Caput 30
Caput 30
Utrum praecedente juramento non faciendi pactum lege prohibitum, nihilominus tale pactum firmetur superveniente juramento?
CAPUT XXX. UTRUM PRAECEDENTE JURAMENTO NON FACIENDI PACTUM LEGE PROHIBITUM, NIHILOMINUS TALE PACTUM FIRMETUR SUPERVENIENTE JURAMENTO?
1. Diximus pactum, quod sine peccato firmari potest, non obstante lege prohibente illud, confirmari juramento. Contingit autem interdum, ut is, qui tale pactum facit, ei jurat, prius juraverit servare talem legem, seu (quod perinde est) non facere tale pactum, ut si uxor juret non alienare suum fundum dotale; quaerimus ergo an etiam tunc pactum valeat, et juramento firmetur, in qua re variae sunt opiniones. Prima negat tale pactum confirmari juramento, quia illi resistit non tantum lex, sed etiam prius juramentum. Ita tenet Glossa, in cap. 7nter mulieres, de Jurejur., in 6, quae consequenter ait, posterius juramentum non solum non confirmare pactum, verum etiam nec obhgare. Et illam Glossam approbant communiter ibi interpretes, Archid., Domini., Franc., Anchar., et Panorm., in c. 7nteltecto, de Jurejur., n. 8, ubi etiam Alex. de Nevo, n. 17; Imol., in c. Cum contingat, eod. ; Bart., in l. Si quis pro e0, ff. de Fidejussor., n. 9; Sylvest. Juramentum, 4, quaest. 12: Angel., Juramentum, 5, n. 16; Covar., d. c. Quamvis. 2 p.,S 2, n. 5; Guttier., de Juram., 1 p., c. 1, n. 79; Matienzo, in l. 3, tit. 10, lib. 5 Novae recop., Glossa 13, n. 1; et ex modernis Theologis, Azor., tom. 1, libro 11, c. 6, q.3, in fine; et Sanc., libro sexto de Matrim., disp. 13, n.9.
2. Rationes hujus sententiae sunt: prima, quia posterius juramentum est contra legem et contra prius juramentum, et ideo licet possit contra utrumque illorum impedimentorum divisim praevalere, non tamen contra utrumque simul. Secunda et communior ratio, quia talis contractus erat ex vi juris invalidus, solaque voluntate jurantis erat confirmandus: hoc autem fieri non potest quando contrarium juramentum praecessit ; ergo. Probatur minor, quia in eo casu, posterior actus venditionis vel contractus est peccatum contrarium priori juramento; ergo subsequens juramentum non potest illi robur dare, quia non potest esse vinculum iniquitatis. Tertia et potissima ratio esse debet, quia posterius juramentum non potest servari sine animae discrimine; ergo non obligat; ergo multo minus potest confirmare contractum. Consequentiae sunt evidentes. Et antecedens patet, quia servare posterius juramentum est conira prius juramentum, cum illud fuerit de non faciendo, ac subinde de non confirmando contractu. Quarto, inducitur in favorem hujus sententiae cap. Zntellecto, de Jurejur., ubi in simiii casu decernitur, non esse servandum juramentum de non revocanda alienatione contra prius juramentum facta, quia tunc posterius juramentum illicitum fuit.
3. Secunda opinio —Ninilominus est secun - da sententia, quae affirmat in eo casu coniractum illum firmari juramento posteriori, non obstante priori. Ita tenet Ant. Gom., in l. 53 Taur., n. 58; nullum tamen Doctorem allegat, qui simpliciter eam docuerit, sed cum quibusdam limitationibus, de quibus inftra; neque etiam aliud adducit fundamentum praeter illud generale, quod actus contra prius juramentum factus validus est. Quod alii auctores dicunt esse verum, quando actus habere potest firmitatem et valorem a voluntate contrahentis ; secus vero esse, quando ratione legis impedientis contractum, non potest ha- bere firmitatem a voluntste contrahentis, sed a juramento illam esset habiturus; tunc enim illam non confert posterius juramentum, quia est contrarium priori.
