Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

De obligatione juramenti in casu dubio.

CAPUT XXXII. DE OBLIGATIONE JURAMENTI IN CASU DUBIO.

1. Statuitur sensus controversia.— Videtur ex dictis principiis sequi, in casu dubio non obligare juramentum, quia in dubio resiringendum est juramentum ; ergo similiter ubi dubitatur de ipso juramento, interpretandum est non obligare, nam haec est tunc obligationis restrictio. In contrarium vero est, quia potius in dubio videtur favendum religioni. Verumtamen non potest una regula generalis tradi, quia multiplex potest esse dubium, et non est eadem ratio de omnibus.

2. Qui habet negativum dubium utrum juraverit, non tenetur. — Primo ergo dubitare potest quis an juramentum emiserit, necne. Et in hoc casu censent aliqui teneri dubitantem ad servandum juramentum, quia in dubiis tutior pars eligenda est, sicut dubitans, an irregularitatem vel censuram incurrerit, tenetur abstinere, et qui dubitat an peecaverit mortaliter, tenetur dubium confiteri. Alii sub distinctione respondent, si potest servari juramentum sine magno gravamine teneri, non vero cum illo. Ego vero censeo simpliciter non teneri, quando est verum dubium negativum, ita ut non possit probabile judicium ferre, quod juramentum emiserit ; quia tunc non proponitur illi sufficienter ratio obligationis, ut se possit agnoscere obligatum, sicut si illo modo dubitat de lege vel praecepto superioris, et facta diligentia non potest ferre judicium, quod tale preceptum sit latum, non obligatur. Idemque dicam infra de voto cum Soto, Medina, et aliis, est enim eadem ratio. Idemque dico de censura, quando dubium est totale, etiam de fundamento censurae. De irregularitate vero est specialis ratio in casibus a jure concessis, ut alibi dixi; et non est simile de confessione peccati dubii, quia ibi non obligatur homo ad aliquid quod dubium excedat, ut dixi in 4tomo tertiae partis, disp. 22, sect. 9.

3. Quid faciendum cum aliquis dubitat de intentione vel significatione juramenti. — Secundo potest quis esse certus quod promiserit vel asseruerit se aliquid facturum, per verba, quae possunt habere scnsum ambiguum, sintne juratoria, necne, et dubius esse de intentione et significatione, in qua illa dixit, seu dicere voluit; ut si dixit per fidem suam, et dubitat de qua fide intellexerit, vel quid simile. Et in illo casu dicunt aliqui, teneri dubitantem ad observandum juramentum, quia in dubiis animae tenemur sequi tutiorem partem, ex cap. Ad audientian, de Homicid. Sed contrarium verum censeo, cum Cajetano, 2. 2, quaest. 89, art. 7, cujus sententiam valde commendat Covarr. supra, 1 p., 82, num. 2, in fin.; et ienuit etiam Alciat., in Rub. de juramento, n. 5. Et probatur ex principio posito, quod in dubiis mitior interpretatio est facienda, quando inducenda est tam gravis obligatio, quanta est juramenti. Et confirmatur optime ex cap. penultim., de Jurejur., ubi Pontifex in dubio de his verbis: Promitto per idem juramentum, interpretatur, non oriri ex illis obligationem juramenti de novo praestiti, ne- que antiquam extendi ad praesentem matcriam, cum tamen res videretur dubia, nam verba illa possent cum proportione utrumque sensum recipere; et tamen Papa in benigniori sensu illa interpreiatur. Ouoties ergo res ita fuerit dubia, et ex circumstantiis personae, temporis, loci, et similibus, contrarium non praesumatur, in dubio sequenda est benignior interpretatio. Neque tunc omittitur pars tutior, quia haec est tutissima, et practice verta, et secundum rectam rationem et interpretationem potest dici tutior, quia majus periculum animarum incurreretur, si tot vincula in casibus dubiis eis injicerentur. De illo autem principio, in dubiis tutius esse eligendum, et de sensu dicti cap. Ad audientiam, dixi late in tom. 4 de Censuris, disput. 4, sect. 6.

