Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Resolutio superioris quaestionis, et quomodo juramentum confirmare possit contractum irritum.

CAPUT XXIX. RESOLUTIO SUPERIORIS QUAESTIONIS, ET QUOMODO JURAMENTUM CONFIRMARE POSSIT CONTRACTUM IRRITUM.

1. Pactum irritum duobus modis firmari potest. — Pro. decisione hujus controversiae, adverto, duobus modis posse intelligi pactum aliquod, alias per legem irritum, firmari juramento, uno modo directe ac formaliter, alio modo indirecte, et per quamdam conseentionem ; seu aliter, uno modo posse firmari contractum quoad vinculum seu valorem suum; alio modo solum quoad effectum, ita ut ratione juramenti alia via fiat totum id, quod per contractum ipsum, si esset validum, fieri posset, quamvis revera contractus ipse nunquam in se validus fiat. Dici ergo potest, contractum hujusmodi non ita confirmari juramento, ut in se validus fiat, saltem directe et formaliter; nihilominus tamen confirmari indirecte saltem quoad effectum, maxime in ordine ad forum conscientiae. Priorem enim partem videntur efficaciter probare fundamenta adducta pro secunda sententia, quae (ut dixi) valde probabilis est ; nihilominus tamen si secunda pars convenienter explicetur et probetur, videtur sufficiens ad expedienda dubia, quae in foro conscientiae ex hac controversia oriri possunt, sive auctores primae opinionis in hoc sensu suam sententiam intellexerint, sive non.

2. Confirmatio indirecta quot modis fiat. — Duobus autem modis possumus explicare hanc indirectam confirmationem contractus. Unus est, ut juramentum illud non intelligatur immediate cadere in contractum, sed in aliam promissionem illi conjunctam, et illam contirmare, et ex illa confirmatione sequi omnem moralem effectum, qui ex contractu valido secutus fuisset, et ideo dici contractum confirmari indirecte et in effectu. Alius modus est, si contingat juraumentum immediate cadere in promissionem ipsam per legem irritam in favorem tantum promtittentis, et absque turpitudine rei promissae, vel promissarii, tunc juramentum non facere ut promissio obliget, et ita semper esse per se stans, nihilominus tamen tam firmiter obligare, ac si caderet in promissionem validam, et eosdem habere effectus, et ideo dici confirmare indirecte contractum. Prior modus videtur solidior et generalior, et ideo prius de illo dicemus. Et postea videbimus an secundus interdum sit necessarius et verus.

3. Ad priorem igitur modum explicandum, distinguenda sunt duo in his contractibus , quae juramento supponuntur. Unum est contractus , ut venditio , alienatio, etc. Aliud est promissio non contraveniendi. Haec distinctio patet ex Authent. Sacramenta puberum, ibi: Super coniractibus non retractandis , et ex cap. Cum contingat, ibi: Ne ulterius contraveniant, scilicet, alienationibus, quae prius commemoratae fuerant. Ex his enim verbis et juribus colligitur, tale juramentum immediate cadere super prorrissionem non contraveniendi, et non proprie super contractum ipsum. Nam expresse dicitur in d. c. Cum contingat : Ne ulterius contraveniant proprio juramento firmando. Et eodem sensu dicitur in Authentica : Sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis ; sunt ergo juramenta immediate de non revocandis contractibus. Ratione item ostenditur hoc esse necessarium, quia contractus fit de praesenti ; ergo de illo ut sic non fit juramen:um promissorium , quod in futurum inducat obligationem, sed ad summumn fieri poterit assertorium , quod solum obligabit, ad vere et ex animo contrahendum, quantum est ex se. Illud autem juramentum, nec illa intentione ordinarie fieri videtur a contrahentibus, nec per se induceret obligationem in futurum, et consequenter propter illius veritatem non oporteret aliquid addere contractui, ut in futurum servando. Supponitur ergo illud juramentum esse vere promissorium ; merito ergo dicitur cadere immediate in promissionem de futuro, quae ibi non potest esse alia, nisi non contraveniendi contractui.

