Caput 35
Caput 35
Quando incipiat et quamdiu duret obligatio juramenti promissorii.
1. Promissio juramenti duplem esse potest. —Duplex potest esse promissio talis juramenti, negativa et affirmativa, quae in hoc differunt, quantum est ex forma sua, quod negativa pro semper, affirmativa vero semper, non tamen pro semper obliget, sicut de praeceptis dici solet; est enim eadem proportionalis ratio, et utraque jurari potest vel absolute, vel sub conditione, juxta dicta capite praecedenti. In utrisque ergo juramentis considerari potest vel initium obligationis, vel continuatio, vel cessatio. Et quoad initium spectari potest tempus, in quo juramentum incipit obligare, vel pro quo incipit obligare.
2. Quando obliget juramentum absolutum.— Primo ergo dicendum est, juramentum absolutum, statim ac fit, incipere obligare. Patet, quia ex juramento necessario sequitur obligatio, et in absoluto juramento nihil es: quod illam suspendat ; ergo statim oritur. Secus vero est de juramento conditionato, quia non incipit obligare ad actum promissum, donec impleatur conditio, c. Pervenit, 2, de Jurejur.; et ratio consiat ex dictis, quia conditio suspendit actum, et consequenter juramentum. Dico autem non obligare ex tunc ad actum promissum, quia obligat ad quamdam animi praparationem implendi promissum, si impleatur conditio ; et consequenter si contractus sit juratus sub conditione, obhgat juramentum ad non resiliendum invito altero, quia haec est natura contractus, ut ex materia de Justitia suppono ; et ita procedit regula posita, quod juramentum obligat juxta naturam actus cui adjungitur. Unde qui jurat aliquid dare sub conditione, si proponit non dare. etiamsi promissio impleatur , juramentum frangit ; et qui jurat ducere Mariam, si pater absens consenserit, et postea ducit aliam, invita priori, et non expectato eventu conditionis, juramentum violat, ut per illationem necessariam sumitur ex Glossa in cap. Super eo, de Condition. apposi.. verb. Alieno arbitric. Et hoc declaratur ex his quae tradit Molin., disp. 285, de Just., q. 4, qnuia ex tali contractu vel promissione oritur obligatio similis in specie; ergo addito juramento illamet obligatio juramento confirmatur ; ergo violata injuste illa obligatione, violatur juramentum. Denique illud juramentum quoad hoc est absolutum, quia jurans sub conditione, ex tunc absolute jurat stare conditioni ; quoad hoc ergo statim incipit obligatio juramenti ; quoad ipsum vero actum promissum non incipit, donec impleatur conditio, quae illius obligauoneun suspendit ; illa vero impleta statim incipit obligare propter contrariam rationem, cet quia impleta conditione conditionalis assertio transit in absolutam.
3. Pro quo tempore obliget. — Secundo dicendum est, juramentum obligare pro eo tempore, ad quod promissio vel assertio ex intentione jurantis dirigitur; ubi autem nihil speciale per intentionem determinatur, ex vi verborum colligendum est, nisi ex materia vel circumstantiis limitetur. Prior pars nota est, quia tota haec obligatio pendet ex intentione jurantis. Quamvis enim posita intentio ne jurandi necessario sequatur obligatio independenter a nova voluntate jurantis, nihilominus applicatio juramenti ad assertionem pro tali, vel tali tempore, pendet ex jurantis voluntate, quia potest asserere hoc facturum pro tali tempore, vel post tale tempus, et non ante, et similia ; ergo consequenter jurament obligatio, ut sit pro tali tempore, pendet ex intentione jurantis.