4. Agitur de dubio intentionis.—Tertio po test quis esse certus quod verba jurandi protulerit, dubius tamen de intentione, an, scilicet, jurare intenderit, vel simulare. Et in hoc casu censeo juramentum obligare ; tunc enim est favendum juranti in casu dubio, quando ipse bona fide procedit; nam si non possumus dubium in favorem ejus interpretari, nisi dolum et fraudem illi attribuendo, nullo modo admittenda est talis interpretatio. Et ita sentit Sylvest., Juramentum, 4, q. 1, citans Abbat., Archid., et Rosel. Ratio reddi potest, quia tunc constat, juramentum saltem externum esse factum ; ergo si non constat ficte fuisse factum, praesumendum est fuisse vere et ex animo factum ; tum quia hoc spectat ad reverentiam Deo debitam ; tum quia non est praesumendum peccatum, ubi de illo non constat. Et in hoc est magna differentia inter hunc casum, et duos praecedentes. Quia quod juramentum sit factum, vel non factum, nihil spectat ad reverentiam Dei, nec in alterutra parte praesumitur peccatum ; idemque est, quando verba sunt ambigua, quia sine peccato vel reverentia Dei potuerunt dici in sensu, quo juramentum non continent. At vero in hoc tertio casu fictio non fit sine gravi culpa, et irreverentia Dei, et ideo non potest praesumi in casu dubio, in quo non probatur ; maxime quia juramentum ipsum est signum de se talis intentionis et veri juramenti, et ideo si oppositum non probetur, majus est jus ipsius juramenti, ut pro illo praesumatur.

5. Panor mitanus. — Cap. Si vero. — Qui vult jurare , vult se obligare. — Panormitanus autem, in cap. Si vero, de Jurejur., in fine, et Angel., verb. Juramentum, 5, n. 10, limitat in juramento metu facto. Nam tunc (aiunt) in dubio praesumitur quis non habuisse animum se obligandi (ut ipsi loquuntur) ; intelligendum autem puto de animo jurandi, nam si quis certus sit de animo jurandi, parum refert quod dubitet de animo se obligandi, quandoquidem supra dictum est, quod, licet nolit se obligare, obligatur, si vult jurare. Igitur oportet ut loquantur de dubio cirea intentionem jurandi. Allegant cap. Super hoc, de Elect., quia ibi dicitur: JuramenLwn via creditur fieri de voluntate propria. Sed non est sensus, vix credi fieri cum vera intentione jurandi, sed vix credi fieri spontanea voluntate, id est, sine magna necessitate, vel coactione, quod longe diversum est, ut per se constat. Est autem evidens ex re ipsa, et ex materia textus, hunc esse sensum illius. Citant etiam l. Cum de indebito, tt. de Probat., quae judicio meo nihil ad causam facit, quia non de juramento, sed de aliis generibus praesumptionum inter actorem, et eum qui se defendit in exteriori foro, tractat. Denique citant cap. Ferum, de Jurejurando, ubi potius videtur oppositum supponi, quatenus absolute dicitur ibi, in talibus juramentis necessariam esse absolutionem.

6. Covar. — Juramentum metu factum obligare. — Quomodo possit non obligare. — Atque ita Covar., in 4, 2 p., c. 3, 855, num. 3, in fin., reprobat sententiam Panorm., dicens in ea manifestissime errasse. Unde contrarium etiam docuerunt hnol., in cap. Ad audientiam, de lis quae vi, num. 5; Alexand, in d. cap. Si vero, n. 42; Felin., ibi, num. 8; Guttier., de Juram., 1 p., c. 57, n. 20, estque vera sententia. Et ratio est, quia licet negari non possit, ex metu aliquam conjecturam sumi, qucd juramentum non fuerit ex animo factum, nihilominus illa per se sola insufficiens est; et ideo si, non obstante metu, juranti non constiterit se ficte jurasse, licet non constet etiam positive de intentione jurandi, sed solum quod simpliciter juravit, judicandus est vere jurasse, et obligari. Quia licet aliquis metnu coactus fuerit jurare, non potuit sine peccato ficte jurare, et ideo non debet ab obligatione juramenti excusari, supponendo in se grave peccatum, de quo non constat; ergo praesumi potius debet ex animo jurasse, quae ratio in utroque foro procedit. Praesertim, quia dum ille non recordatur se habuisse simulatam intentionem, seu voluisse alium decipere, magnum indicium est, intendisse jurare, sicut alius postulabat. Posset autem sententia Panormitani locum habere, quando quis haberet dubium, non de peccaminosa fictione, sed de prudenti simulatione, vel per ambiguitatem verborum, vel per additionem mente conceptam, juxta probabilem opinionem; tunc enim dubium reducitur ad illud, de quo in puncto praecedenti diximus. Non poterit autem auis cum fundamento tali dubium habere, nisi prius noverit illos jurandi, simulandi, seu occultandi modos, ut constat.

