Caput 38
Caput 38
Utrum juramentum promissorium irritari possit?
1. Hactenus explicuimus obligationem juramenti promissorii, nunc de modis auferendi talem obligationem dicendum est. Prius tamen necesse est nonnullos terminos distinguere et breviter explicare ; nam aliud est juramentum certo non obligare, aliud obligationem ejus quasi sponte sua, seu ipso facto cessare ; aliud obligationem impleri, et ideo jam non durare, aliud vero obligationem ejus esse dubiam, vel a principio, vel per discursum temporis propter aliquam accidentalem mutationem; aliud item est eamdem obligationem certam ab una re in aliam transferri, seu commutari, aliud vero obligationem semel contractam, et ex se durantem tolli, sine ulla solutione ejusdem, vel aequivalentis rei. Dicitur enim juramentum non obligare, quando a principio nullum est ; quod quando, et quibus modis et causis contingat, in superioribus latissime explicatum est, et pauca inferius addemus. Juramenti autem obligatio cessare dicitur sponte sua, quando a principio obligavit, et postea per rerum mutationem evacuatur obligatio, et hoc etiam explicatum est. Quod autem per solutionem rei promissae impleatur veritas juramenti, et consequenter extinguatur obligatio, per se notum est; modus autem solutionis in praecedenti capite satis explicatus est. Ubi etiam declaratum est, quando et quomodo liceat commutatio ; et simul explicatum est quomodo prior obligatio quasi individua cesset, et alia loco illius inaucatur, de cujus observantia, duratione, et solutione idem judicandum est, ac si de illa materia in principio esset juratum. Pro casu vero, in quo juramentum est dubium, non tam dispensatio quam interpretatio necessaria est, de qua supra dictum est, ad quem pertineat.
2. Quot modis juramenti obligatio tollatur. —duramenti dispensatio quomodo differat ab ejusdem relazatione. — lgitur de solo ultimo puncto dicendum superest, an scilicet, et quomodo possit tolli obligatio juramenti, quando nec per se cessat, nec impletur formaliter, nec virtute, nec per aequivalens. Distingui autem solent varii modi tollendi hanc obligationem quos nos ad quatuor reducimus, scilicet, irritatione, condonatione, dispensatione et relaxatione, ex quibus irritatio et dispensatio communes sunt voto, et ideo ibi de illis dicendum est ex professo. Nunc solum supponimus, in juramento irritationem fieri ex parte materiae propter potestatem dominativam, vel quasi dominativam: dispensationem vero fieri ex parte ipsius obligationis, tollendo illam per potestatem jurisdictionis in ipsam personam. Condonatio autem et relasatio specialiter tribuuntur juramento , et videtur condonatio esse quaedam irritatio; proprie vero dicitur, quando opligatio a creditore remittitur, et ita propria irritatio erit, quando sine consensu creditoris fit ab alio habente potestatem. Praeterea relaxatio interdum videtur sumi in significatione generali pro quacumque ablatione vinculi juramenti, interdum vero cum dispensatione confunditur, potest vero speciali modo sumi pro determinato modo relaxationis, seu dispensationis. Dispensatio enim et relaxatio stricte sumpta possunt ita distingui, ut dispensatio dicatur, quando ad auferendum vinculum juramenti solum spectatur potesias in personam jurantis cum causa ex parte ejus; relaxatio vero, quando causa potissime attenditur ex parte ejus, cui juramentum factum est. Unde dispensatio proprie locum habet in juramentis, qua per modum voti soli Deo, seu absolute fiunt; relaxatio autem in juramentis promissoriis homini factis. Quae distinctio juramentorum est in hac materia prae oculis habenda, nam juramentum. quod fit per modum voti, soli Deo fit, vel solum illum respicit in obligatione sua; juramentum autem, quod fit homini, pendet ab illo, nam ad illum dicit specialem habitudinem. Ex qua differenua oriuntur multae in modo toilendi obligationem utriusque juramenti, ut notavit Cajetanus, dict. art. 9, et ex discursu sequentium capitum patebit. Iu hoc ergo de irritatione, in sequentibus de aliis dicemus.
