Caput 27
Caput 27
Pactum, quod legibus reprobatur in odium creditoris, non confirmari juramento.
1. Multorum sententia est, quando leges civiles sunt juris privati, posse pacta illis contraria confirmari juramento. Quia vero id non potest in universum dici, ideo additur secunda distinctio satis communis. Nam aliqua ex his legibus reprobant pacta, non solum in favorem debitoris, sed etiam in odium creditoris, ut reprobatur promissio usurarum, vel per metum facta latroni; aliae vero solum favent debitori, ut lex, quae resistit venditioni fundi dotalis, vel donationi sine insinuatione factae. Non potest autem fieri ut in utriusque partis favorem talis lex cedat; si autem fieri fingeretur, sub secundo membro contineretur. Potest autem interdum lex irritare actum in odium utriusque partis, sed id non contingit, nisi in actu reprobato, ut in simonia et similibus, in quibus juramentum iniquum est et invalidum, ut docet Covar., dicto c. Quamvis, 2 part., S 3, n. 2. Et ideo dicta divisio tantum bimembris traditur, et juxta illam duae regulae constituuntur.
2. Prima regula est: quoties lex reprobat contractum in odium creditoris propter turpitudinem ejus, non confirmatur juramento, etiamsi possit licite impleri, et quoad id juramentum inducat suam obligationcm. Haec regula verissima est, et recepta ab omnibus, ut constat ex Bartol. cum aliis in dicta l. S quis pro eo ; Paulo de Castro, et aliis, in dict. Authentica Sacramenta puberum ; Abb. cum aliis, in dict. c. Cum coutingat; Felin., in c. 2. de Jurejur. ; Covar. cum aliis, in dict. c. Quamvis pactum. 29 p., S In princip. Et colligitur de juribus, in quibus fit mentio hujus generis juramentorum, adjunctis differentiis, quas supra notavimus inter juramentum per se stans, et confirmatorium. Nam qui juravit solvere usuras, verbi gratia, non ex justitia, nec ex fidelitate humana, sed ex sola religione manet obligatus; ergo signum est tale juramentum non confirmare contractum. Item ile qui promisit, potest, priusquam solvat, petere et obtinere relaxationem juramenti, juxta c. Si vero, et c. Verum, de Jurejurand., et tunc relaxato juramento ad nihil amplius tenetur, magis quam si non jurasset. Iiem potest per judicem petere, ut creditor cogatur relaxare juramentum, juxta c. 1, de Jureju- ran.; ergo signum est solo illo, et non justitia obligari. Item postquam semel solvit, et juramentum implevit, potest iterum repetere, quando creditor contra justitiam peccavit accipiendo, juxta c. Debitores, de Jurejuran.; omnia autem haec sunt manifesta signa non confirmati contractus.
3. Ratio autem est, quia juramentum hoc tantum obligat propter reverentiam Dei; ergo tantum obligat ad id quod necessarium est ad faciendum v.rum, id quod juratum est; sed ut juramentum impleatur, et verum fiat, non est necessarium confirmari contractum ; ergo juramentum illud vi sua nen confirmat eontractum. Sed neque etiam confirmat adminiculo alicujus legis humanae, quia lex non intendit favere injuriae vel turpitudini creditoris, in cujus commodum cederet talis confirmatio contractus ; id enim repugnat justitiae, et honestati legis; maxime cum talis lex non sit nisi canonica, nam leges civiles nihil loquuntur in favorem juramenti circa actum reprobatum in odium exactoris. Lex ergo canonica praecise vult id fieri ex vi juramenti, quod necessarium est ad veritatem ejus. Unde obiter colligo, talem legem quoad hanc partem esse declarativam divini et naturalis juris, potius quam constitutivam humani; et ita c. Debitores, fundari in naturali obligatione ex juramento orta, quam declarat ; idemque sumitur ex c. Si vero, cum similibus.
4. Aliqui vero limitant hanc regulam, ut locum habeat, quando odium legis contra creditorem fundatur in turpitudine contraria juri naturali vel canonico ; non vero si sitcontraria tantum juri civili. Tribuitur Covar., sed immerito, ut ostendam. Ita vero sentit Guttierez, de Juram. confirm., 1 p.,c. 40, n. 5, non tamen id probat. Mihi ergo non videtur necessaria haec limitatio, si turpitudo jure civili introducta versetur circa ipsummet actum, circa quem juramentum postulatur, et sit contra honestatem morum, quamvis iniroductam per jus civile. Et probatur, quia tunc etiam tale juramentum, et actus quo implendum est, illicita sunt ex parte ejus cui praestantur; ergo per tale juramentum non confirmatur contractus, quia jura canonica non intendunt favere creditori turpiter se gerenti circa talem actum. Imo in eisdem juribus consideratur, solam rationem juramenti esse habendam, et nullum favorem esse praestandum creditori turpiter exigenti illud, ut in sequentibus videbimus. Saepe enim contingit tale juramentum non solum non esse confir- matorium, sed etiam non esse validum, vel obligatorium, quia etiam ex parte jurantis est de materia illicita, et involvente peccatum, licet sit de materia prohibita in conscientia per jus civile, quando prohibitio ad utrumque contrahentem aeque dirigi solet ; si autem caderet in solum acceptantem, seu creditorem, tune solum in odium ejus juramentum non esset confirmatorium, et hoc magis indicavit Coyar. ind. c. 2. p. 9, 8 3. n. 2. vers. Seper est, ponderando c. Cum contingat, de Jurejuran., et in d. ver. Secundo infertur, quatenus constituit generalem regulam, illicitum juramentum ex parte ejus cui praestatur, nunquam confirmare contractum, cui adjungitur; potest enim juramentum ita esse illicitum ex vi juris civilis. Quod ipsemet Covar. sentire videtur de pacto legis commissoria:, ibi, n. 3; nam significat, ex sententia multorum, quos refert, tale juramentum esse obiigatorium, juxta c. Significante, de Pignoribus; non tamen esse confirmatorium propter turpitudinem creditoris ; constat autem illam turpitudinem esse de jure civili prohibente illum contractum ; non enim est intrinsece malus.