4. Hec juramenta non sunt contraria. — Ut ergo haec posterior sententia aliquam habeat probabilitatem, probandum imprimis est, posterius juramentum non esse iniquum ex parte materiae, seu non esse de rc illicita, sed impleri posse sine peccato, quia non est contrarium priori juramento; ex quo facile inferetur tale juramentum confirmare contractum, non obstante priori juramento. Primum ergo sic probo: quia (ut nuper dixi) duo sunt distinguenda in hujusmodi coníiractibus per legem annullatis: unum est ipse contractus venditionis, donationis, aut renunciationis; aliud est promissio non revocandi talem contractum. Prius ergo juramentum solum fuit de non vendendo fundo dotali, vel non faciendo alio simili actu; secundum autem juramentum supponit jam talem contractum factum, et addit promissionem non retractandi illum. Hinc ergo infero primo, illa juramenta non esse contraria, quia unum cadit in promissionem non alienandi, verbi gratia, aliud in promissionem non revocandi alienationem jam factam, juxta cap. Cum contingat, de Jurejur.; ergo non sunt contraria, quia contraria debent versari circa idem. Et confirmatur ac declaratur, quia uxor, quae contra prius juramentum alienavit fundum dotale, licet in eo peccaverit contra idem juramentum, nihilominus, licet postea non revocet alienationem, non peccat contra juramentum, quia non juravit revocare illam, si eam fecerit, sed simpliciter non facere. Sicut qui vovit castitatem, et illam violavit, licet postea poenitentiam non agat, in hoc praecise non agit contra votum, quia hcc non vovit; sic ergo est in praesenti.
5. Posterius juramentum non est de re illicita. — Posterius juramentum confir mat priorem contractum. — Unde infero secundo, posterius juramentum non esse de re illicita. Probatur, quia solum est de non revocanda alienatione facta, seu de promissione non revocandi ; haec autem non sunt illicita, quia non sunt contraria priori juramento, et quia secluso posteriori juramento possent fieri sine peccato, ut declaratum est ; si autem prius juramentum non resistit, non est unde talis promissio, vel ejus observatio sit illicita. Tertio consequenter infero secundum juramentum obligare, non obstante priori, quia potest ser- vari sine peccato. Assumptum patet , quia propria materia illius non est contraria priori juramento; imo de se fieri posset absque novo peccato, ut ostensum est ; ergo si fuerit confirmata juramento, poterit observari sine animae discrimine. Consequentia autem prima probatur ex regula juris, juramentum illud obiigare, quod sine animae dispendio servari potest. Quarto tandem hinc concludo, tale juramentum confirmare priorem contractum non obstante lege annullante, vel juramento, quia tota ratio cur juramentum solet confirmare contractum alias irritum per legem, est, quia potest et debet observari, et si observetur, contractus manet firmus, ut explicatum est : sed haec ratio hic etiam procedit, ut est ostensum ; ergo.
6. Potest praeterea hic discursus confirmari discurrendo per rationes contrariae sententiae, quae ex illo valde infirmari videntur. Nam prima ratio falsum videtur assumere ; quia posteriori juramento non resistit juramentum prius, formahter loquendo, ut declaratum est. Quod si dicatur resistere juramento, quia resistit facto, id est alienationi, quae per juramentum firmatur, sic male infert, quia parum refert quod pactum sit contra legem, et contra juramentum simul, si nec juramentum per se nec lex per se potest obligationem posterioris juramenti impedire. Quia illa duo vincula simul sumpta non efficiunt ubpam causam sufhicientcm ad irritandum subsequens juramentum, quia non reddunt illud illicitum ex parte materiae. Ut qui juravit sponsalia cum una, et postea ducit aliam, et juravit ab illa non recedere, et verum matrimonium facit, et obligatur posteriori juramento, etiamsi actus matrimonii fuerit contra duas obligationes, sponsalium, scilicet, ei juramenti.
T. Posterius juramentum non est vinculum iniquitatis.— In secunda item ratione, ultima illatio videtur invalida. Concedo enim alienationem ipsam fundi dotalis fuisse de se nullam ex vi tegis, et illicitam ratione perjurii ; nego tamen inde sequi, non posse confirmari juramento, quia nec lex aunullans obstat huic confirmationi, ut ex dictis in superioribus supponimus, nec prius juramentum obstat quominus posterius juramentum servari possit et debeat, quia potest sine peccato et sine contrarietate servari, ut ostensum est. Unde non sequitur, quod posterius juramentum sit vinculum iniquitatis ; nam, licet confirmet iudirecte et consequenter alienationem cum perjurio factam, non tamen confirmat illam, ut sacrilegium fuit, sed confirmat effectum, qui ex pravo actu sequi potest, et secuudum se bonus est. Sicut in superioribus diximus de actu facto contra juramentum, quod non obstante malitia potest habere bonum effectum, ut quidam actus est, et ut sic potest confirmari juramento. Confirmatur in praesenti; nam illud posterius juramentum immediate et per se confirmat tantum promissionem non contraveniendi, in quo non est vinculum iniquitatis ; ergo nec paeti confirmatio, quae inde subsequitur, est vinculum iniquitatis, sed supponit iniquitatem, et confirmat quemdam ejus efiectum non malum.
