Caput 31
Caput 31
An obligatio juramenti sit mere personalis tam ex parte jurantis quam ejus cui juratur?
1. Quot personae concurrunt per se in juramento. — Hactenus diximus de conditionibus requisitis ad obligationem et effectum juramenti promissorii, ejusque vim et efficaciam explicuimus. Nunc declarandum superest quantum extendatur, tum ex parte personarum, tum ex parte materiae, vel durationis, et inde commode transitum faciemus ad explicandos modos quibus potest haec obligatio auferri. Duae autem personae per se concurrunt in juramento, jurans, et is cui juramentum praestatur, quarum prior exhibet oblgatio- nem, et illa ligatur, posterior quasi acquirit illam, seu jus aliquale ratione illius. Circa priorem personam, quaeri potest an sola ilia obligetur. vel an unus possit obligari juramento facto per alium. Nam quod jurans ipse obligetur, satis ostensum est. Deinde constat nullam esse posse quaestionem de personis, quae inter se nullam relationcm, vel moralem unionem, aut successionem habent, quia juramentum unius non potest alium obligare.
2. Quomodo juramentum sit actio personalis. — Ino, licet unus alteri dederit potestatem ad promittendum pro se, vel componendam litem, aut similem contractum perficiendum suo nomine, si non dedit etiam specialem commissionemjg uramenti, et ita firmandi pactum suo nomine, licet procurator juret, non tenetur alter virtute juramenti, sed tantum virtute contractus, quia procurator excessit potestatem, et quia actus agentium non excedunt intentionem eorum; tunc autem juramentum non processit ex intentione principalis agentis; non ergo potuit illum obligare. In hoc ergo sensu, certum est juramentum esse actionem personalem, et similiter obligationem ejus : ita docet D. Thomas, q. 98, art. ad 4, et est communis ac certa sententia, et patet ; tum etiam quia est obligatio religionis, quae non contrahitur nisi ab eo qui cultum Deo praebet, sicut dicemus infra de Voto ; oportet ergo ut sit actus ejus, qui per juramentum obligatur. Ex hoc vero principio oriuntur nonnulia dubia.
3. An prestari possit juramentum per procuratorem.— Primum est, an possit juramentum praestari per procuratorem ; in quo loqui possumus, vel ex natura rei, vel jure positivo. Priori modo certum est juramentum promissorium fieri posse per procuratorem, et ita factum obligare, non procuratorem, sed eum cujus nomine factum est. Probatur, quia jura canonica saepe recipiunt et approbant haec juramenta ; ergo signum est ex natura rei esse valida, ei obligantia : si enim ex se non suffceret ille modus jurandi ad obligandum, non posset fieri validus per jus humanum, quia oportet ut talejus supponat omnia necessaria ex natura rei ad valorem juramenti. Antecedens autem constat in c. Tili Domino, d. 63, ubi Gloss. late id explicat ; item ex cap. Optatwn, d. 100, ubi aequiparantur juramentum per scripturam missum, et propria subscripUuone munitum, et praestitum per procuratorem. Et in c. Metuentes, 14, q. 4, ubi sermo est de juramento inter privatos praestito per ministrum. Idem habetur ex c. Unde, S Verim, de Stat. regul., in 6, et ex c ult. de Jur. calum., in 6, ubi de juramento calumniae sermo est, et declaratur esse necessarium speciale mandatum, ut ibi etiam notat Glossa. Et ita in hac conclusione omnes doctores his locis conveniunt, et in c. 7n pertractandis, de Juram. calum., et in leg. Qui bLoni, S Si alieno, ff. de Damno infecto; et plura adducit Covar. infra citandus, et facit regula juris 68, in 6 : Potest quis per alium, quod potest facere per seipsum, ubi videri potest Glossa.