5. Tutor prohibetur contractum emptionis et venditionis celebrare cum pupillo. — Juramentun firmans contractum in prajudicium terti invalidum est. — Dixi autem hoc esse inteligendum de turpitudine contraria honestati morum, id est, ut creditor sic contrahens contra leges civiles turpiter agat, vere peccando in conscientia; tunc enim effticaciter procedit dicta ratio, quod jus canonicum non favet contrahentibus illicite etiam contra $us civile ; sine adminiculo autem juris juramentum per se non confirmat contractum, ut ratio supra facta probat, et ex dicendis magis constabit. Secus vero est, quando ex parte ejus, cui juramentum praestatur, nulla committitur culpa, etiamsi quoad firmitatem coniractus jus civile illi resistat, ut in casu c. Quamvis pactum, et similibus; tunc enim non potest dici committi turpitudo moralis propria ex parte recipientis juramentum. Quod si quis illam vocare velit turpitudinem politicam, seu pure civilem, non contendimus de vocabulo, sed fatemur illam non comprehendi sub hac regula, quia propter illam solam non dicuntur tales leges esse in odium creditorum, sed propter veram et moralem turpitudinem, quae non est sine peccato. Cujus aliud exemplum esse posset de contractu emptionis et venditionis, prohibito tutori cum pupillo per leges Hispania; nam profecto, si tutor peccat in conscientia sic contrahendo, ut est valde probabile, juramentvm minoris non confirmabit talem contractum, ciamsi per se obliget minorem ad servandum illum, in his quae sine novo peccato potest, nisi petat relaxationem. Quod credo facere posse, quidquid Gnttier. supra dicat; sed, ut saepe dixi, non possumus hic exempla singula examinare. Denique ampliatur haec regula, satis e-se ut juramentum et contractus cedant in praejudicium tertii, ut juramentum non confirmet contractum, etiamsi irritus factus sit in favorem debitoris. Ita sumitur ex c. Cum contingat, ibi, cuin in alterius prejudicium non redundet. Et similia verba habentur in c. Quawvis pactum, ci ex illis sumitur argumentum a contrario sensu, ut Glossae notarunt, quod in praesenti materia est efficax, quia illud consequens non est contrarium aliis juribus, sed maxime consentaneum. Ratio vero est, quia in omnijuramento subintelligitur conditio : Dumnodo non redundet in prejudcium tertii, ut videbimus infra; unde ex ibi diceudis intelligitur, quale oporteat esse hoc praejudicium, ut haec regula procedat ; oportet enim ut sit praejudicium involvens injuriam, aut saltem culpam contra aliquam naturalem obligatioiiem. Juxta quam declarationem constat, tale juramentum non solum non esse confirmatorium, verum etiam neque obligatorium, quia servari non potest sine culpa. Et ideo fortasse extensio haec communiter omittitur in praesenti, quia communis est omni juramento promissorio, praeterquam quod necesse est ut ibi etiam interveniat turpitudo ex parte creditoris, quia est particeps injuriae, quae alteri fit.
6. Explicatio in cap. Debitorcs. — Una vero superest objectio contra hanc regulam, ex d. c. Debitores , ubi de his qui juraverunt solvere usuras, dicitur : Cogendi sunt Domino reddere jurumenta, ex quibus verbis colligi videtur, creditores habere actionem contra illos, et consequenter sequitur, debitores, qui jurarunt , esse obligatos creditoribus ; non obligantur autem nusi ratione promi-sion;s valida ; ergo signum est juramentum illud confirmasse promissionem. Propter quam diftficultatem Glos. ibi. et Doctores, et Adrian., Quodlib. 6, art. 3, laborant in expl cando, an in eo casu detur actio iniquo creditori propter solum juramentum. Sed quia hoc ad nos directe non pertinet, breviter dicimus talem creditorem revera nu:lam habere actionem, neque illi concedi, si de iuiquitate coutracius et creditoris constet, ut supra probatum est de omni juramento non confirmante contractum, et satis colligi potest ex l. Non dubium. C. de Legibus, et ex l. Si quis pro eo, ff. de Fidejussoribus. Neque est ulla ratio excipiendi promissionem usurarum , cum ille contractus sit detestabilior aliis. Cum ergo in d. c. dicitur : Cogendi sunt, etc., vel intelligendum est de coactione in conscientia , non ad petitionem partis, sed ex officio pastoris. propter vitandum peccatum ipsius jurantis ; et sic intelligitur cogendum esse, qui juravit, nisi velit et valeat aut relaxationem obtinere , aut usurarium per competentem judicem compellere, ut remittat. Vel si verba illa intelligantur etiam ad petitionem partis, intelligenda sunt, quanio de juramento constat, et de qualitate contractus expresse non constat, sed litigandum est ; tunc enim saltem apud ecclesiasticum judicem cogetur solvere, qui juravit, etiam ad petitionem alterius, de cujas injustitia non constat, et postea licebit repetere coram competente judice.
On this page