4. Promissio negativa statim obligat. — Quid dicendum de promissione affirmativa. — Altera vero pars generatim constat ex principiis superius positis, et quia non potest aliunde talis determinatio fieri. In particulari vero declaratur, nam si promissio sit negativa, statim ac juratur, incipit pro statim obligare, quia negatio omnia destruit, et ideo si juro me non tibi nociturum, ex tunc pro toto tempore gmmediate sequenti obligor ; idemque erit de juramento non ludendi, non ingrediendi talem domum, et similibus, quoties materia negationis talis est, ut statim exerceri possit, eo quod statim actus contrarius fieri posset. Si autem actio negata talis sit, ut requirat determinata tempora, pro primo tempore idoneo incipiet obligatio, ut si juro non adesse taurorum ludo, obligor a prima occasione, et sic de similibus. At vero in affirmativis juramentis si certum tempus in individuo designetur , res erit clara, quia pro initio designato obligabit ; si vero indefinite fiat, tunc pru- denti arbitrio opus est, considerata materia, occasione et circumstantiis. Et quoad hanc regulam non oportet distinguere inter conditionatum juramentum , et absolutum ; quia conditionatum non incipit obligare, nisi ut aliquo modo est absolutum, vel transit in absolutum impleta conditione, et tunc eamdem rationem participat, quoad tempus in quo incipit obligare.
9. Juramentum promissorium implendum est , priusquam petat is, cui factum est, nisi aliud constet. — Unde facile expeditur dubitatio, an teneatur quis juramentum promissorium implere, priusquam petat is, cui factum est. Respondetur enim affirmative , nisi ex forma juramenti aliud constet. Hoc posterius constat, ham si quis juret se pariturum, quoues requisitus fuerit, clarum est non teneri, donec requiratur. Idemque est, quoties actus ipse promissus talem rationem involvit; ut si juravi mutuare, intelligatur, si petieris ; vel si promisi respondere, intelligitur, interrogatus. At vero si juravi tali die hoc facere vel donare, non est necessaria exactio, vel petitio, nisi in ipso juramento exprimatur. Patet, quia inde nascitur absoluta obligatio, sicut ex voto.
6. Quomodo reguiratur petitio ex parte ejus cui juratwum est. — Quaeri vero ulterius potest, quando ex parte ejus, cui juratur, requiritur petitio, an sufficiat simplex et pura, vel necessarium sit in illa exprimere , sub obligatione praestiti juramenti. Respondeo, non posse in hoc generalem regulam assignari, nam pendet ex qualitate materiae, et usu ; ordinarie tamen videtur in juramentis de speciali actu praestando, certo ac definito tempore, eo ipso quod actus exigitur, virtute juramenti postulari. At vero in generalibus juramentis obediendi praelato aut rectori, non censetur exigi juramentum, nisi quando id exprimitur sub poena praestiti Juramenti , vel alia forma simili , ut constat ex usu, et infra in simili dicemus de voto obedientiae. Imo aliqui censent, communi uu non interponi illa verba ad oLligandum sub mortali, sed ad commemorandam potestatem, et ad quemdam terrorem, ut nemo contemnat jussa rectoris. Ita Dried.,1.2 de Libert. Christian., cap. 1; sequitur Covar., supra, 1 part., S 7, n. ult., in fine. Sed (ut dixi) in hoc consulenda est consuetudo , et communis intelligentia ; et maxime est qualitas materiae consideranda, ut docuit Major, in 3, dist. 39, quaest. 4, ad argumentum contra quartam conclusionem.
7. Quo tempore et pro quo duret obüigat.o juramenti secundum se. — Tertio dicendum est, eamdem regulam cum proportione habere locum in designando tempore, in quo et pro quo durat juramenti obligatio secundum se spectata. Nam est eadem ratio, ut facile patebit applicando ad temporis continuationem, ea quae de initio diximus. Etenim juramenta npegativa, sicut pro statim obligart de se, ita et pro semper ac perpetuo, juxta materiae capacitatem, nisi ex intentione jurantis ad certum tempus limitentur. Affirmativa vero etiam de se obligant semper, ac perpetuo, nisi ex intentione limitentur ad certum tempus, de qua intentione in foro conscientiae constabit per dictum jurantis. Quod si specialem intentionem non habuit, standum est verbis juxta materiae capacitatem , pensatis etiam circuffistantiis. Haec autem juramenta non obligant pro semper, quia hoc repugnat hominis naturae, ut per se constat, quia non potest homo semper et pro semper in una actione persistere. Obligant ergo pro temporibus designatis, vel pro temporibus opportunis juxta materiae conditionem, vel certe saepe erit facienda verisimilis conjectura ex occasione et circumstantiis , ad arbitrium boni viri, ut de voto etiam dicemus.
