Caput 37
Caput 37
An in juramento implendo liceat compensatione uti?
1. Compensatio et aequivalens solutio in quo differant. — Haec difficultas petitur in secundo argumento superiori capite proposito ; habetque locum , quando compensatio fit sine consensu partis, vel dispensatione justa superio- ris; nam si aliquid istorum intercedat, nulla est difficultas quin liceat, ut patet ex dictis in superiori puncto. Compensatio autem in hoc differre videtur a solutione per aequivalens, quod in hoc modo solutionis , quando fit sine consensu creditoris , non supponitur aliqua justa vel apparens causa ex parte creditoris, sed debitor sola sua voluntate facit commutationem ; at vero in compensatione supponitur aliqua ratio ex parte ejus cui factum est juramentum, quia licet sub ea ratione sit creditor, sub alia supponitur esse debitor, et ut sic, dare causam justam compensationi.
2. Opinio Bartoli. — Propter hoc ergo dicunt aliqui , posse juramentum impleri per aequivalentem compensationem. Ita tenet Bartol, inleg. Amplius, ff. Rem ratam haberi. Probat primo, quia compensatio est queedam solutio, leg. Si peculium, S 1, ff. de Statu liber. ; et ideo cui mandatur aliquid sub tali conditione , censetur illam implere compensando, quamvis alias teneatur illam implere in forma specifica, leg. Qui heredi, leg. Maevius, ft. de Condit. et demonstrat. ; ergo idem erit in juramento. Secundo, quia cum mihi debes, et non solvis, me impedis ut, licet sim tibi debitor, non solvam ; sed qui juste impeditus non solvit, etiamsi sub juramento teneatur, non est perjurus, quia juste excusatur a solutione, ut in simili dicitur in leg. 3, versi. Idem queritur, ff. de Statu liber.; ergo. Tertio possumus argumentari, nam is, qui sub juramento interrogatur an mutuo receperit decem, quae jam solvit, sed probare non potest, sine perjurio respondet non recepisse, quia per quamdam compensationem perinde est recepisse et solvisse, ac non recepisse ; ergo in juramento assertorio , juxta capacitatem ejus, datur locus compensationi ; ergo etiam admittenda est in promissorio.
3. Et hanc Bartol. opinionem sequuntur frequentius Legistae, ut Covar. refert, et interdum indicat Panorm., c. Cuo dilectus , de Ord. cognit., n. 23, et in c. Cum inter, de Except., num. 25, qui his locis solum per occasionem commemorat doctrinam Bartol.. et rem non expendit , et in priori loco sentit contrariam esse tutiorem. Hac vero esse in conscientia securam dicit Sylvester, Juramentum, 4, quaest. 2; et Angel., Juramentum, 4, n. £, dicit esse opinionem de jure veriorem. Idem Tabien. verb. Jurare . num. 24; sequitur Azor, tom. 1, lib. 11, c. 8, quaest. 10, et reddit rationem, quia qui promittit alteri decem, videtur subintelligere conditionem : Si tu mihi alia decem solveris, quae detes. Latius hanc opinionem comprobat Covarruv. snpra, 1 part., S 4, num. 9 et 10.
4. Canonistarum opinio. — Contraria sententia est communis Canonistarum, in c. Ad audientiam , 1, de Jurejur. , ubi Innoc., Hostiens., Joan. Andr., Anton., Felin, et alii, quibus plures; alios addit Covar. supra, et eos sequitur Tiraquel., referens alios, lib. primo de Retract., S 3, glos. 3, n. 6; Anton. Corset., tract. de Juramento, n. 39, et Marc. Anton. Baver., eod., n. 40, licet in fine videatur contrarium sustinere. Constantius hanc opinionem defendit , plures Doctores allegando, Guttier., P- 3, de Juramento confirmatorio, c. 6. Probatur primo ex c. Ad nostram, 1, de Jurejur., ubi qui pecuniam mutuo accipit dato pignore, cum juramento non recipiendi pignus, donec pecuniam solverit, obligatur ex vi juramenti ad solvendam pecuniam, priusquam pignus exigat, nulla facta compensatione, nec in totum , nec in parte fructuum ex pignore perceptorum a mutuatario. Cujus responsi non potest esse alia ratio, nisi quia juramentum est implendum in forma qua factum est absque compensatione ; quem textum censuerunt expressum canonistae.