7. Qui est dubius an impleverit juramentum, Lenetur dubiwm tollere. — Quarto, potest quis esse certus de promissorio juramento obligante, et dubius an illud impleverit. Et tunc extra controversiam est, illum teneri ad faciendum quod in se est, ut tollat dubium, et saltem probabilem conscientiam formet, quod juramentum impleverit; si autem non potest expellere dubium, obligari ad implendum quod juravit. Quia tunc non habet locum interpretatio favorabilis, cum sensus et obligatio juramenti certa esse supponatur ; sed aliis principiis utendum est, scilicet, quod ubi debitum est certum, et solutio non probatur, debitor cogitur solvere, et quod in dubiis me lior est conditio possidentis, tunc autem juramentum est quasi possidens jus suum.

8. Quid faciendum quando dubitatur utrum juramentum fuerit de re licita. — Quinto, fieri potest ut juramentum fuerit factum, duhitando an esset de re licita, necne, vel etiam ut post emissum juramentum bona tide, oriatur dubium, an possit sine peccato impleri, et tunc non est dubium quin sit locus interpretationi. In eo tamen casu ita est interpretatio facienda, ut si in aliquo sensu potest juramentum esse de re licita, in illo factum esse credatur, etiamsi de intentione jurantis non possit certo constare. Ratio est, quia hoc postulat reverentia debita juramento, ne in vanum, et dere illicita factum sit, et ita procedit tunc generalis regula supra tradita, et communiter recepta, quod juramentum valet eo modo quo valere potest. Ouam sub his verbis tradunt juristae : Sa non valet quod ago, ut ago, valeat ut valere potest, dicuntque huic clausulae aequivalere juramentum, ut patet ex Panorm., c. Veniens. de Jurejur., n. 7. Sic etiam juramentum , quod in uno sensu videri potest esse de re impossibili , factum censeri debet prout possibile est, quando commode recipit talem interpretationem. Atque eadem ratione juramentum de facto alieno, quod non est in absoluta potestate jurantis , obligat saltem-ad procurandum cum illo tertio, ut velit et consentiat, ut docet Abbas, in cap. Ez vescripto, de Jurejuran., cum Glossa ibi, ubi Additio ad Abb. varia congerit ; et Marc. Ant. Baverius, tractatu de Jurament., numero sexto, et plura Anton. Corset., tractat. de Jurament., num. 237. At vero si materia juramenti adeo dubia est, ut in nullo sensu certum vel satis probabile sit, juramentum posse licite impleri, ac proinde obligare, tunc juramentum non obligat. quia non debet impleri cum periculo faciendi aliquid illicitum.

9. Dubitari autem potest an tunc possit quis propria auctoritate non servare juramentum, vel sit necessaria auctoritas superioris, et quae sufficiat. Ad hoc D. Thomas 2. 2, quaest. 69, art. 9, ad 3, solum dicit, quando est dubium an juramentum sit licitum vel illicitum, propitium vel nocivum, vel simpliciter, vel in casu, Episcopum posse in illo dispensare. In quo videtur supponere, et juramentum illud obligare, et necessariam esse dispensationem. Quam sententiam Soto ibi, et alii, ut indubitatam sequuntur. Idem sentit Angel., Juramentum, 6. n. 1; Tabien., num. 20 ; Sylvest., Juramentum, 5, quaest. 1, dicens in eo casu , neminem posse sine auctoritate superioris ecclesiastici contravenire. Estque sententia Innocent., in cap. Debitores, de Jurejur. ; et Hostiens., in cap. Verum, de Jurejur.; Panor., in c. Cum contingat, eod., num. 15. Et late Felin., c. 1, de Jurejur, num. 19, ubi plures alios refert. Videturque haec sententia sufficienter probari ex c. Venerabilem, 34, de Elect., ibi : Cum super illo juramento prius Romana Ecclesia consuli debuisset ; et infra : Nec valet ad plenam escusationem ipsius, si juramentum illud dicatur illcitum, cum nibilominus super eo nos prius consulere debuisset , quam contra ipsum propria auctoritate venire. Quia, scilicet, dubium erat, ut ibi notant Glossa, et omnes. Videtur tamen ex illo textu posse colligi ad solum Papam hoc pertinere ; set ibi erat sermo de negotio universali, et valde ardno, ut imperii, quae causae sunt Pontifici reservatae, juxta caput Majores, de Baptismo; ordinarie vero non invenitur talis reservatio facta Pontifici, et ideo jure ordinario Episcopis convenit, arg. c. Naper, de Sentent. excommunie , quia haec potestas ad ordinarium regimen animarum necessaria est. Sed de hoc puncto, et generaliter de necessitate dispensationis, plura inferius.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33