4. Cap. Quamvis pactum. — Juramentum promissorium debet cadere in aliquid futurum. — Dices, distinctionem hanc non recte accommodari ad c. Quamovis pactum, nam ibi nulla fit mentio talis promissionis, sed pactum ipsum dicitur firmari juramento, ut patet ibi: Si tamen juramento, non vi aut dolo preestito, firmatum fuerit, omnino servari debet, etc., per quae verba significatur pactum ipsum juramento firmari. Respondeo, etiam ad casum illius textus optime accommodari distinctionem datam, imo essc necessariam, quia renuncians alicui rei non potest aliter renunciationem firmare juramento, nisi jurando non contravenire renunciationi factae, quia nhil amplius facere potest ex parte sua is qui renunciat ; juramentum autem llud promissorium ( ut ostensum est ) debet cadere in aliquid futurum distinctum a renunciatione praesenti, quod nihil aliud esse potest, nisi non contravenire. Quod optime declaratur ex c. Ad audientiam, de lis quae vi, ubi qui sub juramento promisit resignare beneficium, et juramentum illud implevit, illud repetere permittitur, non obstante praestito juramento, quia non ad non repetendum, sed ad resignandum tantummodo tenebatur. Aliud est ergo jurare resignare in futurum ; aliud vero est jurare non repetere quod resignatum est, vel actu resignatur, et hoc est resignationem juramento firmare. Quod etiam in jure vocatur abjurare talem rem, scilicet beneficium, vel ecclesiam, ut habetur in c. Abbas, de lis quae vi; et similiter in c. Ad aures, eod., dicitur renunciatio confirmari juramento, quando renunciationi additur juramentum de non repetendo, ut Glossa exponit. Igitur in eodem sensu loquitur c. Quamvis pactum, et potius inde sumitur argumentum, quod firmitas haec pacti sit quasi indirecta mediante juramento non revocandi; quanta vero.sit haec firmitas, explicandum superest.

5. Secundo ergo supponendum est, quod licet hujusmodi pacta, de quibus agimus, sint irrita, et jure civili reprobata, promissio illa non contraveniendi aut non repetendi non est per easdem leges reprobata, nec irritata. Ita sumitur ex Abbate, in c. Cum contingat, de Jurejur., n. 6; Jas., in Auth. Sacramenta puberwumn, n. 52, et ex alis supra allegatis. Et potest etiam sumi ex l. 1, C. Si adver. vend., ubi agens fmperator de simili promissione juramento firmata , inquit : Neque perfidie , neque perjurii me auctorem tibi futurum sperare debuisti. Ubi pondero particulam , negue perfidie, quae plane supponit non solum juramentum , sed etiam promissionem obligare. Secundo probatur ratione, quia in his legibus, de quibus tractamus, non explicatur talis pro- hibitio, sed praecise invalidantur tales contractus ; ergo non sunt extendendae ad novam prohibitionem, vel irritationem rei omnino distinctae, cum lex illa quoad hanc partem sit odiosa et restringenda. Secundo, lex hujusmodi, quatenus fertur in favorem debitoris, est privilegium illi concessum ; sed per concessionem privilegii concessi intuitu privati commodi non prohibetur quis illi renunciare, nisi exprimatur in ipsa lege; ergo talis lex non prohibet quin possit renunciari. Sed promissio non repetendi nihil aliud est quam renunciatio privilegii ; ergo non est reprobata per talem legem. Tertio argumentor a simili, ex d. cap. Ad nostram ; nam qui jurat renunciare, non jurat non repetere, si renunciat ; ergo qui prohibet vel impedit renunciare, seu praecipit non renunciare , non ideo praecipit repetere , si renunciet, et consequenter nec prohibet promittere non repetere, neque revocare, quantum est ex se. Et eadem ratione lex irritans contractum non irritat promissionem non contraveniendi, maxime quando in contractu ipso non intervenit peccatum, sed tantum renunciatio qnaedam privilegii concessi. Constat igitur promissionem illam, obligationcm saltem naturalem producere, quia est justa, et de re lizita, et nulla lex illi resistit.

6. Cap. Cum contingat. — Contra hoc vero objici potest d. cap. Cum contingat, ibi: Etsi mulierum consensus in talibus non videatur cbligatorius secundum legitimas sanctiones. Ergo promissio, quae ex illo consensu procedit, non inducit obligationem. Confirmatur maxime in casu minorum, quia omnes obligationes et pacta minorum sunt nulla ipso facto, si sine auctoritate tutoris fiant; ergo et illa promissio. Confirmatur secundo, quia si talis promissio obligaret, etiamsi non adhiberetur juramentum, non posset talis persona in conscientia recedere a contractu, neque rem in judicio postulare, quia ageret contra fidem datam. Consequens est falsum, quia dicta jura videntur supponere , necessarium esse juramentum, ut inde obligatio oriatur. Item alias sola illa obligatio promissionis, et renunciatio propri juris et privilegii sufficeret ad confirmandum contractum , quod est alienum a mente jurium, et Doctorum omnium.

