Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

Quomodo interpretandum sit juramentum quoad expressionem vel limitationem obligationis ejus?

CAPUT XXXII. QUOMODO INTERPRETANDUM SIT JURAMENTUM QUOAD EXPRESSIONEM VEL LIMITATIONEM OBLIGATIONIS EJUS?

1. Quantum pendeat juramentum ab intenLione jurantis. — Constat ex superius dictis, obligationem juramenti ex intentione jurantis maxime pendere; unde quod ad forum conscientiae spectat, si jurans certus sit de sua intentione, et explicare possit quid jurare voluerit, et pro quo tempore, ve sub quibus conditionibus aut circumstantiis, non est necessaria praesens quaestio, sed intentioni jurantis standum est, quantum attinet ad obligationem juramenti, ut supra etiam circa juramentum simulatum declaratum est, nam omnia ibi dicta debent hic supponi. Et hic ideo non tractabimus an juramentum recipiat interpretationem juxta intentionem jurantis, vel ejus cui juratur, de hoc enim satis ibi dictum est ; sed solum agemus de modo interpretandi intentionem jurantis, et scnsum verborum ejus, ex materia, vel aliis circumstanttis. Saepe enim contingit ut jurans non valeat aliam intentionem explicare, praeter eam quae verbis ipsis accommodata est, nam simpliciter voluit jurare, prout verba sonant, quod in foro conscientiae regulare est in hominibus qui bona fide et simpliciter jurant, juxta capit. Humane cures, 99. quaest. b. Unde etiam inu exteriori foro Ecclesiae in hunc modum juramenta accipiuntur, quia Ecclesia non judicat de interiori intentione, nisi quatenus ex verbis et signis ex- terius manifestatur. Hinc ergo fit, ut judicium de obligatione juramenti ex intelligentia verborum, quibus exprimitur, pendeat, et ideo maxime nccessarium est nosse, quomodo talia verba interpretanda sint. Quae sane materia amplissima est; nam ad illam revocari possunt fere omnes casus, qui de obligatione juramenti occurrunt; tamen ad duo principia ila revocabo, et ex illis nonnulla peculiaria dubia, quae frequentius occurrunt, et a Doctoribus Scholasticis tractantur, indicabo, ut ex illis possit facile doctrina ad alia apphcari.

2. Juramentum potissimum judicandum est juxta naturam actus, cui adjungitur. — Primum igitur hujus materiae fundamentum sit, juramentum potissime judicandum esse juxta naturam actus, cui adjungitur. Hoc sumunt auctores ex leg. ultim., Cod. De non numer. pecun., ubi Bartol., Bald. et alii, et c. Quenadmodum, de Jurejurand., ubi etiam interpretes , quos cum abis late allegat Tiraquel., de Juram. const. possess., 3 part., limit. 7, numer. 35; Covar. supra, 1 part., S8 4, num. primo, et in Epit. quarti Decret. , secunda part., 8 5, numero tertio ; Guttierez, part. 1, capit. 37, numero 2 et 3, et alii statim referendi. Ratio vero est, quia juramentum fit juxta intentionem jurantis, unde ad id oblgat, quod quispiam jurare intendit ; sed qui jurat, id intendit jurare quod promittit seu contrahit, et eo modo, seu sub ea limitatione vel conditione, sub qua promittit, seu contrahit; ergo juramentum accommodatur contractui cui adjungitur, et ejus conditionem sapit ac sortitur. Et confirmari hoc potest inductione ex dictis juribus ; ram qui jurat sponsalia, intelligitur jurare secunium conditionem sponsalium, ita ut, si sponsa fornicetur, juramentum non obliget ; et qui jurat solvere mutuum, juxta mutui conditionem jurat, utique si pecunia sibi numeretur, et sic de aliis. Et alia plurima exempla in hoc accumulat Marc. Anton. Baver., tract. de Juramento, in T2 effectu, a num. 124, per plures sequentes.

