Caput 34
Caput 34
Utrum omne juramentum promissorium conditionem aliquam includat, vel quid differat absolutum juramentum a conditionato?
CAPUT XXXIV. UTRUM OMNE JURAMENTUM PROMISSORIUM CONDITIONEM ALIQUAM INCLUDAT, VEL QUID DIFFERAT ABSOLUTUM JURAMENTUM A CONDITIONATO?
1. Generales conditiones juramenti ad tres vel quatuor reducuntur. — Ex principiis supra positis colligunt Doctores, in omni juramento, quantumvis absolute factum videatur, includi aliquas conditiones, secundum quas attendenda est obligatio juramenti, quia cum illis subsistit, et non alias. Ita sumitur ex c. Quemadmodum, de Jurejur. ibi, quoniam in eo talis erat subintelligenda conditio; ubi Glossa varias conditiones ponit, quae in juramento includi solent, licet non exprimantur. Quas ibi prosequuntur Joann. Andreas, et Panormit., n. 8; Hostiens., in Summ., tit. de Jurejur., S Quot sunt syecies ; Sylvest., Juramentun, 3, q. 1. Inter has vero conditiones, quaedam sunt generales in omni juramento promissorio inclusae ; alia vero speciales pro varietate materiae considerari possunt in diversis juramentis. Generales ad tres vel quatuor reduci solent. Prima solet haec assignari: Si Deo placuerit, ex cap. Beatus, 21, q. 1. Ita Glossa dicta, et Sylvest.; sed haec includitur in aliis, praesertim in hac: Si re; fuerit licita et possibilis moraliter ; nam si talis sit, eo ipso censenda est placere Deo, ut constat ex juribus saepe citatis in quibus, ad obligationem juramenti sufficere censetur, ut sine dispendio animae servari possit. Quod ideo adverto, ne aliquis sumat occasionem dicendi, non placere Deo, quod promisit cum juramento, ex aliis conjecturis voluntariis, ut quia non sentit impulsum aut vocationem ad id faciendum, vel propter impedimenta, et difficultates insurgentes. Ponunt deinde praedicti auctores hanc conditionem: S? Pape placuerit; sed ut indicat Panormitanus, non est universalis absolute sumpta, quia non omnia juramenta pendent ex absoluto beneplacito Papae, sed solum ubi materia juramenti ad illum pertinet, pendetque ex arbitrio ejus ; quod commune est unicuique superiori, proportione servata, imo etiam cuicumque tertiae personae habenti jus in talem materiam, ut dicemus.
2. Tres ergo conditiones generales videntur praecipuae. Prima: $à potuero, quia nemo obligatur ad impossibile; sumitur ex c. Quemadmodum, et c. Querelam, de Jurejur. ibi: Si non necessitae, sed voluntate, etc. Secunda: Si licite potuero, c. Quintavallis, de Jurejur., c. 1, eod., in 6, quia juramentum non est vinculum iniquitatis, et quia quod licite fieri non potest, non censetur homini possipile simpliciter, juxta sententiam Augustini, in lib. contra Mendac., c. 17, et habetur in c. Faciat homo, 22, q. 2. Posset autem hic quaeri, an. si id, quod juratur, sit impossibile vel illicitum quoad totum, ex parte vero possit licite impleri, juramentum obliget ad partem. De hoc vero dubio dicam latius tractat. de Voto ; nunc breviter dico regulariter affirmandum esse, ut significatur in d. c. Quemadmoduin, et colligitur ex regula secunda wadita in cap. 25. Excipitur autem, quando materia promissa per modum unius totius individui seu indivisibilis promittitur, quia tunc non intenit jurans obligari ad partem, ut de Voto latius dicemus. 1
3. Ad obligationem juramenti reguiritur tacita acceptatio alterius. — Tertia conditio: Nisi Prelatus habens auctoritatem aliud disposuerit, utique ex rationabili causa, et juste utendo facultate sua. Et hoc modo dici solet: Superioris auctoritas subintelligitur semper excepta in juramentis, c. Venientes, de Jurejur.; sed ibi de jure superioris sermo est, de quo est specialis ratio, nam illa conditio sic intellecta sub secunda comprehenditur, ut statim dicam. Haec ergo intelligitur de auctoritate, quam superior habet ad dispensandum ex justa causa in actibus inferioribus. Et sic colligitur melius haec conditio a simili de voto, ex c. Non est, de Voto, ubi id notant Joan. Andr., et Anton.; sed de hac conditione infra latius. Quarta conditio addi potest, quod cum juramentum semper fiat alteri, involvit semper conditionem : ei placuerit, vel: Nisi ipseremiserit, quia omnis obligatio pendet ex voluntate creditoris. Quamvis enim ad obligationem juramenti non sit necessaria expressa acceptatio alterius, ut supra dictum est, nihilominus requiritur virtualis, seu tacita, quae tunc intelligitur, quando non contradicit seu remtttit: et ideo illa conditio in omni juramento promissorio subintellgitur.