4. Quilibet contractus potest fieri per procuratorem. — Juramentum per epistolam aut nuncium obligat. — Ratio vero est, quia contractus quilibet potest per procuratorem habentem speciale mandatum fieri ex natura rei, ut ptet etiam in ipso matrimonio; ergo et Juramentum poterit, quia non magis requiritur consensus ad juramentum, quam ad mauimonium. Item ibi intervenit intentio jurandi ex parte principalis, et quamvis postea per alium loquatur, ipse est qui loquitur, quia alius non loquitur nisi nomine ejus, et parum ad vinculum juramenti refert, quod instrumentum explicandi jurationem sit propria lingua vel aliena. Et inde est ut tale juramentum obliget principalem, non procuratorem, quia principalis est qui jurat, et ideo tunc dicitur procurator jurare in animam domini, non in propriam, ut notant dictae Glossae. Secus vero est, quando oeconomus universitatis jurat de calnmnia, quia hic jurat in animam propriam, ut dicitur in d. c. 7n gertractandis; et ideo ipse obligatur, quia jurat nomine proprio, et tunc non obligatur principalis ratione talis juramenti, propria obligatione illius. Derique juramentum per epistolam sine dubio obligat subscribentem, apud Devm et homines, et similiter juramentum per nuncium, qui tantum se habet ut narrans factum alterius; ergo similiter per procuratorem, quia lieet videatur loqui formaliter, Juro, etc., loquitur noumine alterius, et tanquam alterum repraesentans. Et ideo hic modus jurandi non excludit quin juramentum sit actio personalis, quia persona, principaliter ac formaliter jurans, eadem est quae obligatur. Ita fere Cajetanus 2. 2, q. 98, art. 2, ad 4.
5. Quomodo se babeat vevocatio principalis circa juramentum procuratoris. — Sed quid, si mittens procuratorem consensum suum revocet, priusquam procurator juret ? Glossa, in d. c. Tilt Do»vàno, respondet, quod si revocatio pervenit ad notitiam procuratoris, prius- quam juret, non poterit jurare, neque si juret nomine alterius, poterit illum obligare; quod sagis per se clarum est, quia revcecatio habet effectum, et ita jam non potest procurator nomine alterius aliquid facere. At vero si procurator juravit prius quam revocatio ad ejus notitiam pervenerit, ait principalem obligari juramento ; quia quod facit judex post revocatio nem commissionis, seu mandati, antequam illius notitiam habeat, validum est, juxta c. Mandato,de Procur. Sed hoc non est intelligendum de obligatione propria juramenti , sed de alia forensi, seu judiciali , quae per modum conventionis vel praecepti potest imponi per jura praescribentia formam judicii. |
6. At vero propria obligatione juramenti, et apud Deum, fieri non potest ut in eo casu obligetur principalis per juramentum procuratoris. Probatur, quia tale juramentum revera non manat ab ipso principali, et licet in exteriori forma ilii attribuatur, et nomine illius fieri dicatur, tamen in re fit sine consensu ejus, et consequenter sine intentione jurandi; ergo non potest ipsum obligare in vi juramenti. Confirmatur primo, nam verba juramenti proprio ore prolata, si fiant sine intentione jurandi, non obligant in vi juramenti ; ergo multo minus verba per alium prolata poterunt obligare, deficiente consensu, et intentione illius qui jurare dicitur. Confirmatur secundo, exemplo matrimonii per procuratorem facto, quod constat esse nullum, si tempere contractus procuratio fuit revocata , etiamsi procurator id ignoret , juxta cap. ult. de Procurat. , in 6; ubi pro ratione redditur, quia deficit consensus; ergo idem est in praesenti, quia non minus requiritur consensus ad jurandum. Unde tota illa declaratio, quae in illo cap. ult. fit de matrimonio per procuratorem contracto, videtur mihi posse cum proportione applicari ad juramentum per procuratorem praestitum , sive assertorium sit, sive promissorium, ut sensit etiam Cajet., ioc. cit., et clarius Covar., d. c. Quamvis pactum, 1 p., Sb5,n.7, in fine. Si autem dominus, qui revocaverat mandatum , postea ratum habeat juramentum per procuratorem post revocationem factum, ex turc censebitur jurasse, quia jam praebuit consensum, et ex tunc fecit suum, quod apparenter tantum, et externo suo nomine factum fuerat, juxta regulas juris 9 et 10, in 6, de Ratihabitione et mandato.
