Caput 28
Caput 28
An pacta irrita per leges confirmentur juramento; et referuntur tres opiniones.
1. Accedendo ad aliud membrum distinctionis supra positum, de legibus quae resistunt contractibus in favorem debitoris, est prima opinio, quae secupdam regulam generaliter affirmantem constituit, nimirum, juramentum contra leges civiles irritantes contractum in tavorem debitoris, absque odio vel turpitudine creditoris, confirmare contractum, quoties sine peccato juramentum servari potest. Haec est communis utriusque juris interpretum in locis supra citatis. et apud Covar. supra, 2 p.. 83, a princip. Fundari autem solet haec sententia primo ac praecipue in illis juribus, quae praecipiunt talia juramenta servari, nam significant propter vim et reverentiam juramenti etiam confirmari. Hoc patet maxime ex Authentica Sacramenta puberum, ubi de talibus juramentis dicitur : Inoviolabiliter custodiantur ; per quae verba significatur non minus servari debere talia pacta, quam si non essent per jus civile reprobata. Idem significatur in c. 2, de Pactis, in 6, ubi dicitur : Ognnino serventur . nam particula omnno significat perpetuitatem, ut ait Glossa, in Clem. 1, de Vita et honestate clericorum , verb. Omnino ; vel integrum et perfectum effectum, ut magis ex illa Cleraen. colligitur. Significare etiam solet praecisam executionem sine remedio dispensationis, vel alio simili, ut late per Tiraquel., in l. S' unguam, verb. Revertatur, n. 78 et 79; et Matienco, lib. 5 Novae Recopilationis, tit. 1, in Rubrica, n. 39. Atque ita in d. c. 2 indicat confirmationem contractus , quia si juramentum non confirmaret illum contractum, liceret petere relaxationem illius, et ita non omnino esset servapdum. Magis vero convincet ille textus, si verba illa, servcari omnino , non ad juramentum , sed ad pactum referantur, ut contextus postulare videtur, et sensit ibi Gloss., et clarius Covar., ibi, 1 p., Sult., n. 8, ver. ligesima quarta. 9. Cap. Cum contingat. — Praeterea in c. Cum contingat, de Jurejur., simpliciter dicitur talia juramenta servari debere, non tamen additur verbum quo confirmatio contractus indicetur; tamen non est verisimile jus canonicum voluisse minorem vim tribuere illi juramento , quam jus civile; ergo intellexit Pontifex juramenta illa esse servanda in eodem sensu, in quo intellexit imperator, in d. Auth. Sacramenta puberum, quae multo antiquior est. Potest etiam ponderari, Alexander III, in c. Debitores, postquam disit juramentum de solvendis usuris esse implendum, statim subdit, facta solutione accipientem esse compellendum ad restituendum , ac subinde eum, qui solvit, posse repetere. At vero Innocentius, in c. Cum contingat , nihil tale addidit, sed simpliciter dicit servanda esse talia juramenta ; ergo intellexit omnino et irrevocabiliter esse servanda ; ergo intelligit confirmare contractum. Quod non parum confirmat , c. 2, eod., in 6, ubi praecipitur saecularibus judicibus, ut hoc jus servent, non audiendo agertes contra hujusmodi alienationes juratas. Denique ponderari potest in illis textibus, quod addunt exceptionem : Sine vi et metu, vel dolo, qua exceptio videtur firmare regulam in contrarium. Nam lieet juramentum sit metu aut dolo extortum, suam inducit obligationem, ut supra visum est; ergo solum excipitur, quia non confirmat contractum ; ergo secluso metu et dolo, juramentum est copnfirmatorium juxta praedicta jura. 3. Secunda opinio. — Ratio precipua pro hac sententia. — Nihilominus graves auctores, quos supra Covar. refert, contrarium docuerunt, scilicet Antonius de Butrio, Faber, Portius, Jason, Cumanus , et Joannes lIgneus, et optime Fortuni., de Ultim. fin., illat. 19, num. 287 ; Marian. Soc., lib. 1 Consil,, in A8, n. 17, et expresse docuit Glossa in leg. Pace tum dotale, C. de Collat.; et Bart., in leg. Qui superstitis, ff. de Acquirenda haereditate. Unde Alciatus, in d. c. Cum contingat, dixit non constare quae istarum opinionum communior sit, et posse hanc posteriorem jure defendi. Ratio pro hac sententia, et praecipua difficultas circa praecedentem, esse potest, quia vel juramentum habet hanc vim confirmandi contractum ex natura sua, seu ex jure divino ac naturali, vel hoc habet ex adminiculo seu peculiari concessione juris positivi; neutrum videtur dici posse ; ergo non habet talem efficaciam, quia non potest intelligi vel cogitari quo alio modo illam habeat. Probatur minor quoad priorem partem, quia juramentum non est per se primo et directe institutum, nisi ad confirmandam veritatem , ut supra ostensum est ; consequenter vero inducit obligationem, et ideo ex vi sua, et ex jure divino solam illam obligationem inducit , quae ad veritatem servandam necessaria est ; sed ad servandam veritatem , non est necessarium quod juramentum confirmet contractum , sed solum quod suam obligationem inducat, faciendi verum quod dictum est, ut per se notum videtur, et ex juramento solvendi usuras sufticienter colligitur ; nam illa duo sunt separabilia , scilicct servari veritatem , et firmari contractum ; ergo non est unde juramentum vi sua utrumque efficiat , cum nec per se et directe sit ad utrumque institutum, nec per consecutionem, cum illa duo non sint necessario connexa inter se.