8. Praeterea tertia ratio falsum sumere videtur, ut ostensum est, quia posterius juramentum videtur esse de re licita, et non contraria priori juramento. Deinde, licet daremus prius juramentum fuisse de non afferendo Deum in testem ad confirmandam talem actionem, et ideo secundum juramentum esse contrarium priori, non videtur sufficere ut non confirmet contractum, tum quia licet posterius juramentum sit inique factum, non obligat ad aliquid iniquum, et ita nunquam est vinculum iniqutatis ; tum etiam quia licet quis male faciat sic jurando, nihilominus cum effectu adducit Deum in testem; ergo prius juramentum impedire non potest quin pactum maneat divino testimonio confirmatum. Ut si quis juravit non facere testamentum clausum coram tot testibus, ne validum sit, nihilominus si postea fecit testamentum coram septem testibus, validum est, licet ille fuerit perjurus admittendo, vel vocando tot testes: ergo similiter, etc. Item si quis juravit nihil promittere cum juramento, licet perjurus sit postea promittendo cum juramento, nihilominus obligatur promissione, seu secundo juramento ; nam, licet illul fuerit perjurium ex parte obligationis jurantis, nihilominus postea non obligat adaliquod perjurium, sed ad rem licitam. Ergo similiter in praesenti, esto secundum juramentum fiat cum perjurio, propter obligationem non confirmandi contractum, non tamen fit de perjurio, id est, de re, quam servando committatur perjurium, et ideo factum ejus tenebit.
9. Cap. Intellecto. — Denique c. Zntellecto sine causa adducitur ad illam sententiam confirmandam, quia in casu illius textus, alienatio, quam fecerat rex Ungariae, erat in pra; judicium regni sui. ut in textu dicitur, et ideo juramentum de non revocanda tali alienatione erat illicitum, utpote de re ulicita, nam teneba- tur rex ille ex justitia alienationem revocare, sicut etiam in textu dicitur; unde quamvis illa obligatio non alienandi non fuisset prius firmata juramento, juramentum postea factum de non revocanda alienatione esset nullius roboris, utpote de re injusta; ibi amen fit men tio prioris juramenti ad exaggerandam transgressionem, non quia iliud fuisset necessarium ad nullitatem posterioris juramenti. In praesenti autem alienatio non erat injusta, ut constat, et ita non revocare illam, non est iniquum, et consequenter posterius juramentum non est ex hac parte invalidum, nec fieri potest invalidum ex vi solius juramenti prioris, cum non sit contrarium ex parte materiae, ut ostensum est. Ita ergo probabilior fit secunda sententia.
10. Prima limitatio secundee sententie. — Auctores vero ejus limitant illam in duobus casibus, in quibus solis volunt procedere primam sententiam communem. Prior est, quando prius juramentum factum est in favorem alicujus, cui per illud est jus acquisitum. Ita Ant. Gom. supra, cum Bald., Alex., Palaci., Rub., et Georg. Nath., quos allegat. Item sequitur Matien., l. 5 Nov. Recopil., tit. 10, I. 3, Glos. 13, n. 8, addens Decium, lImol., Jason., et Alciat. Tenet etiam Guttier., et probatur optime ex c. Quamvis, de Pact., in 6, et c. Cum contingat, de Jurejur., ex quibus habetur , juramentum factum in praejudicium tertii non firmare contractum. Item secundum juramentum est manifeste est de re iniqua, etiam contra justitiam, quia est de non revocando contractu, qui non solum legi et juramento, sed etiam justitiae repugnat, quia justitia obligat ad revocationem injuriae factae. Ergo juramentum de non revocando tali contractu de re injusta est. Unde recte intulit Covar. supra, hoc non solum esse verum, quando juramentum praecessit, sed etiam quando praecessit sola promissio facta tertiae personae, et ab illa acceptata ; quia etiam illa obligat ad revocandum talem contractum, utpote factum cum pragjudicio promissarii ; ergo multo magis procedit, quando talis promissio juramento firmata praecesserat. Et hoc etiam confirmatur argumento textus in d. c. nteltecto.