4. Quinta conditio revocatur ad primam. — Quinta additur conditio: S res non fuerint notabiliter mutate, seu, quod idem est, si in eodem statu per manserint ; sumiturque ex c. Ave quis, 22, q. 2, et l. Cum quis, ff. de Solut., quibus locis a Doctoribus traditur. Et in prima virtute eontinetur, ut sumitur ex D. Thoma, d. q. 98, art. 7. incorp. dicit enim posse esse juramentum a principio cum dis- cretione factum, et obligare; postea vero per novam mutationem fieri impossibilem impletionem ejus, et ideo non obligare. Sed hoc non tantum intelligendum est de impossibili simpliciter, sed etiam de impossibili humano modo, id est, ita indecente vel difficili, ut non sit verisimile fuisse intentum a jurante, et sic haec conditio ampliat primam; et habetur satis clare in c. Quemad nodum, de Jurejurando, ubi habetur communis casus de eo, qui juravit sponsalia cum virgine, quae postea fornicata est, et ideo non obligatur. Idem colligitur ex c. Petitio, et c. Drevi, eodem, ibi: Nisi difficultas existat, propter quam requisitus non possit Ecclesie subvenire. Idem sumitur ex c. Veniens, eodem, ubi Innocentius, Panormitanus et alii constituunt generalem regulam, si tanta mutatio rerum facta est. ut verisimile non sit, jurantem habuisse intentionem se obligandi ad rem adeo difhicilem, aut indecentem, tunc juramentum esse ita interpretandum, ut casum illum non comprehendat. Quae regula nititur in primo fundamento posito in c. 25, quod juramentum sortitur conditiones actus cui adjungitur ; promissio autem cui adhaeret juramentum hanc habet subintellectam conditionem, ut si res notabiliter mutentur, non obliget; ergo et juramentum. Minor supponitur ex materia de Justitia, et quatenus in hoc convenit cum promissione Deo facta, ex professo tractabitur in materia de Voto. Et ex hoc principio definiuntur facile innumeri casus particulares, quos auctores in hac materià tractant, ut videri potest in Sylv., dicto verbo Juramentum, 3, q. 1 et 2, et fere per totum ; et Angel., Juramentum 4, et aliis Summist., et Marc. Anton. Baver., d. tract., n. 126 et sequentibus.
5. Subditus non potest aliquid promittere quod deroget juri superioris. — Seata conditio revocatwr ad secundam. — Sexto, subintelligitur inomni juramento alia conditio: Salvoure superioris. Quam conditionem in hoc distinguimus a quarta de auctoritate, sen potestate superioris, nam in quarta excipitur auctoritas, quam superior habet ad dispensandum in juramento, stante eadem materia; haec vero sexta intelligitur de jure, et quasi dominio quod superior habet in subdituni, et in actiones ejus, ratione cujus non potest subditus aliquid promittere, quod deroget juri superioris, et iceo dicitur subintelligi in juramento conditio: Salvo jure superioris. Etita habetur in c. Venwntes, de Jurejurando. Continesur autem virtute haec conditio in secunda, et inde sumitur ratio ejus, nam jurare aliquid contra jus, vel obedientiam debitam superiori, esset jurarc aliquid illicitum ; sed in omni juramento snubintelligitur conditio: Dummodo ad illicita non eatendatur : ergo. Et haec ratio supponitur in c. Za te, de Jurejurando, ubi quidam judex recusabat fidelitatis juramentum praestare, quia illud Episcopo Pisano exhibuerat; ait autem Pontifex : Si prestitum juramentum ci, quod a te-nobis tanquam debitum est praestandwmn, contrarium reputes, illud illicitum judicabis; quia nimirum esset contrarium juri superioris; ergo ut sit licitum, debet necessario ita intelligi, ut juri superioris non praejudicet. :
6. Haplicatur predicta limitatio in omnibus superioribus. — Unde colliges hanc conditionem non solum intelligi de jure Summi Pontificis, quod semper excipitur in juramentis omnium fidelium infra ipsum, sed etiam respective intelligi de jure cujuscumque Episcopi, vel Praelati, aut superioris, respectu inferiorum ; nam est eadem proportionalis ratio. Imo non solum procedit respectu praelatorum ecclesiasticorum, sed etiam respectu principum et potestatum saecularium, in his, quae licite praecipere vel prohibere possunt, vel per legem, vel per praeceptum personale. Nam, licet quis juret hoc vel illud facere, necessario subintelligitur : Nisi princeps, vel judex, qui potest id prohibere, de facto prohibeat. Denique non solum de jure superioris, sed de quocumque jure boni communis, aut tertii, subintelligenda est conditio, quando jus illud vel justitiae est, vel cadit sub obligationem alicujus virtutis, charitatis, vel misericordiae, quia hoc modo non obligat juramentum cum praejudicio tertii. Ita habetur in c. Sicut tuis, de Jurejuran., et sumitur ex c. Cum contingat, eodem, et c. 2, eod., in 6, quatenus ad valorem juramenti postulatur, ut in alterius praejudicium non redundet. Et notant omnes ibi, et in d. cap. Venientes, et late Sylvest., adhibens exempla plura, Juramentum, 4, quaest. 14 et 15; et Anton. Corset., in dict. tractat. de Juramento privil., 27, num. 47.