7. C. Cum contingat ezplicatur.—GQuomodo sint nulle promissiones minorum. —Ád c. Cum contingat, respondeo loqui de consensu in contrahendo, verbi gratia, in renunciando, alienando, non in promittendo non contravenire; nam loquitur, juacta legitimas sanctiones, ut dicitur in textu ; leges autem dicunt, in contractu mulieris, verbi gratia, alienantis fundum dotale, ipsius consensum nihil proficere, quominus ei detur in rem actic, ut habetur in Authent. Sive a me, C. Ad Velleian. Ad confirmationem nego, omnes promissiones minorum esse nullas quoad obligationem naturalem, donec irritentur. Imo nec de obligationibus et promissionibus factis ab impuberis, id est verum, donec irritentur, juxta dicenda infra de Voto; et videri potest Covar., in 4, p.1. Sf n. 4; Sanc., lib. 6 de Matrimon., disp. 38, q. 2. Ad confirmationem secundam, concedo solam promissionem non contraveniendi acceptatam sufflicere, ut in conscientia teneatur quis illam servare. Non est tamen illa obligatio per se tam firma et immutabilis, sicut juramento firmata, nec fortasse inducit obligationem civilem, nec in externo foro admitteretur actio, vel exceptio ratione illius tantum, quia licet non sit irritata per leges, illarum fini et effectui derogare videtur; et ideo non est eadem ratio de illa nude sumpta, vel juramento vestita.

8. Tertio, ex his concluditur, juramentum, quod addi solet his pactis per leges irritatis in favorem jurantium, quatenus immediate cadit super hanc promissionem non retractandi, confirmatorium esse per se ac directe illius naturalis obligationis, quam producit dicta promissio. Nam illi obligationi morah et quasi humanae fidelitatis vel justitia addit suam, quae divina quodammodo est, quatenus Deum respicit, et ita promissio illa redditur omnino firma, quia juramentum illud excludit omnia media, quibus jure vel facto posset rescindi. Quia vero haec promissio distineta est a contractu irritato per legem (ut nos ostendemus), ideo formalis confirmatio promissionis non est directa et formalis confirmatio pacti, ut constat, quia a diversis non fit illatio, et quia contractus habet specialem nullitatem, cui videtur repugnare confirmatio. Igitur explicandum superest, quomodo haec confirmatio redundet in ipsum contractum.

9. Quarto ergo addi potest, contraetum quidem in se nunquam formaliter confirmari tali juramento, quoad cffectus autem, praecipue ad forum conscientiae pertinentes, confirmari juramento. Prior pars probatur ratione proxime facta, et omnibus fundamentis secundae sententiae, et explicabitur amplius in sequentibus. Posterior ergo pars declaratur, quia per illud juramentum ita firmatur dicta promissio, ut non liceat contravenire contractui extra nec intra judicium ; ergo ratione illius manet firmus ac perpetuus effectus illius contractus, ita ut in conscientia dissolvi non possit ; ergo manet confirmatus quoad effectum per illum intentum. Confirmatur, nam hoc modo facile invenitur, et exponitur radix talis confirmationis ; nam immediatam corfirmationem promissionis facit juramentum vi sua, ut explicatum est. Unde quoad illam gaudet juramentum illud omnibus praerogativis et effectibus juramenti confirmatorii, quos vel natura sua, vel adminiculo juris positivi, sive canonici, sive civilis, habere potest, ut patet ex Decretis allegatis, et ex 1. 1 et 2, C. Si advers. vend. Ex his autem effectibus naturali etiam necessitate sequitur, ut prior contractus solidus quoad effectum maneat, quasi introducendo alia via illum effectum, quem contractus propter resistentiam legum efhicere non poterat. Patet hoc, quia illa promissio jurata excludit omnia remedia contra illum effectum et ad immutandum illum ; ergo juramentum confirmat contractum in effectu, licet non confirmet in vinculo.

10. Effectus juramenti confirmatorii.— Praeterea potest hoc magis declarari discurrendo per proprios effectus juramenti confirmatorii, per quos illud a per se stante di-tinximus, et applicando illos huic juramento; nam si in illo inveniuntur directe aut indirecte, confirmatorium judicandum erit. Primo ergo jam declaratum est, quomodo in hoc contractu jurato duplex inveniatur obligatio promissionis et juramenti, quae erat prima diflerentia juramenti confirmatorii a per se stante. Et inde facile intelligitur, ex vi relasationis juramenti non auferri obligationem promissionis, quod pertinebat ad secundam diflerentiam. Et melius intelligitur addita sexta, quae erat, quod quando juramentum est confirmatorium, non licet petere relasationem, sed oportet implere juramentum. Quam conditionem in hoc juramento inveniri concedunt non solum omnes auctores primae sententiae, sed etiam multi ex defensoribus secundae, quia verba Canonum et legum multum hoc suadent. Et ratio relditur optime ex dictis, quia per illud juramentum, propter promissionem validam, cui adjungitur, acquiritur jus alteri parti, et in illa nulla culpa vel turpitudo intercessit, propter quam possit illo jure privari, et ideo in tali juramento ut sic nulla intervenit causa, ob quam relaxari possit, in quo sensu dicitur non posse relaxari, ut supra explicatum est. Non caret tamen aliqua difficultate haec conditio, quam paulo inferius proponam.