7. Aliquando non admittitur juramentum per tertiam personam de jure humano. — Denique dicendum est de jure humano in aliquibus casibus non admitti juramentum per tertiam personam. Ita notat Covar. supra, n. 8. Etratio esse videtur, quia in aliquibus casibus ad pleniorem earum examinationem, et partis satisfactionem, ita expedirc visum est. Et ita hoc frequentius postulatur in juramento assertorio et judiciali, ut colligitur ex c. 2, de Testibus; et ex c. Licet, 2, eod., ubi id notant Abb., Felin., et alii; et ex c. Si vero, 2, de Sentent. excommun., et cap. 2, de Haret., ubi Glossa, verb. Propriis. Quibus autem verbis soleat, vel debeat in lege explicari haec necessitas testificandi et jurandi in propria persona, et non per alium, tractant jurisperiti his locis, et Covar. supra. At vero in juramento promissorio solet haec praesentia exigi propter specialem significationem reverentiae et obedientiae exhibendam illi cui juratur, et hac ratione juramentum fidelitatis praestandum esse in propria persona vassalli dixit Bald., ut Covar. supra refert ; sed intelligendum est cum duplici limitatione : una, si possit, et non sit legitime impeditus ; alia, si dominus ita exigat, nam si ille velit per procuratorem juramentum recipere, sine dubio potest, ut constat ex d. S Verum, de Stat. regul., iu 6. Et ita docuit idem Bald , in tit. 3, lib. 2 Feudor., Per quos fiat investi., 8 Nulla, in princip. ; et idem sensit Glossa, in lib. 1, tit. 22, de Feud., Quo tempore miles, etc., cap. 1, verb. Absentia.
S. An communitas aliqua possit juramentum obligatorium praestare. — Atque ex his definiri potest aliud dubium, scilicet, an communitas aliqua possit juramentum praestare, ita ut juramentum sit obligatorium. Et ratio dubitandi est, quia communitas non est persona vera, sed ficta ; juramentum autem est actus personae verae, non fictae, quia est actus qui requirit propriam intentionem et consensum. Contrarium vero, scilicet, communitatem etiam posse juramento obligari, constat ex usu et consensu omnium Doctorum, ut videbircus, et est satis expressum in capit. Dilectio, de Praebend., cum similibus. Dupliciter ergo potest juramentum fieri ab universitate, seu communitate : primo ad obligandum singulos singulariter et divisim operantes, ut si jurent servare talem diem festum, vel aliquod hujusmodi ; secundo ad se obligandum collegialiter, ut si jurent non revocare tale statutum, vel servare illud, cum tamen non disponant de actionibus singulorum, sed de actione totius capituli, ut non recipiendi aliquem in canonicum ve: fratrem ultra talem numerum, ut est exemplum in dicto capite Dilectio, de Praebend.
9. Quid requiratur ut collegium juret ? — Dico ergo: ut collegium juret, quatenus collegium est, et juramento obligetur ad actum collegii ut sic, necessarium est ut juramentum a singulis praestetur ; satis vero erit quod major suffragiorum numerus collegii conveniant in jurando, licet alii contradicant, nisi in aliquo speciali casu ad actum ipsum promissum vel juratum major concordia requiratur. Primam partem probat ratio dubitandi supra posita, quia juramentum est actus personalis, qui non potest vere et in conscientia alicui attribui sine consensu ejus, et propria intentione jurandi ; sed hic consensus et intentio non potest in re ipsa haberi a persona ficta, ut est collegium, nisi per veras personas, atque adeo per consensus et intentiones singulorum ; ergo non potest coliegium jurare, nisi quatenus singula personae jurant, ut sunt partes collegii. Altera vero pars probatur, quia quod fit a majori numero, censetur fieri a toto collegio, regulariter loquendo, et seclusis specialibus casibus, in quibus major concordia requiritur, quod ad juramentum per se necessarium non est, esse tamen poterit necessarium ratione materiae illius, ut in ultima parte dixi ; ut si ad eligendum requiritur concordia duarum partium capituli, vel suffragia, quae medietatem eligentium non attingant, licet illi jurent, ratam habere electionem, nullum est juramentum, quia cadit super materiam indebitam et iniquam. Item si ad aliquid gratiose donandum, necessarius est communis consensus, nemine dissentiente, licet capitulum velit sub juramento promittere aliquam donationem facere, si in illo juramento non consentiunt omnes, non obligabit capitulum, ut sic, adl donandum, quia ad hunc actum major consensus capituli necessarius est ad talem actum. Poterit tamen tale juramentum obligare singulos, qui jurarunt, ad non contradicendum postea, quia saltem hac intentione jurasse videntur. At vero seclusis his casibus, ac regulariter loquendo, ubi actus fieri potest ad plura suffragia, ut juramento firmetur a capitulo, idem numerus suftragiorum sufficiet, nam est eadem ratio.