5. Dicunt vero aliqui, quando juramentum ita est factum, ut in eo sit satis expressum, quod fiet integra formalis solutio , priusquam de ulla compensatione tractetur, tunc non esse locum compensationi , nec de hoc esse quaestionem ; sed priorem opinionem loqui, quando simpliciter fit juramentum de solvendo tanto debito; in d. autem cap., juramentum esse factum priori modo, ut colligitur ex illis verbis : 7psos juramenti religione astringens , quod super illis (utique pignoribus) donec solverent sibi pecuniam , nullum ei gravamen inferrent. Sed ex his verbis non potest inferri , in illo juramento propter specialem formam ejus non licuisse prius compensare fructus, quam traderetur alia pecunia, nam hoc non erat gravamen super ipsa pignora, et solum juratum fuerat, non inferre gracamen super illis. Nec refert quod ibi dicitur, possessiones et reditus data esse in pignora, nam ut bene Covar. probat, et est evidens ex contextu , per redditus ibi non intelliguntur fructus , sed jura, seu census, quae inter immobilia bona computantur, et fructificant, ut ibidem supponitur; ergo juramentum solum fuerat de non inferendo gravamine super haec immohilia bona, donec soluta esset pecunia mutuo accepta ; ergo censetur hoc juramen- tum sufficere ad excludendam compensationem.
6. Alii, praesertim Covar., respondent, praecipi, fieri prius solutionem sine ulla compensatione , quia non erat liquidum aliquid ex fructibus fuisse perceptum, et liquidi ad non liquidum non recte fit compensatio, leg. ult., C. de Compensat. Sed contra hoc est, quia etiamsi non csset liquidum, potuisset ante solutam pecuniam ratio exigi perceptorum fructuum, per quam clare constaret de perceptis, deductis expensis, et in illis fieret compensatio, et de residuo tantum fieret solutio. Neque in hoc fieret contra peculiarem formam illius juramenti , quia nullum gravamen inferretur super pignoribus, sed tantum super fructibus, vel certe non posset dici gravamen ratio juste postulata ; nam, ut recte probat Covarr., verba illa in rigore de injusto gravamine intelliguntur. Et nihilominus Pontifex hoc non admittit, sed mandat prius solvi debitum integrum realiter ac formaliter, et postea restitui, quod ultra sortem acceptum esse constitisset ; ergo.
7. Cap. Debitores. — Cap. Si vero. — Secundo argumentari possumus ex c. Debitores, et c. Si cero, de Jurejur. Nam si in juramento persolvendo haberet locum compensatio , sequeretur, eum, qui usurario vel latroni promisisset solvere usuras, vel pecuniam, non teneri postea realiter, et cum effectu solvere, sed posse compensationem facere; consequens est contra illa jura ; ergo. Sequela patet, quia, ut dicitur in lib. 3, ff. de Compensat., ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius ncn solvere, quam solutum repetere. At qui promisit usurario aliquid extra sortem, si illud solvat, potest postea repetere, etiamsi id juramento firmasset ; ergo potest etiam antea compensare non solvendo, sed quasi anticipare, retinendo quod postea recuperaturus est. Dicetur forte usurarium nondum esse debitorem, donec ei solvantur usurae, et ideo non esse locum compensationi, sed prius esse solvendas juratas usuras. Sed contra, nam imprimis jam est facta injuria exigendo illarum promissionem ; ergo licet illam injnriam compensare, non solvendo promissum realiter. Deinde si promissio illa simpliciter facta fnisset sine juramento, liceret ex vi justitiae compensationem facere non solvendo ; ergo potest dari anticipata compensatio justa ; ergo si juramentum ex se non excludit compensationem, etiam in illo casu licebit ea uti.