11. Tertius effectus juramenti confirmatorii erat dare actionem in judicio, et hic etiam in his juramentis invenitur, ut ex dict. Authent. Sacramentum puberum, colligunt frequentius juristae. Et ratione ostendi potest ex dictis, quia ibi intervenit promissio dese valida, et juramento firmata ; sed supra ostensum est talem promissionem producere actionem ; ergo idem dicendum est de illa promissione, cum nullo jure illa regula restringatur. Et saltem de actione per modum exceptionis est res manifesta, ex c. Licet mulieres, de Jurejur., in 6, nam si mulier, quae vendidit fundum dotale cum juramento non revocandi actionem, intentet htem contra emptorem, potest repelli per exceptionem praestiti juramenti, quae exceptio necessario admittenda est a judice saeculari, juxta illum textum; habet ergo vim excipiendi contra venditorem, ut servet promissionem non revocandi; ergo quando ad jus proprium tuendum necessarium fuerit directe agere ad observationem talis juramenti, non deest in illo contractu virtus, seu effiea citas ad talem actionem.

12. Quartus effectus erat quia, quando juramentum est confirmatorium, jus per illud acquisitum transit ad haeredes, et quoad hunc effectum est nonnulla major difficultas, quia juramentum secundum se nan transit ad haeredes, ut c. 31 videbimus. Promissio autem non contraveniendi contractui solum ob igavit personam paciscentis, quia solum de se promisit non contravenire ; ergo illa obligatio non contraveniendi non transit ad successores; ergo illud juramentum non confirmavit pactum simpliciter, sed solum respectu personae jurantis; haeredes autem poterunt sine violatione juramenti aut fidei contravenire, et rem evincere rescindendo contractum. Atque ita videtur sentire Bart., in leg. Qui supersttis, ff. de Acquir. haered.; dicit enim, quod licet mater renunciaverit successioni suae cum juramento, non potest impedire quominus filius suus succedat loco ipsius, quia hoc jus succedendi in locum matris non habet filius ab ipsa, sed a lege. Imo adit, quod licet in pacto expresse dictum sit, ut filii ex tali muliere non succedant, de jure non valebit contra filias, non obstante juramento.

13. Juramentum est transmissibile ad laeredem. — Verumtamen Bartol. ibi aperte tundatur in hoc quod juramentum illud non est confirmatorium, quod videtur intellige- re, etiam respectu promissionis non retractandi. Juxta sententiam autem quam hic defendimus, dicendum est, illam promissionem dedisse alteri, cui facta est, jus justitiae, quod non solum valet contra promittentem, sed etiam contra successores ejus. Quia qui renunciavit juri suo cum promissione jurata non revocandi, abdicavit a se jus illud, et in alium transtulit ; ergo non potest postea transferre in haeredem jus revocandi pactum, quia nemo transfert in alium quod non habet. Quin potius transferet ad haeredem obligationem justitiaa non revocandi pactum, quam ipse contraxit. Et in hoc sensu aliqui ponunt inter privilegia juramenti, quod est transmissibile ad haeredem, ut videre licet in Anton. Corseto, tract. de Juram., q. 8. n. 45, quibene explicat (et latius infra tractandum est) non ideo id dici, quia propter juramentum defuncti haeres sit perjurus, sed quia, cireumscripto perjurio, effectus juramenti transit ad haeredes. Quia licet juramentum quoad vinculum spirituale sit personale, quoad robur contractus seu promissionis habet effectum realem. Et ita intelligit dictam Auth. Sacramenta puDerwn, citans Baldum, in leg. ult., C. de Pact.; et Paul. de Castro, dicentem, quod haeres defuncti satis dicitur venire contra juramentum, cum factum defuncti reputetur factum haeredis, juxta Gloss. in l. S? servus, ff. de Condictione furtiva, verb. Interest. Et nos possumus hoc confirmare ex juramento Israelitarum Gabaonitis praestito, quod censetur quoad effectum tranpsiisse ad Saul, nam ideo punitus fuit, secundo Reg. vigesimo primo; sic ergo in praesenti obligatio orta ex tali promissione jurata transit ad haeredes, et ita juramentum illud etiam quoad hunc effectum confirmatorium est.