4. Confirmatur ex jure canonico. — Atque haec ratio videtur satis confirmari ex juribus canonicis , quia cum docent talia juramenta esse servanda, rationem reddunt, ut vitentur perjuria, et quia sine peccato servari possunt; ergo iantum obligant , quantum necesse est, ut vitentur perjuria, et satisfiat reverentiae debitae divino nomini, et non amplius. Confirmatur secundo, quia juramentum ex se solum potest obligare ex virtute religionis, quae est ad Deum ; ergo non potest inducere obligationem justitiae, vel fidelitatis ad hominem ; ergo non potest ex se confirmare contractum. Patet haec ultima consequentia, quia non confirmatur contractus , nisi per hujusmodi obligationem. Tandem explicatur in hunc modum, quia contractus non fit validus, nisi supposita habilitate et efficaci voluntate contrahentium; sed persona facta erat inhabilis ad sic contrahendum jure civili, et ejus voluntas similiter erat facta inefficax, ut ex casu supponitur ; ergo quantumvis juret contractum, non potest illum reddere validum sola virtute juramenti. Probatur consequentia, quia juramentum ex se non potest irritare jus humanum, nec potest habilitare personam, quae erat inhabilis ; non est enim unde fingi possit talis virtus in juramento, cum hoc non pertineat ad institutionem ejus, alias posset etiam praevalere contra leges obligantes in conscientia, quod manifestum est dici non posse.
5. Ostenditur pacta irrita per leges, confirmari juramento ex adminiculo juris positivi. — Ostenditur primo in jure civili. — Venio ad alteram partem de adminiculo juris positivi, et ostendo neque ex hoc capite habere juramentum talem vim, quia vel illud esset intelligendum de adminiculo juris civilis, vel canonici; neutrum autem dici potest; erzo. Probatur prima pars minoris, primo, quia potius jus civile expresse repugnat tali confirmationi, quod patet ex 1. Non dubium, C. de Legibus, ubi prius irritantur pacta contra leges facta, et postea subditur, sacramentum his contractibus additum non admitti ; si ergo lex civilis tale juramentum non admittit, profecto, quantum in ipsa est, non permittit tale pactum juramento confirmari. Eadem videtur esse sententia Ulpiani in l. Juris gentium, S Si paciscar, fi. de Pactis, ibi: Quoties pactun a jure communi remotum est, servari hoc non oportet, nec legatum, nec jusjwrandun de hoc exactum, ne quis agat, servandum. Ad idem afferri solet lex Si quis inguilinos, S ult., in fin., ff. deLegat., 1; sed illa lex agit de testamentis, et varios potest habere sensus, ut patet per Gloss. ibi. Priora ergo jura sufficiunt, ex quibus videtur falsum esse, quod quidam dicunt, haec pacta non irritari jure civili, nisi dum solitarie et sine juramento fiunt, addito vero juramento in sua natura relinqui, ac subinde suam obligationem inducere, et ita confirmari juramento adminiculo juris civilis. Contrarium vero expresse probatur in dicta lege Non dulium, nam dicendo non admitti tale juramentum, vult ut habeatur tanquam non adjectum, et consequenter ut pactum tam sit irritum, quam si juratum non fuisscet. Neque hoc excedit potestatem juris civilis, quia potest impedire ne ex pacto obligatio nascatur, sive a privatis paciscentibus juretur, sive non, quia non pendet potestas ejus ex voluntatibus privatorum.