8. Tertio, possumus argumentari ex dictis in praecedenti capite, quia juramentum non impletur reddendo aequivalens, sed oportet solvere idem quod promissum est ; sed si fiat compensatio, non solvitur idem, sed aequivalens; ergo. Minor videtur nota, quia remissio debiti, vel collatio novae pecuniae non sunt idem, imo vix existimantur aequalia, moraliter loquendo, et secundum communem aesti - mationem. Unde in debitis privilegiatis ( ut sic dicam ) non admittitur compensatio, ut in deposito et similibus, et in debitoribus regis non solet admitti, sed prius coguntur solvere quod debent, et postea datur locus petendi; ergo signum est solutionem et compensationem non esse idem, nec omnino aequivalens; ergo si juramentum non impletur solvendo aquivalens , multo minus implebitur compensando.
9. Prima conclusio. — In hoc puncto, quod ad forum conscientiae spectat, totum pendet ex intentione jurantis, ut egregie notavit Medin., C. de Restit., quaestion. 3, caus. 12. Unde dicendum est primo: si quis ita juraverit, ut intenderit vere et realiter solvere, nulla facta compensatione, non potest postea compensare. Probatur, quia hoc exigit veritas juramenti, et licite impleri potest ; ergo servandum est. Dicit tamen Panormit., in d. c. Ad nostram, in Bne, tale juramentum ex ea parte, quae est de non facienda recompensatione, posse relaxari, quia non habet justam causam ex parte exigentis. Sed hoc ad summum habet locum, quando is, cui tale praestatur juramentum, illud exigit in mutuo praestando, vel in alia simili occasione, quae violentam quamdam exactionem contineat. At vero si fiat sponte, et mere liberaliter, nullam habet turpitudinem ex parte acceptantis , neque occasionem relaxationis. Et in hoc casu maxime procedit opinio canonistarum.
10. Secunda conclusio. — Dico secundo: qui juravit dare aliquid cum intentione reservandi sibi potestatem compensandi, vel remittendi simile debitum, non tenetur realiter exhibere quod promisit, sed potest recompensare, etiamsi in verbis nihil expresserit praeter formalem promissionem ; imo neque etiam peccavit cum tali intentione promittendo. Probatur prior pars, quia juramentum non obligat nisi juxta intentionem, sub qua fit; sed in eo casu promittens non intendit jurare praecisam solutionem, sed extendendo illam ad compensationem , vel remissionem aequalis debiti ; ergo non amplius obligatur. Unde pro- batur facile secunda pars, nam licet in verbis non fiat haec declaratio, verbum ipsum dandi vel solvendi est capax hujus amplae significationis, ut prohant argumenta prioris sententiae ; ergo si intentio jurantis conformatur illi significationi, juramentum non plus obligat. Et inde facile patet ultima pars, quod hac intentione jurare nullum sit peccatum, quia nec continet injustitiam, ut per se notum est, quia compensatio supponitur justa, nec continet mendacium, quia verba sunt capacia illius significationis. Et maxime quia illa significatio est juri conformis ; quia licet compensatio dicatur ficta solutio, nihilominus secundum jus pro solutione habetur, ut constat ex Leg. 4, S8 Solvisse, ff. de Re judic., leg. , cum multis aliis, ff. de Compensat., et cod. eodem ; sed qui jurat promittendo, potest sine peccato uti verbis juxta sensum jurium; ergo.