11. Juramentum factum contra prius volum non est validuin. — Potest autem dubitari, quando non praecessit promissio, sed juramentum absolutum, conceptum quidem intuitu utilitatis proximi, non tamen confirmans promissionem illi factam. Et tune considerandum censeo, an tale juramentum sit factum intuitu pietatis, necne. Nam si sit priori modo factum, habet vim quamdam voti, seu ejus conditionem imitatur, et ideo censeo posterius juramentum esse de re iniqua, et non obligare. Quia juramentum hoc modo factum contra prius votum non esset validum, ut si mulier carens filiis voveat Deo non alienare fundum dotale, ut possit ex illo pauperes relinquere haeredes, licet postea alienet et juret, non firmabitur contractus, nec obligabit tale juramentum, quia ex vi voti non solum peccavit muli.r alienando, sed etiam tenetur semper rcvocare alienationem, et ideo juramentum non revocandi illam est de re iniqua, et non obligat; ergo idem est, quoties juramentum fit intuitu piae causae, etiamsi homini non fiat promissio. At vero si nec fit promissio homini, nec ratio piae causae intervenit, sed tantum ratio humana cedens in utilitatem tertii, idem judicium esse videtur de tali juramento, quod de absolute facto solum intuitu propria humanae commoditatis, quia tunc nullum jus acquisitum est tertio, nec alia ratio religionis specialiter obligat ad revocandam alienationem semel factam, licet cum peccato favta sit. Imo dicunt dicti auctores, tunc prius juramentum non ita obligare, quin possit jurans cedere juri suo, et quasi relaxare illud sibi; quod ego verum non censeo, si juramentum sine peccato servari poterat, et ideo non excuso a perjurio contractum postea ; sed eo non obstante, videntur argumenta facta, et solutiones datae probare, posse firmari posteriori juramento.
12. Secunda limitatio. — Altera limitatio hujus posterioris sententiae, seu alter casus in quo prior communiis sententia procedere pos sit, est, quando alter contrahentium, ut cemens fundum , vel donatarius , etc., in cujus favorem factus est contractus , fuit conscius prioris juramenti, et nihilominus contraxit, et exegit, vel acceptavit posterius juramentum a contrahente. Ita Ánton. Gom. supra, cum Bald., Imol., Alexand., Fabro, Jasone; et est communis juristarum sententia , ut Covar. et Sancius supra referunt. Et Guttier. supra, n. 88, dicit esse sequendam in judicando, et consulendo , licet contrariam censeat veriorem quoad illam partem, quod etiam interveniente ignorantia alicujus contrahentis posterius juramentum non confirmet contractum. Quoad alteram vero partem, quod interveniente scientia ex parte ejus cui fit secundum juramentum , non confirmetur contractus, omnes videntur in ea convenire.
13. Inde vero sumunt argumentum Covar. et alii, ut concludant ineptam esse distinctionem; nam vel juramentum secundum est de re licita, vel de illicita ; si primum, confirmabit contractum, sive interveniat scientia prioris juramenti ex parte alterius contrahentis , sive non; si antem juramentum secundum est de re illicita, non confirmabit contractum, etiamsi alius bona fide contraserit ; videtur ergo impertinens distinctio. Sed haec ratio non convincit, si haec sententia communis recte declaretur ; non enim debet ita intelligi ut juramentum secundum non obliget , quando scientia ex parte alterius intervenit ; oppositum enim probat ratio facta ; sed debet ita intelligi, ut tunc juramentum non confirmet contractum, etiamsi non sit illicitum ex parte rei proxime juratae, quae est. non contravenire contractui, et ideo obliget. Non enim omne juramentum obligans confirmat contractum , sed oportet ut non intercedat turpitudo ex parte illius cui juratur, ut supra dictum est ; quia ergo ille, qui sciens prius juramentum contrahit, turpiter agit in cooperando, ideo posterius juramentum non confirmat contractum in favorem ejus. Et ideo licet servandum sit, quamdiu suam retinet vim, nihilominus potest de illo peti relaxatio, et postea contractus irritari. Atque ita explicata illa sententia non inducit repugnantiam.
14. Conciliatur utraque sententia. — Ex his omnibus videtur consurgere veluti quaedam concordia inter duas sententias dictas, nimirum, ut prior procedat in duobus casibus ultimis; posterior vero generaliter extra illos. Quae concordia probabilis est, eamque admittunt Anton. Gom., Matien., et alii ab ipsis allegati, et consentit ex parte Guttier., licet non omnino. At vero Covar., Sanc., et multi alii illam concordiam non admittunt, nec intelligunt priorem sententiam in illis tantum duobus casibus, sed generaliter, quia non tundadatur in particularibus rationibus et circumstantiis illorum casuum, sed in generali ratione , quod secundum juramentum iniquum est, et sine interitu salutis aeternae servari non potest. Quod fundamentum ab eis non satis ostenditur , et ideo coutrariam sententiam existimo valde probabilem, tum speculative, tum etiam practice.
