Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

An juramentum promissorium homini factum sit implendum in propria specie, vel possit per aliquid aequivalens impleri?

CAPUT XXXVI. AN JURAMENTUM PROMISSORIUM HOMINI FACTUM SIT IMPLENDUM IN PROPRIA SPECIE, VEL POSSIT PER ALIQUID AEQUIVALENS IMPLERI?

1. Juramentum promissorium vel fit per modnu voti, vel per modum humane prosissionis.—bupliciter juramentum promissorium fit, ut in superioribus visum est, sceilicet, vel per modum voti, vel per modum humana promissionis. Dico autem fieri per modum voti, quoties vel cum proprio voto ad Deum fit, juramento confirmando promissionem Deo factam, vel cum fit absolute jurando aliquod bonum faciendum sine ulla promissione vel ad Deum, vel ad hominem, sed tantum cum simplici assertione de futuro opere faciendo, illam juramento confirmando. Per modum autem promissionis humanae fit, quoties juramentum est confirmatorium pacti inter homines, vel promissionis alteri homini factae. Quod ergo spectat ad juramenta, quae confirmant vota, vel per modum votorum fiunt, supra dictum est, c. 10, sequi conditionem voti; et ideo de modo implendi vel commutandi haec juramenta nihil amplius hic dicam, sed sufficiunt dicta in d. c. 10; reliqua vero in tract. de Voto reservanius. Propter hoc ergo quaestionem proposuimus solum de juramento promissorio homini facto. De quo supponimus ex dictis in cap. 10, esse necessario implendum illi, cui factum est, nec posse in aliud opus pietatis commutari, privando illum jure suo, vel commodo, nisi ubi intelligitur facta exceptio, ut de statu religionis ibi dictum est. Hic ergo solum superest quaestio de modo implendi tale juramentum respectu illius, cui factum est.

2. Videri enim potest, posse per aequivalens impleri. Primo, quia juramentum sequitur naturam contractus, cui adjungitur; sed promissio humana suftficienter impletur per aequivalens, ex l. Si quis ab alio, ff. de Re judicat., l. Stipulationes, 1, ff. de Verb. obligat., 1. Si peculium, S 1, ff. de Stat. liber.; et tradit Bart., praesertim in d. 1. Stipulationes, n. 39. Ergo idem erit, etiamsi talis promissio juramento confirmata sit. Vel saltem videtur sufficienter impleri juramentum, si detur aliquid melius, nam hoc modo etiam Doeo «satisfit, et homo non acceptans est irrationabiliter invitus. Secundo, compensatio est quaedam solutio per aequivalens ; sed illa licet ; ergo et commutatio. Minor probari potest, tum ex c. Ez parte, 2, de Cleric. non residen.; tum quia si promisi decem, et tu mihi totidem debes, et illa remitto, promissionem impleo, quia est moralis donatio; et quod non intercedat actualis traditio praesens, materiale quid est, maxime quia jam supponitur praecessisse.

3. Non satisfit juramento per equivalens.— Dico primo: non satisfit juramento promissorio homini facto in aliqua certa specie, reddendo aequivalens, vel interesse; unde non potest aliquis sua voluntate commutare rem, quam dare juravit in aliam aequalem, imo nec in meliorem, sine consensu ejus cui dare juravit. Est communis sententia Panormitan. et Canonist.. in cap. Ad audientiam. 1, ei incap. Pervenit, etin c. Quanto, de Jurcjur., et in c. Cum inter, de Renunti. Sequitur Sylvest. Juramentum, 4, q. 20 et 21, et in 5, quaest. 6; Angel., in 5,. num. 33 et 34. Referuntque Joan. And., in Mercurial., in regula 72 malis, de Regul. Jur., in 6. Tenet etiam Antonius Corsetus, tract. de Juram., n. 39 et 40; et Marc. Ant. Baver., in simili tract., num. 13, 51, et alii infra referendi circa compensationem. Probatur autem primo ex d. c. Ad aadienliam, quod infra expendemus.