3. Juramentum de se habet humanam obhgationem actus cui adjungitur. — Atque hinc colligunt Doctores aliud principium, quod in principio hujus libri notavimus, scilicet, juramentum de se non mutare vel augere naturalem seu humanam obligationem actus, cui adjungitur, sed solum addere illi religiouis obligationem ; quia supponit actum, cui adjungitur, et illum afficit addendo vinculum altioris rationis, et ideo de se non mutat na- turam talis actus, sed illummet induit sua obligatione. Tta Tiraquell., referens multos, in leg. Si unquam, in Praefat., n. 165

4. Dices, repugnare hoc principium cum his, quae in superioribus dicta sunt; nam ex illis constat, juramentum in multis mutare naturam actus cui adjungitur : nam facit irrevocabilem actum, qui de se revocari poterat ; dat actionem, ubi actus de se illam non producebat ; firmat actum de se debilem, vel etiam confirmat irritatum, et sic de alüs multis. Propter haec et similia, Marc. Anton. supra dicit, regulariter intelligendum esse dictum principium, et recipere tamen plures limitationes et exceptiones, quas ibi late prosequitur. Alii vero sub quadam general limitatione omnes comprehendunt, nimirum exceptis his conditionibus, quae cum juramento ipso repugnant. Citatur Seraph., de Privilegio juramenti, in 71, n. 52; Covar. vero, cum Baldo, et aliis, dicit juramentum sequi naturam primordialem contractus, cui adjungitur, non vero naturam accidentariam. Vocat autem naturam primordialem eam, quae convenit actui ex propria et primaria specie , et quasi naturali contractus ; accidentalem autem, illam, quae in conditionibus per leges vel aliunde additis consistit. Hinc Anton. Corset., tract. de Juram., n. 54, dixit, licet illud principium sit ita rcceptum, posse nihilominus regulam in contrarium statui, quod juramentum non debet restringi seeundum naturam actus, super quo interponitur ; tum quia facit actum valere eo modo quo potest, quamvis sine juramento non valuisset ; tum quia hoc etiam principium sub his terminis communi ter receptum est, ut ibi aliegat, et sumi posse videtur ex cap. Debitores , et cap. Si vero, de Jurejurando.

5. In juramento duo considerantur, et sensus ejus, et obligatio. — Juramentum non obligat ad impossibile, vel illicitum. —Sed dico, haec duo principia recte intellecta non esse contraria, nec instantias adductas repugnare priori principio posito. Quod sic declaro. Nam in juramento duo considerari possunt: unum est sensus ejus, aliud est obligatio ejus. Prius ergo principium intelligitur quoad sensum, quoad obligationem vero non ita generaliter, sed solum quoad conditionem liciti vel illiciti actus. Secundum autem principium intelligitur quoad obligationem, supposito vero sensu juramenti. Declaro breviter omnia: nam aliud est quaerere quid juretur, aliud vero quomodo juramentum ad idobliget, nam pri- mum spectat ad materiam, secundum ad effectum juramenti. Sensus ergo juramenti est, quod talis res sub tali vcl tali conditione, limitatione, aut extensione, jurata intelligatur; et ideo clarum est, hunc sensum maxime sumendum esse ex natura actus jurati, prout per talia verba vel signa expressum est; et hoc probant jura et exempla in principio adducta, et ratio etiam facta, quia juramentum est quasi accessorium ad assertionem juratam, et ideo sequitur sensum ejus. Et juxta hanc intelligentiam illius principii, non solum procedit quoad primordialem naturam actus, quasi solo jure naturae spectati, sed etiam secundum naturam, quam de facto a jure vel consuetudine scrtitur, quia etiam censetur quis contrahere modo juridico, vel consueto, et ita etiam censetur jurare. Praeterea obligatio juramenti pendet suo modo ex materia, quia debet esse possibilis et hcita, et quoad hoc sequitur juramentum naturam actus, quia non obligat ad impossibile, vel illicitum.