14. Ultimum signum seu effectus juramenti confirmatorii erat, quia ita impletur per rei traditionem, ut non liceat revocare. Hoc autem maxime convenit huic juramento, quia directe fit de non revocando contractum ; ergo ad hoc maxime obligat. Sed in hoc est difficultas, an per tale pactum translatum sit dominium rei venditae, verbi gratia, fundi dotalis in emptorem. Nam si non fuit translatum, etiamsi alter non repetat, non potest emptor, tuta conscientia, fundum retinere, cum sit alienum, sed tenetur propria sponte offerre, et rescindere contractum ; et alter acceptando non violabit juramentum, quia non juravit non acceptare dissolutionem contractus, sed solum non reyocare, aut non postulare. Quod si hoc yerum est, hic effectus sufficit ut contractus non confirmetur juramento, etiam quoad effectum, esto confirmetur promissio de non revocando tali contractu.

15. Circa hoc Bart., in d. 1. Qui superstitis, n. 5, expresse docet, in eo casu non transferri dominium; quia decretalis, inquit, non dicit quod transferatur dominium, sed quod non possit vendicari ab ipsa muliere que juravit, quia non polest contra juramentum venire, per quod non tollitur, quin possit vendicare ab alio, qui non juravit. Et subjungit hunc esse magnum effectum, et valde notandum. Verumtamen aperte loquitur ibi Bart. juxta sententiam, quae negat hos contractus confirmari juramento; in aliis vero locis, ubi contrariam sententiam defendit, aliter in hoc etiam videtur sentire, sicut et alii auctores, qui eamdem sententiam defendunt; et mihi videtur esse magis consentaneum juribus. Quia quando dicunt jurantem non posse revocare contractum, profecto supponunt eum, qui acceptavit juramentum, tuta conscientia posse permanere in illo contractu, et possidere, ac retinere rem per illum acquisitam: ergoet acquirere dominium ejus. Item supponunt emptorem non peccare petendo, et acceptando juramentum illud ; ergo signum est illum non petere a venditore juramentum de non recuperanda re sua, quae, scilicet, etiam post contractum permansura est sub proprio dominio, nam saltem ex parte exigentis irrationabile esset tale juramentum ; ergo ideo licite postulat tale juramentum, quia per contractum sic juratum res fit accipientis. Denique ostensum est obligationem illam non revocandi alienationem transire ad haeredes mulieris, seu personae quae juravit ; ergo etiam illi non possunt rem alienam vendicare. Non est autem credibile, alium possidere rem non suam, et quod nullus possit eam juste vendicare. Dominium ergo talis rei transit in recipientem illam, et acceptantem juramentum, ex quo effectu maxime cognoscitur confirmatio talis contractus quoad effectum.

16. Sed quid ad fundamentum indicatum a Bartolo ? qui summatim videtur insinuare discursum a nobis supra factum, scilicet, quia illud dominium non transfertur virtute canonum, quia hoc non dicunt, et consequenter nec virtute legum civilium, neque etiam ex consensu contrahentium, quia per jus civile factus est ad hoc inefficax ; ergo nulla ibi apparet causa sufficiens translationis domini. Respondeo ibi transferri dominium consecu- tione quadam ex voluntate contrahentium, accedente virtute juramenti, et aliquid fortasse cooperante positivo jure disponente, ut talia juramenta ita inviolabiliter serventur, ut res tradita repeti amplius non possit; nam hic effectus sine translatione dominii consistere non poterat. Quamvis autem jura civilia irritent consensus quoad contractum per se et directe perficiendum, non tamen irritant consensus quoad promissionem non revocandi tale factum, neque etiam voluntatem jurandi illud, vel acceptandi tale juramentum; et ideo talis consensus validus est et efficax, et per illum consequenter fit translatio dominii. Neque est inconveniens ut, quod una via interdicitur, alia fieri possit, et maxime quando aliis juribus approbatur.

17. Atque ex his constat primo, quid dicendum sit ad difficultatem supra huc remissam de relaxatione talis juramenti; nam licet verum sit, non posse tale juramentum relaxari per se, et quasi ex intrinseco defectu, vel turpitudine creditoris, nihilominus ex aliqua contingente causa potest interdum relaxari, sicut alia juramenta. Tunc ergo inquiri potest an sublato juramento debeat rescindi contractus venditionis vel alienationis. Nam videtur ex dictis sequi, posse rescindi ad petitionem creditoris, quia contractus in se non fuit confirmatus directe ac formaliter, et indirecta confirmatio per relaxationem juramenti sublata est; ergo relinquitur contractus in illo statu, in quo per leges civiles constituitur; ergo est nullus. Àt si hoc dicatur destruitur vera ratio juramenti eonfirmatorii, ut ex dictis constat.