15. Duobus modis potest defendi prima sentntia. —Si quis autem voluerit priorem sententiam communem defendere, duopus modis potest procedere. Unus est, dicendo juramentum posterius in eo casu semper esse in pzaec judicium Dei, qui adducitur in testem contra prius testimonium suum, et ita inducitur, ut suo testimonio falsum efficiat id, quod antea sua auctoritate confirmaverat, quae est magna injuria Dei, quae non sine causa comprehenci potest sub praejudicio tertii, de qua fit mentio in d. c. quamois, et d. c. Cum contingat. Accedit quod illa secunda juratio, eo ipso quod inducit Deum ad testificandum contra suum prius testimonium, videtur inefficax ad confirmandam veritatem, et consequenter etiam ad confirmandum contractum. Sicut testis, qui deponit contra suum prius testimonium juratum, nullam efficaciam habere potest ad veritatem comprobandam. Et juxta hanc rationem solventur novo modo omnia adducta pro secunda sententia, quia haec ratio procedit, etiamsi secundum juramentum non obliget in futurum ad aliquid iniquum, sed fundatur in hoc solum, quod cadit super pactum, quod sine perjurio non fit; quia ipsummet secundum juramentum cum perjurio fit; sicut qui juravit non jurare, et jurat, jurando est perjurus. Consequenter autem loquendo, non oportet dicere, secundum juramentum non obligare, sed satis est dicere, non confirmare contractum, quia fuit male praestitum contra certitudinem juramenti, et in prasjudicium Dei, quae est sufficiens ratio ut relaxari possit, et consequenter ut non sit omnino firmum, nec confirmativum contractus. Ut si is, qui juravit non jurare, postea juravit, obligatur secundo juramento; videtur tamen illa sufficiens ratio obtinendi relaxationem juramenti. Atque haec via probahilis est, tamen incerta, et nimis specuiativa; nam practice potius videtur rationabilius, ut illi perjuro non faveat iniquitas ejus, sed ligetur contractu quem iniquejuravit, quia tunc contractum non confirmari juramento, esset favor ipsius jurantis.
16. Secundus modus defendendi primam sententiam. — Abltera via est defendendo, primum juramentum non faciendi contractum, alias lege prohibitum, virtute includere obligationem non ita faciendi iillum, quin retractari possit et debeat, et totum hoc firmari illo priori juramento. Quia illud non est solum de non faciendo illo contractu quoad externam actionem annullatam per legem, sed multo magis ce non faciendo illo valide, et in re; ergo consequenter etiam est de revocando illo, si exterius tentatum fuerit. Ex hoc autem principio optime sequitur secundum jü ramentum esse de re iniqua, et quae sine peccato perjurii fieri non potest, ac subinde non confirimare contractum, et sic etiam facile ruunt omnia adducta pro secunda sententia. Qui modus est etiam probabilis, sed fundamentum illud est valde incertum, quia nullo sufficienti fundamento probatur, in priori juramento illa omnia contineri; et praesertim probari non potest, per tale juramentum induci obligationem specialem retractandi talem contractum, quotiescumque fieri contingat, quia in tali juramento formaliter hoc non includitur. nec ex vi illius videtur haec esse intentio sic juraptis ; et ideo nisi de hac specialiter constet, oppositum credo verius, ideoque pensatis omnibus, posterior opinio cum suis limitationibus magis probabilis practice videtur.
17. Posterior opinio cum suis limitationibus magis approbatur. — Denique non omittam advertere, Covar. et alios fateri, si intervenit dolus ex parte alienantis sub juramento contra prius juramentum, quod occultavit ad circumveniendum et decipiendum alium contrabentem, tunccontractum firmari juramento, hanc exceptionem addentes suae sententiae, quia deceptis et non decipientibus jura subveniunt. Quod non videtur in eorum sententia consequenter dictum : nam dicunt secundum juramentum non posse servari sine interitu salutis aeternae ; sed idem est juramentum, etiamsi praecesserit dolus; ergo non potest obligare, nec confirmare contractum. Ergo e converso, si tunc confirmat contractum, signum est non esse tale ut servari non possit sine dispendio eternae salutis, et ita in eo casu confirmat contractum, quia servari potest et debet ; ergo idem erit quoties licite servari potuerit.
On this page