6. Supposita vero capacitate actus, per se inducit suam obligationem quasi independenter ab aliis conditionibus actus, scilicet, quod de se sit validus, vel obligatorius, etc. ; et ita procedunt instantiae adductae. Quae partim in naturali vi juramenti, partim in privilegiis concessis juramento humano jure fundari possunt ; pertinentque ad roborandam juramenti obligationem, quae (ut dictum est) ex natura actus quoad alias conditiones non pendet. Alia vero regula, quod juramentum facit valere actum alias invalidum eo modo quo valere potest, procedit imprimis, quando id, quod fieri potest ratione juramenti, includitur in actu valido jurato, ut in promissione solvendi usuras includitur assertio dandi, et deinde oportet ut licite fieri possit, ut in eodem exemplo constat. Et tunc juramentum ex se inducit suam obligationem, et in ea non pendet a natura actus invalidi, ut talis est, sed ab illo qui in eo includitur, cajus sensus et natura spectanda est; et in hoc sensu est intelligendum hoc vulgare axioma, de quo videri potest Guttier., 2 p., de Jurament., c. 2 num. 1, in fine, et in n.5 et G.

7. Quam stricte interpretandum sit juramentum quoad obligationem suam. — Secundum principium seu fundamentum in hac materia esse debet, juramentum quoad obligationem suam stricte esse interpretandum, quantum materia ejus, et verba pacti seu promissionis permiserint. Hoc tradit Panormitanus, in c. Cum clerici, de Verborum signifi- catione, in fine, et in cap. Clericus, de Jurejur.. per illa jura, in quibus fit stricta interpretatio juramenti. Idem sentit ibi Anton., et Archidiacon., in cap. Ne quis, 22, q. 2; Selva, 2 p.. q. 2; Sylvest., Juramentum, 3, quaest. 3, et Juramentum, 4, q. 23; Angel., Juramentum, 4, quaest. 1. Et probatur ex generali regula, quod ubi de obligatione agitur, stricta est facienda interpretatio. Ut de obligatione promissionis, et stipulationis, dicitur in l. Quicquid, cum S unic., de Verb. obligat.; de juramento vero id significatur in cap. Ad audientiam, 3, de Jurejur., et capit. 1, ecd., in 6. Favet etiam cap. penult., de Jurejur., ubi in juramento de servandis statutis editis fit interpretatio, ut non extendatur ad postea condita, quae stricta est. Denique juvare etiam potest regula juris, quod odia seu onera resiringenda sunt, nam obligatio juramenti valde onerosa est, et ideo quo levior fieri potuerit per benignam interpretationem, quando illa locum habet, lenienda est.

8. Aliqui sentiunt ample interpretanda juramenta.— At vero aliqui contrarium sentiunt, nempe in juramentis amplam interpretationem faciendam esse, quia favor religionis semper est praeferendus ; juramentum autem ad religionem pertinet ; ergo interpretatio est in favorem juramenti facienda; erit autem favorabilior juramento, quo fuerit magis rigorosa, ita ut obligatio ad omnia extendatur, quae sub verbis in sensu magis amplo. et non in proprio cadere possint. Exemplum sumi potest ex capit. Veritatis, de Jurejur., ubi juramentum fidelitatis factum Praelato extenditur ad successores, quae est ampla interpretatio. Item in cap. 2, Ez parte, de Cleric. non residen., juramentum residendi extenditur ad absentiam pro tuendo jure praebendae.

9. In quo consistat juramenli veritas. — Nihilominus fundamentum positum est solidum ; intelligendum autem est cum concordia et proportione ad priorem regulam, ita ut materia subjecta non repugnet verborum restrictioni, ut bene notavit Panormitanus, in cap. Zntellecto, de Jurejur., num. 10. Et hoc modo est hoc principium rationi consentaneum, quia cum haec obligatio ex intentione jurantis pendeat, verisimilius est voluisse se obligare quam minimum potuit. Neque hoc est contra favorem juramenti, quia favor juramenti solum est, ut veritas servetur, quae veritas non in ampliatione vel restrictione verborum consistit, sed in conformitate quasi indivisibili facti ad dictum, quae conformitas tanta erit in sensu restricto, quanta in amplo, si verbum impleatur in sensu quo prolatum est. Nec pertinet ad reverentiam juramenti, quod ad plura obliget ; imo quo fuerit benignior interpretatio, eo frequentius observabitur, quod ad illius reverentiam magis spectat. Unde sicut non spectat ad favorem juramenti, quod de pluribus rebus, vel saepius fiat, ita neque quod in ampliori sensu factum esse intelhgatur.