4. Probatur conclusio. —Secundo probatur ex illo principio, quod juramentum sequitur naturam actus cui adjungitur; sed promissio vel contractus implenda sunt in specie promissa, nec sufficit dare aequivalens; ergo multo magis quando firmatur juramento. Minor probatur in S 1 Inst., Quibus modis tollatur obligatio, ubi generaliter dicitur, obiigationem tolli, soluto eo quod deletur, vel dando aliud pro alio, consentiente creditore, ubi satis significatur, illo non consentiente, non posse fieri commutationem. Quod expressius dicitur in l. 2, 81, ff. Si cert. petatur, et supra ostensum est juramentum contra humanam promissionem non obligare, quia promissio obligat ad factum promissum in specie, nec iili satisfit in conscientia dando interesse. Ratio aenique est, quia nemo potest cogi ad commutaudain rem suam, et consequenter nec rem sibi debitam, nec jus quod ad illam habet. Tertio est specialis ratio in juramento, quia ex vi juramenti obligamur facere verum, quod juratum est ; sed qui juravit laborare in vinea alicujus, non facit verum quod dixit, etiamsi interesse solvat, vel alium vice sui mittat. Eo vel maxime quod in juramento illo includitur conditio, nisi alter, cui juratur, remiserit ; ergo si commutatio, illo invito, vel non consentiente, fiat, fit directe contra conditionem in juramento positam ; ergo non licet talis commutatio creditore invito. Ad rationem autem primam dubitandi initio positam, quae contra hanc conclusionem procedebat, patet responsio ex dictis; nam falsum assumit in foro conscientiae, et canonico, quidquid sit de civili.

5. Ha consensu creditoris potest fieri commutatio etiam in minus ; in equivalens etiam auctoritate superioris. — Dico secundo : ex consensu creditoris fieri polest commutatio non solum in melius, vel aequivalens, sed etiam in minus. Haec assertio clara est, et a fortiori patebit ex dicendis de relaxatione, et patet ex proxime dictis, quod tale juramentum includit conditionem, si creditor voluerit; ergo si sit contentus alia solutione, satisfit intentioni, et veritati juramenti. Dico tertio : etiam potest haec commutatio in aequivalens fieri auctoritate superioris, quando legitima subest causa. Probatur, quia etiam relaxatio vel dispensatio interdum fieri potest hoc modo; ergo a fortiori commutatio. Consequentia clara est. De antecelenti vero dicemus inferius, et ibi explicabimus, quis sit superior hanc habens potestatem.

6. Utrum teneatur quis ex vi juramenti ad commutationem factam. — Circa has conclusiones superest dubium, an, facta commutatione juramenti, maneat promittens obligatus in virtute juramenti. Ut. verbi gratia, juravit quis sponsalia ; convenit cum femina, ut sit contenta dote, ad quam dandam vir vult manere obligatus, et liber ab obligatione sponsalium ; dubium est an, sicut vir antea tenebatur ex juramento ad sponsalia, ita teneatur postea ad dotem solvendam, vel solum ex obligatione justitiae orta ex pacto. Nam quod tunc obligatio juramenti non transferatur ad novam materiam, videtur aperte probari ex c. Clericus, de Jurejur., ubi dicitur clericum, qui juraverat servare edita statuta, et postea promisit per ilem juramentum servare statutum de novo conditum, non obligari jura- mento ad servandum novuimn statutum, sed tantum ex vi promissionis ; ergo similiter in praesenti. Est enim eadem ratio, nimirum, quia juramentum factum circa unam materiam non transfertur ad aliam, quia antiquum juramentum fuit ad talem materiam, et ab illa habuit quasi individuationem.Undesi obligatio juramenti novae materiae applicanda est, oportet novum juramentum facere, ut visum est lib. 1, c. 5; ergo idem est in praesenti; nam quod ibi diximus de exteusione juramenti, eamdem rationem habet in translatione ab una materia in aliam, quam oporteret fieri in commutatione, ut obligatio ad actum, in quem fit commutatio, maneret juramento firmata, quia non fit novum juramentum, ut supponitur.

7. Confirmatur pars negativa. — Confirmatur variis exemplis, quia si jurasti solvere intra ceritum terminum, et postea creditor prorogat terminum per mensem, vel annum, jam non obligaris juramento, sed alio titulo promissionis, vel pacti; quia prius juramentum in remissione prioris termini extinctum est, ut in d. c. Clericus, sensit Cardin., quem multi secuti sunt, quos Covar. refert. ltem, si jurasti stare sententiae proferendae intra certum terminum, de quo conventum fuerat, et postea ex consensu partium terminus prorogetur, et deinde sententia proferatur, non teneris ex priori juramento stare sententiae, ut Abb., Anton. et alii, in d. cap. Clericus, adnotarunt ; quia prius juramentum in priori termino finitum fuit, et ad futura non transfertur. Atque hanc sententiam docet Covar. supra, 1 p., in princ., n. 5, infine, citans Anton., in c. A4b eacommunicato, de Rescrip., n. 23.