10. Juramentum non potest obligare totam communitatem, nisi aliquo modo obliget singulos. — Sed petes an tunc obligentur juramento capituli, siuguli qui sunt de capitulo, vel quem effectum habeat tale juramentum. Respondeo imprimis clarum esse, eos, qui jura- runt, obligari tali juramento, quia juramentum fuit validum, ut supponitur ; ergo maxime valuit ad obligandos eos qui jurarunt; non potest enim obligare communitatem, nisi aliquo modo obliget singulos. Item licet singuli non juraverint , nisi ut partes capituli, atque adeo sub conditione tacita, si capitulum consentiret, nihilominus eo ipso, quod illa sententia praevaluit, jam capitulum consensit et juravit ; ergo sufficienter impleta fuit conditio; ergo obligat juramentum totüm capitulum; ergo maxime ratione illorum qui jurarunt.
11. In capitulo postquam major numerus Juravit, alii cogendi sunt ad jurandum. — Si aliqui de capitulo non juraverint, non obligabuntur in virtute juramenti, licet aliunde obligari possint. — At vero aliis, qui noluerunt tali juramento consentire, satis dubium est an obligentur tali juramento. In quo videtur mihi dicendum, postquam sententia illa praevaluit, ut capitulum juret, et se obliget sub juramento, postquam major numerus juravit, alios cogendos esse ad jurandum, quia tenentur cum toto contormari, et quia alias non posset esse firmum foedus cum capitulo vel universitate juratum. Nam quotidie mutantur perasonae de capitulo, et ita facile posset cessare obligatio juramenti : nullaque esset stabiIitas in illo, quod in rebus moralibus est magnum absurdum; eo igitur ipso quod capitulum obligatur juramento, debent omnes et singuli de capitulo jurare personaliter. Si vero contingat aliquos non jurare, illi revera non obligantur in virtute juramenti, licet aliunde ratione pacti, vel promissionis aut legis obligari possint, ut ex sequenti puncto patebit. Et idem a fortiori dicendum est, quando actus ab universitate juratus a singulis observandus est ; nam, ut singuli obligentur juramento, necesse est ut singuli jurent, vel per seipsos, vel per alium cui facultatem praebeant jurandi nomine suo, et ejus juramento omnium nomine facto consentiant. Si autem hoc modo non jurent, non obligabuntur in vi juramenti, quia jurare est actio personalis ; sed poterunt obligari alio titulo justitiae vel obedientiae, ut dicemus.
12. An juramentum transeat ad successores? — Tertio, hinc expeditur aliud dubium, an juramentum transeat ad successores. Quod potest intelligi vel de successoribus jurantis, ita ut ex juramento patris vel testatoris, filius aut haeres obligetur, vel de successoribus ejus cui juratur, ita ut qui juravit regi obedientiam, successori ejus illam debeat. Quantum ad primum igitur punctum, communis sententia est, juramentum non obligare successores jurantis, quia juramentum est vinculum personale ; quia s;cut nemo jurat nisi sua voluntate, ita neque obligatur juramento alicujus, nisi in illud consentiat, et consentiendo suum faciat. Ita D. Thomas, q. 98, art. 2, ad 4; et ibi Cajetan., Soto, et omnes; Glossa per textum ibi, et alios, quosrefert in cap. 2, 8 ProcuraLores, verb. Juramenium, de Juram. calumniae. in6; Panorm. et alii inc. Veritatis, de Jurejur.; Felin., in c. Cum sit, de For. compet., n. 9; Joann. Andr., inc. ult., de Sepult. ; Bart.. in l. Qui superstitis, ff. de Acquir. haered.; Bald., in l. Eaberti, liberteque, ff. de Operis libert. ; Anton., 2 p., tit. 10, c. 6, casu 10; Gregor. Lopez, in 1.5, tit. 15, p. 2, gloss. 10. Ubi in hoc ponit differentiam inter juramentum et homagium, quatenus actus humanus est; idem in l. 4, tit. 25, p. 4, gloss. 5. Item tenet Sylv., verb Juramentum, 4, q.2 et 3, et alii Summistae; Covar. supra, p. , 8 5, num. 4, ubi alios refert, et infra in d. tract. de Voto hoc iterum dicemus. Est enim eadem ratio de utroque, quia utriusque obligatio spiritualis est et religiosa, et ex proprio consensu pendet, sicut etiam conjugium, sponsalia, et similia vincula personalia.