6. Leg. Si quis pro eo.— Secundo probatur idem ex leg. Siguis pro eo, ft. de Fidejussoribus, ubi dicitur,[si homo ingenuus, seu non libertus, operas se praestiturum juravit, et fidejussorem dedit , fidejussorem non obligari. Cujus constitutionis ratio est, quia illa obligatio hominis non liberti jure civili reprobata est in leg. Ut jurisjurandi, tf. de Operis libertorum. Ergo signum est illam promissionem non firmari juramento; nam si addito juramento promissio induceret suam obligationem, ad ilam posset fidejussor accedere, juxta l. 1, ff. de Fidejussoribus; ergo si fidejussor non manet obligatus, ideo est quia principalis non fuit obligatus ex vi promissionis, et pacti, etiamsi juraverit, nam sola et praecisa obligatio juramenti ad fidejussionem non sufficit.
7. Tertio probatur eadem pars, quia nuila lex civilis invenitur, ex qua tais effectus juramenti, vel talis limitatio legum civilium irritantium hos contractus colligi possit. Nam si aliqua esset talis les, maxime d. Authent. S' acrumenta puberum ; sed nihil tale colligitur, nam in ea solum dicitur: Sacramenta puberum sponte facta, super contractibus rerum suarum non retractandis, inviolabiliter observentur. ln quibus verbis spectandum est ad objectum talis juramenti, quod est de non retractando contractum; solum ergo respectu illius dicitur servandum tale juramentum ; hoc autem longe diversum est, et multo minus quam confirmare contractum. ut statim ostendam. Urde nihil auget illa particula, inviolabiliter , quoad confirmationem contraectus, sed solum quoad non violandum ulla ex parte illam obligationem non retractandi contractum. Quod declaratur ex verbis legis antecedentis: S minor annis ciginti quinque emptori pred cavisti, nullam de ceetero te esse controversiam fucturum, idque etiam jurejurando corporaliter praestitos ercare confirmasti, neque perfidie neque perjurii me auctorem tibi futurum sperare debuisti. lllud ergo, inciolabiliter, positum in alia lege, nihil aliud significat, nisi quod nulla perfidia vel irreligiositas committatur circa promissionem factam de non retractando contractum ; cum hoc autem optime posse stare videtur, quod pactum non sit juramento confirmatum. Imo ex vi illorum verborum, non colligitur non posse peti relaxationem talis juramenti ; nam qui relaxationem petit, nec perjurus est, nec juramentum ullo modo violat.
8. Secundo, probatur idem ex jure canonico. — Probatur jam altera pars de jure canonico, de quo certum est in eo non inveniri expresse declaratam hujusmodi confirmationem pacti per juramentum : si autem jus canonicum hoc intendisset, satis clare id docere debuisset, cum repugnet expresse juri civili, praesertim in d. l. Von dubiui. Deinde ex ratione cano- num, constat solum intendere nt servetur juramentum, quod fieri potest sine violatione contractus, ut supra argumentabar. Item ex eodem principio constat, ut supra etiam dicebam, illa jura tantum esse declaratoria naturalis juris. Nam illud principium, juramentum servandum esse, quoties sine peccato fieri potest, non fundatur in solo jure positivo, sed in jure divino declarato per canonicum; ergo illa jura canonica non magis juvant juramentum ad confirmandum contractum, quam ipsum divinum jus, de quo ostensum est non juvare.
9. Praeterea particulam servari omnino, positam in c. Quampvis pactum, non esse referendam ad pactum, sed ad juramentum, docent Alciat. et Fortun. supra, et videtur consonum textui, tum quia vox juramentum proxime praecessit; tum maxime propter rationem quam Pontifex subjungit, dicens: Omnino servari debebit, cum non vergat in eterue salutis dispendium. Haec enim ratio in juramentum congruit, et de illo solet dari in jure, non de pacto. Sic autem intellecta illa verba non probant pacti confirmationem. Nam particula omnino per se spectata valde generalis et ambigua est ad introducendum effectum tam gravem et specialem, et juri civili expresse repugnantem. Deinde in toto rigore ex vi illius solum praecipitur, ut tale juramentum omnino servetur, non vero ut aliquid fiat ultra id quod ad observationem juramenti necessarium est. Denique ad summum ex illa particula colligi potest, non esse petendam absolutionem de tali juramento, sed opere servandum esse quod juratum est; hoc autem stare potest sine confirmatione juramenti, ut notant in d. c. Cum contingat, Auton., n. 8; Panor., n. 8, in fine; et Alciat., n. 76. Et hic etiam non obstat exceptio de dolo et metu, quia illa fit, non tantum quia talia juramenta non sunt confirmatoria, sed etiam quia non ita praecise obligant, quin de illis peti possit absolutio sine alia causa, quod in spontaneis non licet.