18. Respondeo, data illa hypothesi per possihile vel impossibile, priorem contractum non posse jure rcscindi quoad effectum, quem semel habuit; quia per illum est acqisitum creditori jus, non tantum ad rem, sed in re, quia dominium fundi venditi translatum est in emptorem, et non potest illo privari, quantumvis juramentum relaxatum sit. Nam relaxatio juramenti ad summum valet, ut sine sacrilegio possit quis agere conitra id, quod juraverat ; non tamen potest operari, ut liceat agere contra jus alterius, nec contra aliquam obligationem justitiae, si fortasse ex promissione relicta fuit. Et ideo addidi, per possibile, vel impossibile, quia moraliter loquendo juramentum illud non est capax relaxationis; tum quia non habuit vitium aliquod ex parte creditoris, nec fuit per injustitiam aut vim extortum, nec alio simili mo- do (ut supponitur); in solis autem his casibus est licita per se et quasi ex causa intrinseca petitio relaxationis juramenti de non contraveniendo, ut supra dictum est, et notat Nav., in c. Accepta, de hestit. spoliat., oppos. 6, n. 8et 9. Tum etiam, quia illud juramentum statim (ut ita dicam) habuit effectum suum, ita confirmando promissionem, ut parti acquireretur jus in re ipsa, quo privari non debet propter relaxationem ; et ita inutilis esset relaxatio, et consequenter etiam illicita et invalida. Solum in aliquo casu raro et extraordinario posset relaxari juramentum illud per Fontificem, quando ex gravissima causa propter commune bonum expediat privare alterum etiam re sua, juxta infra dicenda de relaxatione juramenti. Sed hoc etiam potest contingere in contractu non irritato per leges, sed per se valido et jurato; et ideo similis relaxatio non obstat quominus juramentum vere confirmatorium fuerit.

19. Quanti faciendum sit juramentum. — In quo fundetur juramentum. —Dices: licet illud juramentum non habuerit turpitudinem ex parte creditoris, habet justam causam relaxationis ex ipsa materia, et repugnantia legis, nam eadem ratio, quae fecit ut esset justa irritatio pacti facta per legem, sufficit honestare etiam relaxaticnem juramenti. Item est sufiiciens causa, quia videtur inconveniens ut frustretur effectus legis, alia via consequendo, quod ipsa prohibet. Respondeo primo, magis esse attendendam reverentiam juramenti, magisque expedire ut tollantur occasiones pejerandi. et abutendi juramento, quam ut vitentur incommoda temporalia, propter quae leges talia pacta irritarunt, ut satis indicavit Pontifex, in d. c. Cum contingat, et ideo sola resistentia legis civilis non dat sufficientem causam relaxationi juramenti. Neque est inconveniens, ut auctoritate juramenti et juris canonici tuentis illud perveniatur ad aliquem effectum, quem nitebatur impedire lex civilis. Adde hujusmodi legem civilem videri fuisse fundatam in praesumptione, quia tales contractus regulariter praesumuntur fieri ex timore aliquo reverentiali, vel cum aliqua deceptione minorum, vel alio simili defectu; juramentum autem et observatio ejus fundatur in veritate; et ideo si revera juramentum factum est sine aliquo simili vitio, non est cur relaxetur et privetur suo effectu. Ideoque merito jus canonicum tuetur illud Juramentum, donec constet extortum fuisse cum aliqua turpitudine ex parte credi- toris; si autem consüterit, relaxari poterit, quia tunc non habuit omnes conditiones requisitas ad confirmandum contractum, ut ex dictis patet.

20. Secundo, ex dictis colligi potest quomodo intelligendae sint ieges civiles, quae dicere videntur non esse habendam rationem juramenti, quando adducitur ad confirmanda pacta contra leges civiles. Nisi enim dicere velimus, illa jura excessisse ultra jurisdictionem, et materiam suam (quod nec necessarium videtur, nec expediens, ut late persequitur Fortunius, de Ult. fin., d. illat. 19), intelligenda necessario sunt, quando pacta, quae jurantur, sunt ita prohihita per leges, ut sit delictum contra illas leges agere, et consequenter sunt leges prohibentes in conscientia ; nam tunc juramenta sunt contra bonos mores naturales, et ideo merito improbantur. Hanc autem esse mentem illarum legum colligi potest ex d. leg. Non dubium, in principio, dum ait: Non dubium est in legem commnittere, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem, nec ponas legis evitaDit, qui se contra juris sententium seva prerogaliva verborum fraudulenter excusat. Loquitur ergo de legibus ita prohibentibus, ut obligent, et cogant ad non contrahendum, etiam poenis adjunctis; item loquitur contra eos, qui fraudem volunt contra leges committere. Hic autem agimus de legibus concedentibus potius favorem, cui contrahens renunciat, et ideo sine fraude vel inobedientia contrahit. Sic etiam potest exponi dictus S $7 paciscar ; nam verba sunt: Qnuoties pactum a jure communi remotum est, servari hoc non oportet, ne; legatumg nec juramentuin quae Glossa ibi ita exponit, rernotum a jure dici, quod est contrarium illi, utique tanquam prohibenti, et non tantum ut irritanti. Imo addit (et maxime ad rem nostram) intelligendum id esse de pacto inito contra jus commune, vel publicum, et consequenter non solum irrito, sed etiam illicito, juxta dicta in c. 26. De intellectu legis Si quis pro eo, non est nostrum ex professo tractare; satis sit dicere ad summum probare, vel contractum ipsum non confirmari in se ac formaliter juramento, maxime quoad civilem obligationem, quae ex illo posset oriri; vel certe non confirmari quoad omnes effectus juris civilis, licet confirmetur quoad omnes effectus, qui ad plenam firmitatem juramenti sunt necessarii. Quomodo autem necessarii sint, jam dictum est ; et ita explicantur facile alia jura, et expe- diuntur omnes difficultates, ut satis declaratum est.