10. Cap Veritatis.—Coaeteris paribus, strictus sensus est preeferendus. — Ad cap. autem Veritatis, respondetur, ibi ex materia subjecta, et ex proprietate ac perpetuitate dignitatis significatae nomine Praelati illum sensum fuisse inductum, non per modum extensionis, sed per modum adaequati significati. Nec enim dicimus semper restrictum sensum esse praeferendum, sed caeteris paribus, et suppositis omnibus circumstantiis. Addo etiam, in illo textu illam veluti ampliationem pertinuisse ad quamdam juramienti restrictionem. Nam cum fidelitas juranda esset cuicumque Praelato pro tempore existenti, ne oporteret tot juramenta multiplicare, seu jurare, recte declaratum est, juramentum semel Praelato factum, ut Praelatus est, ipsi et successoribus fieri. Ibique alia restrictio continetur respectu personae Praelati, ut non intelligatur illi fieri juramentum, nisi pro tempore, quo dignitatem retinuerit, ut supra dictum est. Cap. autem Ez parte, potius probat contrarium, nam ibi fit ampliatio in verbis, ut fiat restrictio in obligatione juramenti, nam qui jurat residere, non ita censetur obligatus ad corporalem praesentiam, ut non liceat illi abesse ad jura suae dignitatis tuenda, et ita restringitur obligatio juramenti. Unde cum dicimus, juramentum esse stricte interpretandum, non intelligimus quoad materialia verba, sed quoad sensum in quo juramenti obligatio magis coarctetur, si nihil in contrarium cogat.

11. Juramentum servandi statuta communitatis intelligitur de factis, non de futuris.— Ex his principiis colligi potest decisio plurimorum casuum in particulari, qui a Doctoribus passim traduntur, ut videre licet in Sylvest., toto verb. Juramentum, 3. et fere in4; et Angelo, in 4 et 5; Antonino, 2 p., tit. 10, c. 6, SBet sequentibus; Selva, 2 part.. de Juramento, quaest. 2. Hujusmodi sunt, verbi gratia, de juramento servandi statuta communitatis, nam intelligitur de factis, non de futuris, nisi aliud constet aliunde; quia est restrictio prudens et rationabilis, nam futura sunt valde incerta. Et favet Divus Thomas, quaest. 98, art. 2, ad 4; loquitur tamen de eo qui jurat servare statuta edita, juxta caput Clericus, de Jurejuran. Idem tamen sentiendum est, etiamsi non addatur particula edita, ut bene Sylvest. , Juramentum, 4, quaest. 23, cum Angelo, Panormitano, et Anton., in dicto cap. Clericus. Vtem restringitur illud juramentum ad statuta non derogata consuetudine, quia alia jam non sunt, ut bene Sylvester supra. Item ad lieita et honesta, c.1 de Jurejur., in 6. Item si quis juravit stare judicio seu arbitrio alicujus, intelligitur, nisi injusta praecipiat, vel tam difficilia, ut in voluntate jurantis verisimiliter cadere non potuerint, ex c. Verwn, cum ibi notatis, de Jurejurando.

12. Idem cum proportione est de illo, qui juravit absolute facere quidquid alius praeceperit, nam cum eadem restrictione intelligitur, ut notat D. Thomas, q. 98, art. 2, ad 3, ubi Soto, lib. 8, q. 2, art. 2, late id declarat; Sylvest., Juramentum, 2, quaest. 6. Aliud exemplum sumitur ex cap. Ad nostras, de Jurejurando, de Praelato qui juravit servare in judiciis ordinem juris, nam intelligi debet, ut ibi dicitur, de illo ordine servando in illis causis, in quibus servandus est secundum jus, quia hic est rationabilis sensus talium verborum. Unde collgitur etiam regula, quod juramentum circa ea, quae jus concernunt, intelligendum est secundum jurium dispositionenm, et ad illam est restringendum, ut videri potest late in Angelo, Juramentwun, 4, n. 4 et 2; Sylvest., Juramentum, 3, quaest. 3 et sequentibus. Et per haec judicari potest de aliis particularibus, quae nunc persequi non possumus; in sequentibus vero capitulis aliqua attingemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32