10. Unde fortiori constat non colligi hanc confirmatione ex d. c. Cum contingat, cum in eo nulla particula huiusmodi addatur. Neque etiam obstat quod in illo capite non concedatur repetitio post solutionem, quia ibi non fiebat alia solutio praeter alienationem, et juramentum solum erat de non contraveniendo, et ita non poterat permitti repetitio, cum esset directe contraria juramento ; ex quo non sumitur efficax argumentum, quia quamvis non liceat repetitio, potest hoc oriri ex vi juramen- ti sine confirmatione contractus, ut etiam Panor. cum Antonio admittit, et infra explicabitur. Unde textus ille potest in contrarium induci, primo in illis verbis: Ne tali tamen pretextu vium contingat perjuriis aperiri, mulieres ipsee servare debent hujusmodi juramenta ; ex quibus constat, non obligari illas mulieres ad servanda pacta, quoad omnia quae pertinent ad firmitatem eorum, sed solum ad servanda juramenta, et cavenda perjuria; et praeterea indicant illa obligationem tantum esse personalem, qualis est illa quae connaturalis est juramento. Unde tandem insurgit nova ratio, quia Pontifices non solent, vel certe non possunt directe irritare jus civile, nisi in ordine ad spirituale bonum animarum, ut sumitur ex c. lVovit, de Judiciis, cum similibus ; sed in hujusmodi juramentis non est necessarium ad salutem animarum confirmare pacta contra irritationem juris civilis. quia manente integra dispositione juris civilis in suo ordine, possunt juramenta integra etiam servari; ergo, non est unde talis repugnantia juris canonici ad civile in hac parte colligatur. Unde in c. Licet mulieres, de Jurejur., in 6, ubi saeculares judices coguntur servare hoc jus canonicum, non audiendo mulieres agere volentes contra alienationes juratas, pro ratione redditur: Nos animarum periculis obviare volentes, scilicet, quia illa petitio erat juramento contraria, ut ibidem dicitur, neque alia ratio justitiae, vel aliquod jus creditoris consideratur. 11. Haploditur distinctio , qua aliqui usi sunt in hac materia in jure canonico et civili. — Encpenditur les Non duhium. — Atque ex his obiter colligitur, sine fundamento quosdam distinguere, in his juramentis, inter jus canonicum et civile, dicentes haec juramenta esse invalida jure civili, valida autem jure canonico, quod praevalet in utroque foro, juxta c. ult. de Foro competenti , in 6. Quam distinctionem significat Glossa in d. c. Cum centingat, quam aliqui approbant. Sed videtur ex dictis effivaciter improbari , quia cum dicunt talia juramenta esse invalida jure civili, vel intelligunt esse invalida, id est, non obligantia, et sic est manifeste falsum. Tum quia jus civile nunquam habuit potestatem impediendi obligationem naturalem juramenti , quoad ea in quibus licite servari potest. Tum etiam quia non constat, id unquam tentasse. Nam potius imperator, in toto titulo C. de Rescinden. venditione, illam vim juramenti agnoscit ac reveretur ; in leg. autem JVon dubium, ad summun dicit , juramentum non confirmare contractus irritos, nec dare actionem , quod etiam iutendunt antiquiora jura Digestorum. Si vero sensus tantum sit, talia juramenta jure civili esse invalida ad confirmanda talia pacta, illo tanquam vero admisso, non probatur ex jure canonico eadem juramenta facta esse valida ad confirmandum ejusmodi pacta; ergo in nullo sensu habet locum distinctio, vel saltem non sufficienter probatur.