8. Statuitur pars affirmativa. — Nihilominus dicendum censeo, quoties commutatur juramentum sive ex consensu partium, sive auctoritate superioris, id, in quod fit commutatio, cadere sub obligationem juramenti. Probatur primo, quia alias non esset commutatio, sed extinctio prioris juramenti, et nova promissio seu pactio simplex et nuda ; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia juxta illam sententiam omnino tollitur obligatio religionis ac juramenti; ilia ergo non commutatur, sed ad summum altera obligatio civilis et humana, quae suberat juramento, commutaiur in aliam ejusdem ordinis. Falsitas autem consequentis patet ex vi ipsius verbi commutandi. Video responderi posse, fieri interdum commutationem inter res specie di- versas, et ita posse juratam promissionem commutari pro simplici. Sed certe, ut hoc non sit impossibile, regulariter non est haec mens, et intentio sic contrahentium, nam femina, quae jurata sponsalia commutari consentit in dotem, non intendit condonare priorem obligationem, nisi circa aliam materiam similem obligationem aeque firmam suscipiat, et si de sua mente interrogaretur, hoc responderet ; ergo non aliter tenet commutatio. Et idem est de Praelato commutante. Idemque est de ipsomet debitore, si suo arbitrio in materia sibi possibili commutationem in melius faciat; duobus enim modis potest illam facere. Prior est, actu exercendo melius opus, quo satisfacere vult priori juramento; et tunc necesse est ut per tale opus intendat satisfacere priori obligationi religionis; nam si absque hac intentione opus melius faciat, non liherabitur priori vinculo. Et ita necesse est, ut obligationem juramenti applicet ad illam materiam eo modo quo potest ; ibi enim non manet obligatio in futurum; et ideo solum in praesenti necesse est ut opus fiat sub tali relatione. Alio vero modo fit commutatio quoad ipsam promissionem, et de hac tractamus; sic autem necesse est ut intendat similem obligationem juramenti suscipere in meliori materia, alias non esset valida commutatio, quia defraudaret Deum, unde non verisimile a Deo acceptari. Et idem cum proportione est respectu humani creditoris.

9. Probatur ratione. — Cum commutatur votum, noca materia cadit sub votà obligationem. — Unde argumentor ratione, rem aliter declarando, nam in illo exemplo de commutatione sponsalium femina non intendit cedere juri quod habet ad sponsalia jurata, nisi cum effectu dos sibi tribuatur; ergo si alter postea nec dotem solvat nec sponsalia impleat, perjurus est, quia, non impleta conditione subintellecta, non tenuit remissio spunsae, et consequenter obligatio juramenti violata est. Et similiter si tempore ipsius commutationis non habuisset sponsus animum implendi promissionem dotis, perjurus esset, quia remissio alterius esset cum injuria et fraude, et consequenter nulla, et ita violaretur etiam juramentum in iniquo proposito. Ergo quando bona fide et debito modo fit commutatio, nova materia juramenti obligationi subjicitur, alias non fit juxta intentionem commutantis. Tertio probatur a simili de voto, nam cum commutatur votum, nova materia cadit sub voti obligationem, ut es: constans apud omnes, quia non fit commutatio, quin maneat obligatio ; et illa non potest esse nisi religionis et voti per novam virtualem promissionem, quae in acceptatione illius commutationis intervenit, quae promissio Deo fit, et vim voti habet. Est ergo idem in juramento: est enim eadem ratio, ut patebit, et est eadem intentio creditoris, quia non intendit cedere juri suo, nisi sub simili vinculo, quod alter acceptat.

10. Respondetur. — Commutatio dicit virtualem repetitionem juramenti. — Unde ad cap. Clericus, et rationem in illo fundatam, negamus esse similem rationem de extensione juramenti, et de commutatione, quia extensio ut sic non dicit repetitionem juramenti, sed applicationem ejusdem juramenti ad novam materiam, quae applicatio impossibilis est, ut probat ratio facta cum textu citato. Si autem extensio late sumatur pro virtuali vel formali repetitione similis juramenti, sic constat extensionem in juramento habere locum; commutatio autem dicit virtualem repetitionem juramenti, sicut commutatio voti dicit virtualem repetitionem seu emissionem voti circa novam materiam.

11. Commutatio fieri potest duobus modis. — Addi etiam potest, duobus modis fieri posse commutationem tam voti, quam juramenti. Primo, non auferendo omnino prioris voti aut juramenti obligationem, sed solum concedendo ut per aliam rem possit debitor illam implere, si voluerit ; ita tamen ut si alias non fecerit, maneat semper obnoxius priori obligationi. Et si hoc modo fiat, non omnino dirimitur prior promissio, vel contractus, sed solum permittitur non implert, si aliud fiat, manetque in optione debitoris vel novum onus suscipere, vel stare priori juramento aut voto. Et tunc proprie materia commutationis non manet sub obligatione voti, aut juramenti absolute, quia non tenetur debitor absolute illam implere ; manet tamen conditionate, quia si non fiat, nec prior materia exhibeatur, perjurium committitur, vel frangitur votum. Et ita in tali commutatione semper manet obligatio juramenti immediate et directe obligans ad primam materiam, quia per commutationem non fuit ablata obligatio prior simpliciter, sed ex absoluta facta conditionalis, vel ex praecisa facta alternativa; quod sine repugnantia fieri potest per concessionem creditoris, vel habentis potestatem loco illius. Alio modo fieri potest commutatio juramenti per absolutam rescissionem prioris contractus, et impositionem novae obligationis, ut fieri videtur, quando sponsalia jurata in dotem commutantur; et tunc dico novam obligationem imponi, et acceptari sub eadem firmitate, qua erat prior, et fieri virtualiter novum juramentum, et sic unum juramentum ccmmutari in aliud, et idem est prorsus iu voto. Et ita censco esse interpretandam intentionem commutantium, nisi aliud expresse declarent: nihil enim repugnat quin aliquis, propter simplicem promissionem rei melioris, remittat promissionem juratam alterius rei.