11. Tertia conclusio. —Dico tertio: qui jurat simpliciter promittendo tantum pecuniam, nihil de reali traditione vel compensatione cogitans, potest tuta conscientia juramcptum solvere, recompensationem faciendo, quando in eadem specie rei debitae ac promissae fieri potest, et rationabilis causa intercedit, et debitum liquidum est. Hanc assertionem praecipue videntur intendere Bartol., et qui eum sequuntur , et in eodem sensu videtur dixisse Sylvester, esse tutam in conscientia illam sententiam, et in eodem illam approbat Molin., disp. 560, de Justitia ; et idem sensit Medin. supra. Probatur, quia verba jurament interpretanda sunt in sensu proprio et commodo juramenti, ita ut restringant potius quam extendant obligationem juramenti, juxta principium supra probatum. Quod maxime locum habet, quando significatio verborum est consentanea juri et non continet aliquam turpitudinem , nec injustitiam, et ex materia vel circumstantiis alia intentio vel significatio non colligitur ; sed in praesenti casu haec verba: Dabo tibi decem , habent hunc legitimum sensum juri, et moribus hominum consentaneum : Gratiose conferam decem, vel illorum gratiam faciam, sive per novam traditionem, sive in virtute antiquae ; ergo quocumque modo talis gratia fiat , impletur juramentum. Ft similiter si cum recipio mutuatam pecuniam, juro solvere, recte nomine solutionis intelligitur quaelibet satisfactio sufficiens, ut tollatur debitum ; vel certe. et in idem fere redit, ibi subintelligitur conditio : S tempore solutionis faciende debitor illius extitero, vel nisi alio modo pro illo satisfecero. Et patet , quia ibi subintelligitur haec conditio: Nisi tu remiseris, quia per illam remissionem tollitur debitum; ergo etiam subintelligitur omnis conditio tollens debitum ; talis autem est justa recompensatio ; ergo impleta hac conditione cessat obligatio juramenti, et consequenter impletur. Confirmatur ex capit. E parte, secundo, de Cleric. non resid., ubi qui juravit residere, censetur implere juramentum , etiamsi sit absens propter jus praebendae tuendum. Quod videtur niti in quadam juridica verborum interpretatione, quae quamdam includit compensationem.
12. Qua res simpliciter, et que moraliter ejusdem rationis censeantur. — Qua res inter se recipiant functionem, et quae non. — Tres vero limitationes in conclusione insinuavi. Una est, ut hac compensatio locum habeat, quando res ab uno promissa, et ab altero debita, sunt ejusdem rationis, vel simpliciter, vel secundum moralem aestimationem. Simpliciter voco, ut si promisi pecuniam, et alter debet pecuniam. Moraliter vero, si promisi tibi decem aureos, et tu mihi debes triticum aut oleum ejusdem valoris , et in universum possunt hujusmodi censeri res illa, quae inter se recipiunt functionem, id est, quia una potest fungi vice alterius, quales esse censentur, quae in numero, pondere et mensura consistunt, ut dixit Panorm., in cap. ult., de Deposito, n. 12. In his ergo rebus procedit assertio posita; non vero quando res sunt diversarum rationum, et inter se non recipiunt functionem, ut si promisi sub juramento equum, et tu pecuniam debes ; tunc enim non implebitur juramentum per compensationem, per se loquendo, et ex vi verborum. hatio est tacta in tertio argumento pro secunda sententia, quia juramentum debet impleri in propria specie ; quando autem res inter se non recipiunt functionem, compensando non impletur juramentum in propria specie, ut per se constat ; ergo. Item si creditor respectu promissionis equi non esset alias debitor pecuniae, non posset cogi ad accipiendum denuo pecuniam loco equi ; ergo nec potest cogi ad recipiendum per compensationem pecuniam prius acceptam , quam debebat ; nam est eadem vel major ratio. Secus vero est, quando res functionem recipiunt, quia tunc impletur juramentum in propria specie quoad rem solutam, quia est ejusdem rationis, ut declaratum est. Et licet modus solvendi videatur diversus a reali solutione de praesenti, censetur suffi- ciens, non propter aliquam commutationem rei promissae in aliam aequalem, sed quia illa diversitas est materialis, et moraliter censetur eadem solutio, et aeque comprehensa sub verbis juramenti. Neque limitatio haec censenda est extra mentem auctorum prioris opinionis, nam cum compensationem admittunt, eo ipso intelligunt debere fieri inter ea, quae jure compensahilia sunt : jure autem non sunt compensabiles res diversarum rationum, invito altero creditore, ut Panormitanus supra tradit. Et censeo in conscientia esse verum, per se loquendo, propter rationem supra factam, quia nemo potest cogi alienare, vel carere re, quam in propria specie possidet, vel possidere potest, ac debet. Maxime vero hoc habet locum in juramento, nam si quis juravit facere aliquid alteri, qui sibi est debitor pecuniae, non potest recompensare , quia debet implere juramentum in propria specie ; ergo idem est in similibus.