8. Quomodo juramentum affirmativum obligat pro semper. — Aliquando vero videri potest, juramentum habere formam attirmativi, et obligare pro semper, ut cum juratur amicitia , et pax perpetua, et similia. Sed revera illa juramenta in tantum obligant pro semper, in quantum negationem includunt, nam afftirmatio illa non consistit in aliquo continuo actu , id enim homini repugnat, sed in perseveranti statu quasi habituali, qui conservatur per negationem actus contrarii qui amicitiam violare sufficiat, et quoad hanc negationem obligat pro semper. Est praeterea in hoc puncto considerandum , hanc perpetuitatem vel continuationem convenire juramento, ut absolutum est, quia ut sic inducit suam obligationem modo supra explicato ; at vero si consideretur ut conditionem includit, sive expressam, sive subintellectam, sub ea ratione desinere potest ejus obligatio, vel simpliciter, vel pro tali occasione ex defectu inclusae conditionis. Quia sicut conditionatum juramentum, ut tale est, non obligat donec impleatur conditio, ita juramentum absolutum, subintellectam condiuonem includens , non perseverat ( ut sic dicam ) in sua obligatione , si conditio, quae supponebatur, deficiat ; est enim eadem ratio.
9. Juramenti obligatio cessare potest ec mutatione rerum.—bico ergoquarto :quamvis juramenti obligatio de se perpetua sit, vel durabilis pro tali vel tali tempore, cessare potest ex mutatione rerum auferente subintellectam ac necessariam conditionem. Haec assertio concluditur plane ex dictis, et ex principio posito, capite preecedenti, conditione quinta. Solum potest interrogari, an in hujusmodi eventu cesset obligatio juramenti ipso facto, vel sit necessaria illius relaxatio. Quidam absolute docent necessariam esse relaxationem, quae opinio tribui potest Soto, 4, d. 27, q.1, art. 3, ad 1, quatenus dicit, sài juramentum sponsalium inter legitimas personas intercessit , quamvis postea occurrat causa dissolvendi sponsalia, non esse sine juramenti dispensatione dissolvenda. Et idem sentit Ludov. Lopez, 2 p.. c. 36, S Propterea circa, loquens in durioribus terminis, quando post sponsalia jurata sponsa forn?cata est, vel invenitur non virgo.
10. Per solam rerum mutationem, ipso facto cessare potest juramenti obligatio.—sS ponsalia Jurata quomodo cessent. — Nihilominus diceendum est per solam rerum mutationem fieri posse, ut ipso facto cesset juramenti obligatio, nec sit necessaria ulla relaxatio. Haec est communis sententia juristarum in c. Quemadmodum, de Jurejuran., et ex ipso textu manifeste colligitur; nam ibi dicitur talia juramenta post mutationem factam non obligare, neque ulla postulatur relaxatio. Et ratio textus idem convincit, quia juramentum includit tacitam conditionem, quam promissio, cui adjungitur, involvit, scilicet, nisi res notabiliter mutentur ; sed ubi voluntas est conditionata, deficiente vel cessante conditione, non subsistit obligatio ; ergo in eodem eventu juramenti obligatio ipso facto cessat, nec est per se necessaria relaxatio. Hoc autem intelligendum est, quando mutatio esttanta, ut certo constare possit consensum promittentis nongsfuisse extensum ad promittendum pro illo eventu; quando vero dubia res fuerit, tunc jam diximus necessariam esse superioris auctoritatem. Addit Innoc., in c. Cum quidam, de Jurejur., quando pnon obstante cessatione obligationis servari potest juramentum sine peccato, absolutionem praemittendam esse, priusquam contra illud agatur. Sed hoc consilium est ad praeveniendum scandalum, et satisfaciendum Ecclesiae ; in rigore tamen non est necessarium, ut ibidem notavit Panormitanus, et sequitur Angel., Juramentum, 6, num. 1; Sylv., in5, q. 1. Contingere etiam potest ut mutatio superveniens sit sufficiens causa concedendi relaxationem, licet per se sola non sufficiat auferre obligationem, et in hoc casu posse dictum Soti sustineri. Applicata vero illa sententia ad casum de sponsalibus juratis, in quibus postea vel committitur vel detegitur virginitatis violatio, non est vera, et juri aperte repugnat; idemque in multis aliis casibus contingit.
On this page