum quasi ex vinculo juramenti esset malum, ut supra in similibus explicatum est. Itaque censeo juramentum contrarium legibus immediate consulentibus communi bono, semper esse contrarium bonis moribus naturalibus, et oppositum repugnare in tali materia, et ita responsum est ad objectionem in contrarium.

8. De juramento servandi pactum legis commissorie. — Respondetur exemplis in contrarium.— Neque obstant exempla adducta; nam imprimis de pacto legis commissoria, nego legem civilem, prohibentem illud, versari immediate in materia boni communis, sed in materia privatorum propter bonum commune. Quod patet tum ex re ipsa, quia per pactum legis commissorie non laditur immediate communc bonum , sed laeditur dominus pignoris, qui fecit tale pactum; tum etiam ex verbis legis, quae, facta prohibitione, subdit: Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respirel, que cum prateritis pgresentia quoque vepellit, et futura prohabet. Creditores enim re amissa jubemus recuperare, quod dederunt. Ex quibus verbis constat, legem illam immediate conditam esse in levamen, et subsidium debitorum, et in odium creditorum. Et ita videtur communiter exponi illa lex, ut videre licet per Abb. et alios, in dicto capit. Significante, qui Bart. et alios allegant. Unde est maxime observandum, ut lex aliqua dicatur esse de communi bono, non satis esse quod intendat cavere nocumentum privatorum, quod frequenter eveniret si non prohiberetur, et consequenter graviter laederetur commune bonum ; talis est enim lex de non furando, vel de non petendis usuris, et nihilominus non inter leges juris publici, sed privati computantur, ut constat ex d. S Hupus studii. Ad hunc ergo modum se habet lex illa prohibens pactum legis commissoriae; nam, licet necessaria sit, ne multiplicentur nocumenta privatorum, et inde commune bonum periclitetur, nihilominus non habet pro ma- teria proxima et immediata ipsum commune bonum. Et ita exemplum non facit ad causam.

9. Deinde vero dicitur probabile esse, legem illam in praesumptione fundari, et ideo licet in foro exteriori contractus sit irritus, nihilominus in conscientia non peccari contra illam, si revera pactum fiat sine conditione injusta ex natura rei, et hoc intendit Sylvester citans Hostiensem et Innocentium. Constat autem juramentum additum pacto legis commissoriae solum posse obligare ad id, quod sine injustitia fieri possit, quia juramentum non est vinculum iniquitatis; si juramentum sit de aliqua justa conditione servanda circa mutuum, vel pignus, tunc non potest dici contrarium dicta legi secundnm veritatem, quidquid sit secundum praesumptionem, et ita mirum non est quod obliget. Et ita intellexit textum illum Panormitanus ibi, dicens, ex illo textu recte colligi, juramentum fuisse obligatorium, non vero quod firmet contractum ; idem vero Panormitanus, m c. Cumn contingat, n. 5, de Jurejur., quem imitatur Angel., verb. Juramentum, 5, n. 23, simpliciter dicit, allegando illum textum, juramentum de pacto legis commissoria: obligare, quia tantum est contra bonos mores civiles, quod in sensu declarato probabile est, quamvis ex dicto c. Significante, non satis colligatur.

10. De juramento solvendi lucrata in ludo pecunice creditae. — Lem irritans promissionem factam in ludo de pecunia credita, non esse juris publici , sed privati. — BAd secundum exemplum, negari etiam debet legem irritantem promissionem factam in ludo de pecunia credita esse juris publici, sed privati, quia licet illa lex sit utilis communi bono , non tamen habet pro materia proxima ipsum commune bonum, sed immediate ordinatur ad conservanda patrimonia singulorum , et vitandos excessus in amissione bonorum mediante ludo. Et ita verum est , juramentum obligare, quia est de re licita. Quamvis enim leges civiles, vel juris communis, vel aliquorum regnorum, praesertim Castellae, auferant obligationem solvendi quod perditum est pecunia credita, et si solvatur, repetitionem concedant, non tamen prohibent solutionem vel non repetitionem , et ideo si quis jramento haec promittat, servare tenebitur, quia sine peccato potest, ut docuit Medin., C. de Restit., q. 22, qui non solum id affirmat de promissione jurata, sed etiam de simplici. Melhus ta- men Navar., id negando de promissione non jurata, affirmat, si juramentum accedat, in Manual., c. 19, alias 20, n. 17, in fin.;et Guttier., 1 p., de Juramento, c. 53, n. 6, et alii moderni scribentes de ludo.

11. Igitur prima pars illius sententiae Bart. et Abb., intellecta de juramento omnino non obligante, quando est contra leges boni publici, vera est, et fundari debet in hoc, quod tale juramentum est contra bonos mores naturales. Sed in particulari descendendo ad exempla saepe potest errari, sicut de facto multa ponit Bart., quae communiter non probantur, et alia quae sunt dubia et controversa, quia de legibus ipsis dubium est an sint juris publici, necne; sed hic non possumus singula exempla examinare.

12. An juramentum contra leges privatum bonum respicientes , sit confirmatorium. — Atque ex dictis de hoc primo membro, constat quid dicendum sit de altero, quod erat de legibus, quae immediate versantur circa bona privatorum ; in nullo enim sensu potest ita esse universaliter verum, ut divisionem efticiat adaequatam. Nam si sit sermo de juramento obligante (ut in proprio sensu proportionato priori membro esse deberet), sic non potest membrum illud universaliter affirmari, nam aliqua sunt juramenta contra hujusmodi leges civiles, quae in conscientia non obligant. Ita enim contingit , quando leges civiles obligant in conscientia ad contrarium actum, quod saepe fieri potest, etiam in legibus , quae immediate versantur circa bonum privatorum, ut nunc suppono ex tractatu de Legibus, et in hoc proposito notavit Matienco, dicta Glossa tertia, n. 18 et 21, et in sequentibus notius fiet. Si autem illud secundum membrum intelligatur in sensu a nobis intento de juramento valido, et proprie confirmatorio contractus reprobati per leges civiles juris privati, sic etiam certum est non omnia juramenta, inducentia suam obligationem in talibus contractibus, confirmare illos. Ut patet de juramento firmante promissionem usurarum, quae per se reprobata, id est, invalida est omni jure, et statim alia similia afferemus. Unde ad summum potest hoc membrum a priori distingui indefinite, seu permissive, quia in latitudine harum legum possunt aliqua juramenta esse valida et obligantia ; an vero sint etiam aliqua confirmantia contractum, controversum est, et id nobis videnuaum superest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26