13. Quae sit rationabilis causa compensationis. — Altera limitatio a nobis posita fuit, si rationabilis causa intercedat, utique ad faciendam compensationem invito creditore ; nam intra latitudinem justitiae haec conditio necessaria est ad compensationem faciendam juste, ac sine culpa, praesertim propria auctoritate, ut ex materia de Justitia constat. Est autem hujusmodi causa, quando solvendo debitum proprium, timeo jacturam rei mihi debitae, quia non spero alium soluturum, vel alia similis; ergo quando promissio dandi vel solvendi facta est sub juramento, etiam ipsum juramentum obligat ad solvendum realiter, quando nulla causa rationabilis intervenit ad faciendam compensationem. Probatur consequentia ex alio principio, quod juramentum censetur fieri juxta exigentiam et naturam actus, cui adjungitur; sed natura debiti et promissionis haec est , ut simpliciter ac pure solvatur, ut debetur proprio titulo et modo, nisi rationabilis causa cogat ad faciendam compensationem ; ergo ita intelligendum etiam est juramentum. Atque haec limitatio maxime necessaria videtur , quando compensatio fit inter res diversae speciei, etiamsi moraliter compensabiles sint, et functionem recipiant ; ut si juravi dare tibi triticum, et mihi debes pecuniam, non licet compensare sine causa te invito, quia fortasse indiges tritico, et paratus es solvere pecuniam. Denique hoc pertinet ad reverentiam juramenti, ut ad litteram (ut sic dicam) impleatur, cum commode possit.
14. Tertia limitatio est, ut debitum, cum quo fit recompensatio, sit liquidum, quam omnes Doctores supponunt, quia et in jure est expressa, l. ultim., C. de Compensat., cum similibus, et quia ratione naturali constat esse necessariam ad justitiae aequitatem, et consequenter etiam ad juramenti veritatem. Unde etiam constat, qnando juramentum est de solvendo intra certum terminum, et debitum alterius non urget intra illud tempus, tunc non esse locum compensationi; quia juramenti solutio non potest differri ultra praefixum terminum, nec alter cogi potest ad anticipandam sui debiti solutionem. Et facit lex Quod in, trf. de Compensat., ubi dicitur: Quod in diem debetur, non compensabitur anteguam dies veniat, quanquam dari oporteat.
15. Alii addunt limitationem, nisi promissio sub juramento facta sit homini debenti, et cum de debito constaret juranti; nam tunc tacite videtur renunciare recompensationi, et jurare animofaciendi solutionem, et non utendi compensatione. Ita Guttier., n. 6, 8 Betenta, cum aliis, quos refert. Unde sentiunt, quando debitum ex parte ejus, cui facta est promissio jurata, ortum est post factum juramentum, fieri posse compensationem juxta Bartoli opinionem; quando vero debitum praecessit, et eo non obstante creditor jurat dare centum suo debitori, non licere compensare; et ita esse limitandam assertionem nostram, propter conjecturam factam, quod ille, cum juret non obstante debito, censetur intendere re ipsa solvere, et non compensare, et hoc totum jurare. Sed si attente consiieretur, haec non est limitatio, sed praesumptio quaedam, probabilis quidem in foro externo, tamen parum referens ad forum conscientiae, de quo tractamus, quia in illo veritas intentionis spectanda est. Unde si revera intentio solum fuit simpliciter faciendi alteri hanc gratiam, et non fuit cogitatum de renuncianda compensatione, eadem doctrina procedit, neque habet locum praesumptio. Et ideo Medin. supra dixit assertionem procedere, sive alter esset debitor juranti tempore juramenti, sive postea factus sit debitor. Et sequitur Molin. supra.