7. Quid faciendum , quando occurrunt jura contraria ? — Sed quid si occurrant jura contraria, ut si debitor juravit creditori non recedere a loco, nisi prius solvat, et postea vocatur a superiore, quando solvere non potest? Respondeo, ex circumstantiis expendendum esse quod jus praevaleat. Nam si juramentum censeatur factum de licentia tacita, vel expressa praelati , tunc non censetur obligare praeceptum ejus, et consequenter obligare juramentum ; secus vero si subditus propria auctoritate juravit, quia non potest praejudicare jurisdictioni superioris. Vide Sylvest., Juramentumn, 4, q. 1; Angel., Juramentum, 5. n.97.
8. Adduntur particulares conditiones. — Septimo, praeter has generales conditiones adduntur aliae particulares, quae in singulis juramentis considerandae sunt, juxta conditiones variarum materiarum, super quibus juratur; ut si juramentum sit super contractu reciproco et mutuo, semper unaquaeque pars intelligitur jurare sub conditione : Dummodo alter stet coniractui , et suam obligationem adimpleat. Ut si sit contractus mutui, qui jurat solvere, subintelligit: Si alter pecuniam numeraverit, l. ult., C. de Non numer. pecun. SI sit contractus emptionis et venditionis, a venditore intelligitur jurari, dummodo alter pretium designatum solvat, et e converso, cum proportione. Imo etiam subintelligitur conditio, dummodo enormis laesio non interveniat, ut colligitur ex his, quae late disputat Covar. supra, p. 3, 8 4, n. J. Fundaturque in quinta conditione , quod enormis laesio non praevisa nec cogiiata censetur moraliter impedire consensum. Idem est in quocumque contractu commutandi unam rem pro alia; nam licet juretur, una parte non implente, non obligatur alia, quia cessat conditio subintellecta. Et in hoc sensu intelliguntur verba c. Pervenit, 2, de Jurejur. : Nec tu ei, etiamsi promissum tuun uramento , vel obligatione , interposita condatione firmasses, aliquatenus teneris, si constat eum conditioni minime paruisse. Hoc enim ita procedit in tacita seu subintellecta conditione, sicut in expressa, ut ibi notat Panorm., quem omnes sequuntur, et Sylv., Juramenlwn, 5, q. 13. Qui in hoc sensu intelligunt jura dicentia, licere frangere fidem non servanti illam, leg. Cum proponas, 2, C. de Pactis, cum similibus, quae ibi Glossa refert. Dices: ergo si duo sibi mutno jurarunt servare secretum, altero non servante, alter non tenebitur juramento. Respondetur oportere modum promissionis considerare, nam si sit per modum contractus reciproci, et cum connexione, S'ervaho si servaveris, sic, altero non servante, alter non tenebitur ex vi juramenti, ahunde vero poterit obligari; si autem promissiones per se ac separatim fiunt, tunc peccatum unius non dat alteri licenuam transgrediendi juramentum , quia non sub tali conditone, sed absolute promisit, et similiter jura- vit. Ratio denique omnium sumitur ex principio primo supra posito, quod juramentum sequitur contractum cui adjungitur, et ideo recipit omnes conditiones et limitationes , quas claudit ille contractus, ut dixit Panor., d. c. Quemadmodum , quem reliqui sequuntur.