21. Ultimo dubitari potest, quando juramentum non ordinatur ad confirmandum aliquem contractum, qui de praesenti fiat, media promissione non retractandi, sed cadit immediate super aliquam promissionem de futuro, quae per leges civiles irrita facta est; ut est promissio non revocandi testamentum., vel instituendi talem haeredem, vel solvendi poenam, si testamentum revocaverit, et similes. Est enim de his specialis ratio dubitandi, quia in eis non potest distingui promissio non retractandi a principali promissione, quia ipsa promissio faciendi aliquid in futurum intrinsece includit obligationem non veniendi contra illam; unde neque addi solet alia promissio, neque si adderetur censeretur distincta a prima, sicut promissio non vovendi contra votum non est distincta a voto. Quae difficultas habet locum, quando promissio est omnino irrita ipso facto; nam si sit tantum irritabilis per judicem, tunc addi optime posset alia promissio jurata non petendi irritationem, et tunc procederent omnia, quae diximus. At vero quando promissio est omnino irrita, videtur non posse confirmari juramento, etiamsi tale juramentum obliget, quando sine peccato impleri potest, quia tunc illud juramentum non supponit obligationem, cui adhaereat; et ita solum est per se stans, et consequenter nullum jus dat alteri, cui facta est promissio, et ieo peti potest ejus relaxatio, ac subinde non est contfirmatorium. Et ita tenet Less. ubi supra, n. 56, infine; et idem dicit, quoties promissio irrita est ex vilegum.

22. Contrarium nihilominus tenet Molin., d. disp. 151, in fine, S Saleo tamen, quia putat ex tali juramento acquiri jus promissario, quando ipse nullam violentiam, aut deceptionem, aut aliam injustitiam facit, et juramentum licite impleri potest, quia opus promissum non est prohibitunfs etiamsi promissio jure humano irrita sit. Quod si objicias, quia promissio non potest parere obligauonem illam respectu promissarii, cum sit irrita per leges, et non reviviscit propter juramentum, cum leges semper suam vim retineant, respondendum est ex doctrina ejus in disp. 150, verum esse, non reviviscere obligationem promissionis , et nihilominus ipsum juramentum natura sua, et ex virtute religionis habere vim dandi jus promissario, quando ex parte ejus non est injustitiae impedimentum ; et ita ipsum juramentum inducere specialem obhga- tionem respectu illius, distinctam ab illa, quam promissio induceret , si esset valida, et hoc modo juramento confirmari contractum in tali promissione.

23. Validitas promissionis non tollit vima Juramento. — In promissione calida jurata duce tantum sunt obligationes. — At vero hic auctor non probavit juramentum inducere specialem obligationem respectu promissarii, quando promissio irrita est, et illam non inducit, nec declarat qualis illa sit; et ideo non censeo esse admittendam, imo nec posse satis intelligi. Alias sequeretur in juramento promissorio undique rato, tres oriri obligationes, unam ad Deum, et duas ad promissarium, alteram ex promissione, quam supponimuis esse validam, alteram ex juramento habente hauc vim juxta illam opinionem; consequens non habet verisimilitudinem: ergo. Sequela patet, quia juramentum non amittit suam vim, eo quod promissio sit valida, imo tunc melius exercet omnes vires suas; ergo si juramentum per se suam incucit obligationem respectu promissarii, quando promissio nullam inducit, eamdem imponet, licet promissio suam efficiat. Falsitas autem consequentis patet, tum quia est contra D. Thomam et omnes Doctores, qui duas tantum obligationes in promissione valida jurata agnoscunt ; tum etiam quia non sunt mujltiplicandae obligationes sine fundamento, aut necessitate. Praeterea non poetest intelligi qualis sit illa obligatio, quia vel est justitiae, et hoc non videtur posse dici consequenter in illa Sententia, quia dicitur haec obligatio oriri ex primaria obhgatione juramenti, quae est ad Deum, et ex virtute religionis; at nec Deus, quando adducitur ut testis, cogit hominem, ut se obliget ex justitia, nec virtus religionis potest talem obligationem inducere. Et simpliciter probatur, quia nova obligatio justitiae non inducitur sine voluntate hominis se obligantis; at promittens cum juramento non intendit aliam obligationem sibi imponere, nisi quam promissio et veritas juramenti requirunt; ergo non est unde alia obligatio justitiae oriri possit. Vel ergo illa obligatio est religionis, et hoc etiam dici non potest, tum quia dicitur esse talis, ut ad haeredes transeat, quod non est verum de sola obligatione religionis; tum etiam quia dicitur, haeredem non implendo illam non esse perjurum, et eadem ratione dicendum est non esse sacrilegum, quia nullam irreverentiam facit Deo vel rebus sacris. Tum denique quia virtus religionis non respicit hominem per se, sed solum interdum quasi materialiter, quatenus circa hominem exercendus est actus quo Deus honoratur, et tunc non inducit specialem obligationem homini. Quae omnia in superioribus satis explicata, et probata sunt.