16. Tandem addunt limitationem, ut solum hoc liceat, quando debitor non habet alias unde solvat, nisi recompensando, nam tunc maxime procedit secunda ratio Bartol., quod tunc debitor virtute juramenti a suo creditore, quatenus alias est debitor, constituitur in eo statu, in quo non potest in propria specie solvere, vel simpliciter, vel sine magno onere et difficultate, quod satis est ut juramento non obligetur. Si autem jurans, non obstante debito alterius, potest facile realiter solvere, debet solvere. Ita Guttier., supra, n. 8, citans Matth. de Afflict., et plures alios, et hoc esse tutius dicit Gregor. Lop., in l. 290, tit. 14, p. 5, Gloss. 1. Verumtamen iimitatio nimia est, et extra propositum quaestionis, nam in eo casu non tam id licet propter compensationem, quam propter impotentiam. Unde quamvis sic jurans non esset constitutus in illa necessitate propter debitum ejusdem creditoris, sed propter debitum alterius ereditoris, qui non solvit, excusaretur a solutione debiti jurati, quamdiu alius tertius non solveret, vel aliunde ad pinguiorem fortunam non veniret. Ergo si tantum titulo necessitatis posset hoc fieri, non esset solutio, sed excusatio, et ita semper debitum maneret, et veniens ad statum, in quo posset facile implere juramentum, teneretur, etiamsi alter suum debitum non redderet. Assertio igitur intelligenda est per se, et ex vi sensus juramenti, ut probatum est, non ratione necessitatis tantum ; et secunda ratio Bartoli parum probat.
11. In foro etium externo adnitti potest compensatio pro solutione debiti jurati. —Ultü- mo, pro foro externo addendum est, etiam in illo admitti posse compensationem pro solutione debiti, seu promissi jurati, ubi manifeste constiterit non fuisse per juramentum exclusam compensationem, neque hanc fuisse intentionem jurantis ; ubi autem hoc non constiterit, sed potius contraria fuerit praesumptio, aut saltem res fuerit dubia, non admitti compensationem per se loquendo. Juxta hanc assertionem interpretor opinionem Canonistarum. Et prior pars comprobari potest ex d. c. Ex parte, 2, de Cleric. non resid. Colligi etiam potest ex d. c. Ad nostram, 1, in illis verbis: Licet autem de possessionibus illis et redditibus, nondwum sortem, deductis expensis, receperit. Nam per haec significatur, ideoillum mutuantem fuisse injuste excommunicatum, 'et pignoribus privatum, quia nondum sortem, deductis expensis, receperat ; ergo a contrario sensu, si constitisset sortem recepissc, merito excommunicari potuisset, nisi pignora redderet, sorte contentus; ergo supponitur in eocasu admittendam fuisse compensationem. Ratione item probatur, quia hoc est consonum naturali justitiae, et nullibi prohibetur, nec in re ipsa est contra juramentum, ut ostensum est; cur ergo non admittetur in externo foro ecclesiastico, si veritas sufficienter probari possit?
18. Altera vero pars probari etiam potest ex d. cap. Ad nostram, in decisione ejus; in casu enim illius textus censuit Pontifex, non fuisse admittendam compensationem, non quia illa semper sit juramento contraria, id enim non potest ex illo textu colligi; sed quia licet non esset certum, juramentum fuisse factum de non facienda compensatione, poterat tamen esse dubium. Et illa verba: 7psos Juramenti religione astringens, quod super illis, donec solverent sibi pecuniam, nullum ei gracamen inferrent, ambigua saltem erant, de quo gravamine, et an de pignoribus tantum secundum se, vel etiam ratione fructuum essent intelligenda; et ideo in dubio tanquam securius judicatum est, ut fieret prius realis solutio. Et in hoc sensu recte inde probatur assertio in ecclesiastico foro. Et ratio ejus est clara, quia judicium Ecclesiae in his, quae pertinent ad bonum animae, et ad religionem juramenti. semper sequitur in dubiis tuticrem partem. Et in hoc sensu est valde probabhilis prima expositio supra data, quam sequitur Medina supra ; ipse vero putat non fuisse rem dubiam, sed certam, quod per juramentum illud fuerit renunciatum compensationi. Mihi tamen non videtur certum, satisque esse, ut fuerit dubium, et quod gravis esse posset praesumptio, quod in eo sensu fuerit juratum, ut in foro Ecclesiae non admitteretur compensatio.