9. Sed quid si jurans, expressa intentione velit, nullam insuo juramento snbintelligi conditionem, sed esse undique absolutum, ut sic dicam ? Respondeo, si intendat excludere omnes conditiones, etiam priores ac generales, esse temerariam intentionem, et nullius momenti, quia non potest ipse excludere a juramento ea, quae sunt de intrinseca ratione ejus ut obligare possit, qualia sunt, esse de re licila, et Deo placita, et possibili ; nec etiam potest facere quin ab alio habente superius jus pendeat , quia non potest alium privare jure suo. Et ita non obstante illa temeraria voluntate, juramentum obligabit cum conditionibus necessariis ad honestatem ejus. Si vero solum quis intenderet excludere omnes conditiones particulares, maxime concernentes suam utilitatem propriam, tunc absolute obligaretur juxta talem intentionem , quia quoad hoc validum et licitum est juramentum.
10. An detur absoluium juramentum. — Jam vero suboritur ditficultas in secunda parte tituli quaestionis proposita, nam hinc sequitur nullum esse absolutum juramentum, sed omne esse conditionatum ; consequensfalsum est; ergo. Probatur sequela, quia nihil aliud videtur esse conditionatum juramentum, nisi quod sub conditione fit; sed omne juramentum est hujusmodi, ut diximus ; ergo semper est conditionatum. Consequens autem esse falsum probatur, quia votum distinguitur in conditionatum et absolutum, et promissio humana etiam est absoluta et conditionata; ergo et juramentum. Maxime quia dictum est, juramentum imitari materiam contractus, cui adjungitur; ergo sicut datur absoluta promissio, ita et juramentum.
11. Hanc difficultatem attigit Glossa, in d. c. Quenadmodum, verb. Conditio, in fine, et solum respondet negando sequelam, nullamque aliam rationem reddit, praeter allegationem leg. Conditiones, 68, de Condit. et demonst., quae sic habet: Conditiones emtrinsecus, non ex testamento venientes, id est quee tacite inesse videntur, non faciunt legata condiiaata. Quae verba videtur d. Glossa ad praesens institutum accommodare, et consequenter sentire, illud esse absolutum juramentum, quod non habet specialem conditionem quasi additam ex peculiari intentione operantis. Conditionatum autem esse, quando talis conditio additur. Idem fere dicunt Panormitanus et Sylvester supra. Qui addunt, juramentum non fieri conditionatum, etiamsi conditiones subintellectae exprimantur, sicut nec aliae dispositiones tiunt conditionales propter expressionem conditionum, quae necessario insunt; juxta c. Significasti, de Elect., cum ibi adnotatis, et sumitur ex l. 3, ff. de Legatis, 1, ubi etiam Doctores id notant.
12. Assignatur differentia inter absolutum et conditionatum juramentum.—Ne tamen quaestio de nomine videatur, consideranda est differentia propria inter absolutum et conditionatum juramentum ; nam absolutum cadit in propositionem categoricam, ut sic dicam, et simpliciter absolutam, ut : Hcc faciam, Illud dabo, et similes ; undesi quam includit conditionem, illud est, quasi praesupporendo illam, potius quam exigendo. At vero juramentum conditionale cadit in propositionem hypotheticam conditionalem, quasi expectando conditionem, ut res promissa fiat, ut: Juro daturum eleemosynam, si navas eg India venerit. Unde est moralis differentia, quod in juramento absoluto conditio subintellecta non suspendit obligalionem; statim enim obligat, si conditiones subintellectae, quae sunt de praesenti, subsistunt, nec propter futuras suspenditur obligatio, licet postea cessare possit, si antequam impleatur, superveniat contraria conditio ; juramentum autem conditionale habet quasi suspensam obligationem, donec conditio impleatur. Et ratio etiam oritur ex illo principio, quod juramentum sequitur naturam actus, cui adjungitur ; haec autem est natura contractus, vel promissionis , ut absolute factus statim perficiatur, et obliget independenter a futuris conditionibus. Quia ex tunc datur absolutus consensus, licet possit contractus esse nullus, si in praesenti aliquae desint, quae censentur de substantia vel necessitate consensus ; at vero contractus conditionatus non inducit statim obligationem simpliciter, usque ad eventum conditionis. Ut videre licet in sponsalibus nam si tantum sint condiuionalia, ex illis non oritur impedimentum publicae honestatis, juxta cap. Unde, S Unde, de Sponsal., in 6, quia non induxerunt ex tunc propriam obligationem ad matrimonium : quod tamen secus est in sponsalibus absolutis, licet postea propter tornicationem supervenientem dissolvantur, juxta d. cap. Quemadmnodum. Sicut ergo in contractibus ipsis est differentia inter absolutum et conditionatum, non obstantibus subintellectis conditionibus, ita etiam in juramentis, quibus confirmantur.
On this page