12. Satisfit aliis ecemplis pro parte negatica adductis. - Ad alia exempla respondeo, in primo falsum assumi, nec illam sententiam Cardin. probandam esse; nam quando creditor prorogat terminum debiti jurati, non remittit juramentum quoad substantiam debiti; ergo si debitum ipsum erat antea debitum sub juramento, etiam postea manet sub eadem obligatione. Unde enim auferri potuit? maxime quia tunc juramentum non extenditur quoad materiam, nec mutatur, sed semper adhaeret eidem materiae; nec etiam tunc tollitur, sed differtur debitum juramenti quoad solvendum intra alium terminum, pro quo facta est prorogatio. Et in hoc vel est ibi quaedam virtualis repetitio juramenti ex virtuali intentione contrahentium, quae moraliter videtur nota, vel certe (et fere in idem redit) prior remissio non fuit absoluta, sed quasi conditionata in hoc sensu: Permitto dilationem solutionis, dummodo hanc ipsam obligationem intra talem terminum impleas ; etideo illud juramentum in fine secundi termini ita obligat, sicut obligaret in priori, non facta conditione.

13. Declaratur responsio. — Aliter etiam declaratur, nam qui juravit solvere intra certum terminum, et non solvit, ac violavit juramentum, non manet in posterum liber, sed semper juramenti vincu!o urgetur, ut quamprimum solvat, sicut infra de voto dicemus; ergo licet beneficio creditoris suspensa sit illa obligatio usque ad alium terminum, in fine illlus ac deinceps redit ejusdem juramenti obligatio. Unde ad hunc casum nullo modo applicatur decisio cap. Clericus, nam ibi fiebat extensio juramenti, hic autem potius fit coarctatio; nam juramentum solvendi intra decem dies strictius obligabat, et per prorogationem aliqualis fit remissio, non tamen integra, et ideo manet quoad reliqua. Et ita sentiunt communiter ibi expositores, Dec., Felin., et alii. quos sequitur Covar., p. 1, 8 1, n. 6.

14. Satisfit secundo ecemplo. —In secundo exemplo sentit idem Covar., facta prorogatione termini compromissi cessare obligationem, refertque alios idem sentientes. Et rationem differentiae indicat. Quia obligatio jurata solvendi debitum intra certum terminum non extinguitur elapso termino, etiamsi non impleatur, ut nunc dicebamus; et ideo prorogato termino, eadem, et sub eodem vinculo perseverat. At vero obligatio compromissi estinguitur elapso termino, nam si tunc non proferaitur sententia, non potest amplius ferri, nec partes tenentur ex juramento illi parere; et ideo quando fit prorogatio, censetur novum fieri pactum, et consequenter ad illud non extendi prius juramentum. Nihilominus tamen etiam in hoc casu existimo verius esse contrarium, imo tunc etiam teneri partes juramento ad parendum sententiae latae intra terminum prorogatum. Quae est communior sententia, ut ibidem refert Covar., et latius Anton. Gab., lib. 2 Commun. opin., tit. de Dilation., concl. 2, n. 11et sequentibus, qui et ipsum hoc sequitur; et Covar. ipse non constanter in contraria sententia persistit, sed vel in utramque partem ancipitem, vel in hanc magis propensum tandem se ostendit. Ratio est, quia cum fit prorogatio compromissi, non fit novum pactum in substantia, sed illud idem differtur pro majori tempore, et ideo totum ipsum, prout antea erat, juramento vestitum prorogatur, quia nulla est ratio separandi pactum a juramento, nec est impossibilitas in utriusque continuatione, cum ibi non fiat extensio juramenti ad novam materiam, sed continuatio ejusdem circa eamdem materiam continuatam. Nec videtur esse alia intentio prorogantium, nec praesumi potest, nisi evidenter illam declarent ; maxime, quia cum juramentum adhaereret promissioni tanquam accessorium principali, prorogato accessorio, censetur accessorium illud comitari, nisi speciali intentione separetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36