13. Juramentum non imponit obligationem suuccessoribus jurantis, qua juramentum est. — Unde omnes colligunt, si aliquis juramento aliquid promisit, haeredem posse obligari, ut haeredem, ratione pacti vel promissionis, non vero ratione juramenti. Quod si promissio invalida fuit, vel non contulit jus alteri, cui facta est, ita ut per se spectata non transiret ad haeredes, licet juramento firmata fuerit, non transibit, quia juramenti obligatio cum suo anuctore finitur. Et eadem ratione inferunt omnes, quod paulo antea dicebamus. si civitas, vel collegium, vel capitulum aliquid juravit, successores non obligari illo juramento, nisi denuo ipsi iurent, licet possint obligari alio modo, vel in vi consuetudinis justae, legis, vel alio simili modo. Hinc denique oritur, ut haeres succedens in feudo cogatur inter annum investituram petere cum nova fidelitatis professione, ut patet ex l. 1, de prohibita feudi alienatione per Fridericum, S Praterea, et in usibus feudorum notant.
14. Juramentum transit ad successores ejus cui juratum est. —Quod vero spertat ad alteram partem, de successoribus ejus cui juratum est, communis resolutio est, juramentum transire ad successores, et videtur expresse traditum in c. Feritatis, de Jurejur., et facit optime l. Si pactum, 9, ff. de Probat., quatenus dicit, pactum cum aliguo factum, intelligi factum etiam pro haerede, licet ejus expressa mentio non fiat, si aliunde non constat aliam fuisse contrahentium intentionem. Sic etiam juramentum fidelitatis praestitum domino feudi intelligitur etiam factum successoribus ejus.
15. Non est necesse quod empressio successorum clare fiat. — Dices: vel in juramento distincte exprimitur, tibi, et successoribus tuis, et sic nulla est extensio, et res erat satis extra controversiam, quia tale juramentum non potest dici transire ab actuali possessore ad successores, sed utrisque directe fieri ; vel injuramento solum fit mentio praesentis personae cui juratur, et sic videtur esse contra naturam juramenti, quia solum obligat ad id, quod exprimitur. Circa hoc Glossa, cap. Veritatis, a multis probata, dixit necessarium esse ut expressio successorum clare fiat. Sed id verisimile non est, propter rationem factam ; quae enim poterat esse ibi dubitatio? Satis ergo est quod juramentum praestetur tali personae. non ratione sui tantum, sed vatione dignitatis, quod significatur, quando sub nomine dignitatis aut dominii praestatur juramentum, ut: Juro tibi Episcopo meo, vel Papae, ut in cap. Tili Domino, 63 d., et in Usibus feud., tit. De noca forma fidelitatis. Et ita sentiunt Abb., et communiter Doctores, in d. c. Veritatis Anton., 2 p., tit. 10, c. 6, 83; Sylvest. supra, et Covarr., n. 5.
16. Assignatur differentia inter successores jurantis, et personae cui juratur.—ltaque differentia per se intenta inter successores jurantis, et ejus cui juratur, est, quod juramentum nullo modo potest obligare successores jurantis, quia sunt distinctae personae, et juramentum natura sua non potest obligare nisi personam jurantem. At vero optime potest juramentum obligare jurantem alteri, et successoribus ejus, quia tunc plures illae personae sunt objectum juramenti, et potest jurans intendere totum illud objectum, et sine dubio ad talem obligationem in conscientia necessaria est talis intentio. Exterius autem constare potest de illa intentione, non tantum ex verbis expressis, sed etiam ex forma jurandi usitata, et ex modo ac circumstantiis. Sicut e contrario, quamvis aliquis juret fidelitatem Petro, domino vel praelato suo, si dominium vel praelationem amittat Petrus, non debet alter illi fidelitatem, juxta cap. Venerabilem, in fine, de Electione, ubi Glos., Panorm. et alii id notant. Et ratio est quia unusquisque intelligitur jurasse jlli, ut praelato, non ut tali personae ; sic ergo respectu successorum intelligitur pro illis etiam jurasse ratione dignitatis. Aliquando vero, non obstante juramento obligante pro successoribus, praecipitur in jure, ut qnoties dominus vel praelatus mutatur, fiat nova recognitio fidelitatis, et obedientiae, illi, qui in dignitate vel dominatu succedit; id iamen non propter necessitatem juramenti, sed propter majorem quamdam debiti juramenti recordationem, majoremque domini honorationem injungitnr. Et ita solum potest tanquam debitum exigi in casibus jure expressis, ut cap. Longinguttate, 12, quaest. 2. ibi: Professionem suam in conspectu Ecclesie renovare, professionis novum juramentum indicat, ut bene notat Covar., dicto S 5, n. 5, vers. 6.
On this page