12. Tertia opinio asserens duobus modis posse leges civiles invalidare contractus. — Propter haec potest esse tertia opinio quasi media , quae supponit, leges civiles duobus modis invalidare contractus. Primo, solum quoad obligationem et actionem civilem. Secundo, tam quoad obligationem naturalem, quam civilem. Quando ergo pactum tantum improbatur jure civili priori modo, tunc juramentum potest esse confirmatorium illius, quia supponit obligationem naturalem, cui juramentum suam adjungat, et hoc est confirmare illud. Nam tunc naturale pactum quasi vestitum juramento ratione illius habet firmitatem, et confert actionem, quam jus civile il denegaverat. At vero, quando jus civile ita irritat consensum, ut nec naturalem obligationem producat, neque verum contractum in re ipsa facere sinat, tunc fatetur haec opinio talem contractum non firmari juramento , etiamsi possit tale juramentum suam inducere obligationem tanquam per se stans. Atque haec sententia speculative et in universali videtur mihi satis probabilis. Si quis tamen recte consideret, succumbit difficultatibus a nobis propositis, et in re non differt a secunda sententia. Nam illa distinctio legum improbantium contractus in re non differt a distinctione de lege vel irritante ipso facto, vel faciente ut contractus sit irritabilis per judicem, quia quando lex irritat ipso facto, tunc impedit obligationem civilem et naturalem, et de pacto contrario his legibus docet secunda sententia non confirmari juramento , quod etiam admittit haec tertia. Quando vero contractus tantum est irritabilis ex vi legis civilis, tunc ante irritationem verus et validus est, et tunc dicitur inducere obligationem naturalem, quia ex vi tantum juris naturalis valorem habet, et vim obligandi. Tunc auitem non negant auctores secundae sententiae, tale pactum posse confirmari juramento , quia jam supponit pactum obligatorium cui adhaereat confirmando illud, ita ut irritari non possit.
13. Dices, discursum factum posse contra hoc membrum cum proportione applicari, quia etiam hoc pactum habet illam debilitatem (ut sic dicam) ex juris civilis efficacia, quam juramentum vi sua non tollit, neque enim hoc est necessarium ad veritatem ejus; neque etiam tollitur per speciale jus civile aut canonicum, quia nullum extat quod hoc declaret , sed tantum quod juramentum illud obliget. Respondetur, ex differentia data, facile intelligi esse valde disparem rationem. Nam quando contractus in se est irritus, persona est inhabilis, et consensus inefficax ; quando vero contractus in se validus est et solum per jus civile improbatur, tunc persona est habilis, et consensus efficax, et ideo potest juramentum partim vi sua, partim adminiculo alterius juris civilis, vel potius juris gentium, confirmare talem contractum, conferendo ili perpetuitatem et actionem. Quia hanc vim habet juramentum circa quemcumque contractum naturaliter validum, imo et circa promissionem simplicem saltem acceptatam, ut supra visum est. Neque propterea necessarium est dicere, per tale juramentum quasi abrogari , vel impediri leges civiles improbantes talem contractum, sed dicendum est, tunc per unam viam juramentum conferre contractui firmitatem, quam leges civiles per aliam viam illi negant. Tales enim leges non auferunt quasi substantiam illius contractus, nec faciunt illam incapacem firmitatis juramenti, sed tantum negant illi suam firmitatem, et suum jus civile, et ita non impediunt quominus a juramento aliam accipiat, ut sic. Quapropter in hac parte nullum mihi superest dubium, nec difficultas.
14. Propter priorem autem partem de pactis omnino nullis et irritis, dixi, hunc dicendi modum speculative et in universali esse probabilem : nam in applicatione ejus ad praxim et ad casus particulares, magna est necessaria prudentia et moderatio. Maxime vero in casibus c. Quamvis pactum, et c. Cum contingat, et Auth. Sacramenta puberum , in quibus adeo receptum est, in eis confirmari contractus ratione juramenti, ut in consulendo et judicando non videatur tutum contrariam opinionem sequi, ut etiam Covar. supra censet. Et ideo nonnulli etiam dicere tentarunt contractus minorum, filiarum, et uxorum, de quibus illi textus loquuntur, non esse omnino irritos et nullos per jus civile, sed solum improbari tanquam rescindendos ad petitionem ejus cujus favori consulitur, non tamen esse ita nullos, quin a principio suam naturalem obligationem inducant, ideoque juramentum illis additum confirmatorium esse. Sed hoc communiter non recipitur a jurisperitis, nec potest a nobis nunc examinari de singulis contractibus in particulari, quia esset res valde prolixa, et extra nostrum institutum, cum ad materiam de justitia et de contractibus pertineat. Potius ergo in hac parte supponendae sunt communiores sententiae de nullitate illorum contractuum, et videndum an in illis, vel in quocumque alio irrito per jus civile possit defendi et sufficienter fundari ac explicari, quomodo tales contractus confirmentur juramento.
On this page