24. Juramentwn cadens supra promissionem omnino mullam mnon est confirmatorium. — Quapropter in hoc puncto imprimis censeo, si supponatur promissionem esse omnino nullam ex vi juris civilis, juramentum non posse esse confirmatorium , sed tantum per sese stans, et inducens suam obligationem, quia verum censeo promissionem non fieri ratam et validam contra dispositionem legum civilium, ratione solius juramenti; quia nec juramentum eas revocare potest, nec impedire earum cffectum, illis in suo valore manentibus, ut supra probavi. Posita autem nullitate promissionis, sola superest obligatio juramenti, nec ipsum potest duas inducere, ut probavi. Et ita non potest illud juramentum dici confirmatorium directe, quia non validat promissionem ; nec indirecte, quia non adhaeret alteri obligationi ad hominem, ut supponitur. Unde fit ut ex tali promissione jurata nec acquiratur jus promissario, nec detur actio, nec transmissio ad haeredes; nullo ergo modo potest tale juramentum dici confirmatorium simpliciter.

25. Atque hinc sumo generalem regulam, quoties in contractu non supponitur aliqua promissio, quae, non obstantibus legibus civilibus, aliquam naturalem obligationem inducat, juramentum illi additum non esse simpliciter confirmatorium ; quia non habet obligationem cui adhaereat, nec quomodo conferat jus ipsi creditori, vel inducat aliam obligationem nisi religionis. Quod secus est, quando non obstante nullitate alicujus contractus intercedit aliqua promissio valida, cui Juramentum proxime adhaereai ; tunc enim illa confirmatur, et mediante illa confirmatur indirecte contractus, saltem quoad effectum, modo superius explicato.

26. Addo vero ulterius raro fortasse contingere, has promissiones, quarum adimpletio non est prohibita, nec in eis intercedit turpitudo ex parte creditoris, ita esse irritas per leges civiles, ut nullam obligationem naturalem producant, sed ordinarie tantum impediri obligationem, et actionem ex illis negari. Quia jura civilia ordinarie hoc posterius magis quam illud prius procurant et intendunt. Sed hoc in singulis casibus examinare prolixum, et alienum ab hoc loco est ; tamen ubi conti- gerit id verum esse, ut naturalis obligatio promissionis non impediatur, juramentum erit confirmatorium modo jam dicto ; non vero ubi illa obligatio omnino defuerit.

27. In quo tandem animadverto, quando ex parte creditoris non intervenit turpitudo, etiamsi promissio per se sit omnino irrita, et et juramentum sit tantum per se stans, firmiorem obligationem inducere, quam inducat jurameritum promissorium cum turpitudine creditoris : atque in hoc sensu illud juramentum esse aliquo modo confirmatorium, seu participare aliquid illius. Ratio est, quia tale juramentum non habet intrinsecam causam relaxationis ex parte creditoris, sicut aliud, nec potest ejus ohligatio tolli sine magna et extraordinaria causa ; aliud vero ex solo intrinseco defectu relaxari potest, ut supra dictum est. Neque dici potest sufficere ut juramentum cadat in promissionem lege irritam ut relaxari juste possit ; nam cum illa lex inducta sit in favorem debitoris, ut supponitur, et ipse sponte et sine injuria voluerit, quantum in se cst, non gaudere beneficio legis quoad executionem operis promissi, et hanc suam spontaneam voluntatem juramento firmaverit, nulla ratio patitur ut sine alia causa liberetur obligatione talis juramenti. Ex hac ergo parte firmius est, et confirmatorium secundum quid appellari potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29