19. Addo etiam juvare secundam expositionem supra datam, si recte explicetur, scilicet, ibi non fuisse locum compensationi integrae, quia non liquido constabat de quantitate fructuum percepta ex pignoribus, deductis expensis; constabat autem (ut in textu aperte supponitur) non fuisse integram solutionem ex fructibus factam. Et ideo non constabat quid esset addendum ad integram debiti solutionem , et ideo merito jussum est integrum debitum solvi, et postea compensationem exactam fieri, et excessum restitui. Nec oportuit prius fructuum perceptorum rationem exigere a mutuante, quam illi fieret solutio, quia hoc gravamen videbatur juramento contrarium. Et ita ex utroque sensu unus perfectus consummatur. Si autem constaret de certa aliqua quantitate ultra sortem recepta, deductis expensis. et a mutuante consumpta, ut facile constare posset saltem per confessionem mutuantis, non credo fuisse contra juramentum, nec contra sententiam Papae in illo textu, illam quantitatem computare in partem solutionis, et pecuniam superaddendo consummare solutionem, nam tunc sufficienter videretur completa conditio a Pontifice posita: Donec ei pecunia persolvatur ; et ideo possent ab illo pignora recuperari. Et nihilominus postea posset de fructibus perceptis exacta ratio postulari, ut si quid ultra sortem superesset, restitueretur.
20. Satisfit rationibus prime et secundee opinionis. — Ad rationes duarum opinionum, quas retulimus, non est ne:esse responsionem addere. Nam prima ratio Bartoli probat nostram secundam et tertiam assertionem, et non obstat primae, quia licet compensatio sit quaedam solutio, nihil obstat quominus possit quis se obligare ad non utendum illo modo solutionis. Secunda vero ratio licet in se non sit admodum efficax, nihil tamen obstat, sed juvat ad honestandum talem solutionis modum, quoties rationabilis causa intervenit. Tertia item ratio confirmat nostram tertiam assertionem, et aliis non obest. Ex motivis autem alterius sententiae, c. Ad nostram satis explicatum est.
21. Ad secundam autem ex c. Debitores, respondetur, in promissione solvendi usuras non esse locum compensationi ex vi injustitiae, quae intali exactione ab usurario committitur, quia cum ante promissionem nullum supponatur debitum, nec ex vi promissionis contrahatur, donec realis fiat solutio, non habet locum compensatio ante solutionem, quia si non est debitum, non est compensatio. Fecere autem compensationem quasi antecedenter, aperte est contra formam et intentionem talis juramenti, quia, non obstante injustitia, exigitur et juratur solutio; ergo excluditur compensatio cum eadem injustitia. At si usurarius alia via esset vel fieret debitor mutuatarii, fortasse posset tunc fieri compensatio cum alio debito, et illo modo impleri promissio usurarum. Quod facile concedit Molina supra. Ego vero multum dubito, quia tunc non habet locum compensatio quoad veram debiti remissionem, quia revera mutuatarius non remittit debitum, quia non valet remissio facta ultra sortem, et solum propter mutuum, nam semper mutuans tenetur solvere et restituere. Nec etiam exterius recompensat, quia nihil de novo tradit; supponitur enim alias acceptum; ergo ad implendum tale juramentum necessarium videtur saltcem materialiter dorare, nam de hoc praecise fieri videtur. Ad tertium jam declaratum est quomodo in com- pensatione non fiat commutatio in aequivalens, sed res promissa solvatur modo comprehenso sub juramento, et intentione jurantis.
On this page