3. A quo relavari possit vinculum juramenlti. —Quid sit reale, quid personale juramentum. — Respondeo itaque vinculum juramenti per irritationem auferri posse ab habente potestatem. Assertio est communis et clara, quia seepe materia juramenti pertinet ad dominium, vel jus alterius; ergo si ipse ratum non habeat juramentum, et illi contradicat, eo ipso cessat obligatio juramenti, imo juste impleri non potest, et hoc est irritari. Consequentia patet, quia juramentum obligare non potest in praejudicium tertii, ut supra osten- sum est ; ergo si ejus materia est sub jure alterius, non potest obligare illo contradicente. Antecedens vero intelligitur facile distinguendo duplicia juramenta, sicut et vota vel promissiones distingui solent : quaedam juramenta dici possunt realia, alia personalia. Realia dicuntur, quando versantur circa dispositionem, vel alienationem, aut donationem rerum externarum; ut cum juro dare decem aureos, vel triticum, vinum, et similia fortuna bona. Personalia dicuntur, quando sunt de solis actionibus personae, ut si juro servire, adesse, vel abesse tali loco, studere, vel similia. Contingere ergo potest ut, qui facit juramentum reale, non habeat potestatem disponendi de re promissa, quia est sub dominio vel principali administratione alterius, et ea ratione poterit irritari juramentum ab habente potestatem in talem rem. Simile cum proportione accidit in actionibus. nam potest quis actiones suas habere ita subjectas, et dependentes a voluntate alterius, ut non possit eas licite exercere, vel de illis disponere contra voluntatem ejus: et inde fiet ut, licet sub juramento suas operas promittat, irritari possit juramentum a domimno, vel superiori, a quo in suis actionibus peudet.
4. Juramentum irritari potest a domino et a patre sine speciali causa ; non ita tamen a superiori. — Sequitur primo, ad hanc irritationem non esse necessariam specialem causam, sed suftficere jus vel dominium circa talem materiam, ut aliquis, utens jure suo, illam subtrahat et prohibeat, et consequenter juramentum irritet. Est autem hoc intelligendum cum proportione ad potestatem , nam si illa si mere dominativa, ut est domini in servum, vel suo modo patris in filium, nulla causa requiritur, sed sufficit potestas utendi jure suo; si vero sit potestas jurisdictionis, seu administrationis , requiretur causa sufficiens ad prohibendam actionem, vel dispensationem rei juramento promissae, quia hoc necessarium est ut prohibitio sit valida. Praeter hanc vero non requiritur aliqua causa ex parte juramenti , prout concernit personam jurantem, vel cui juramentum praestatur , quia respectu illarum fit irritatio, quasi per absolutam et dominativam potestatem, nulla habita ratione conventionis illarum. Quae omnia in materia de Voto latius explicanda sunt, et statim exemplis declarabuntur.
5. Summus Pontifex et Preelati ratione aterie multa irritare possunt juramenta. — Secundo sequitur, posse Pontificem hoc modo irritare multa juramenta ecclesiasticarum personarum , quatenus versantur circa materias vel actiones, quae per se subsunt juri Pontifics, ejusque liberae dispositioni. Sic potest Pontifex irritare juramentum clerici de danda consanguineo certa quantitate fructuum beneficii , quia dispensatio illorum fructuum semper est subordinata Pontifici. Ita etiam potest irritare juramentum canonicorum de servando statuto, quia potest statutum abrogare. Denique hoc modo irritat Papa omnia juramenta , quae impedire possunt liberam dispensationem, vel distributionem, quam ipse hahet circa beneficia , aut officia, aut gradus ecclesiasticos, ut recte declarat Cajet. d. q. 89,a.9. Et hoc modo intel.igit regulam c. Venientes, de Jureju., quod in hujusmodi juramento intelligitur semper exceptum jus superioris. Et idem sentiunt Canonistae ibi; Hostien. etiam, et Panorm., in c. Quanto, de Jurejur.. inc. Constitutus, de Rescript.; Angel., Juramentun, 6, in princip.; Sylv., Jurementum, 5, q. 2; Covarr., supra, 1p., S3, n. 5, et omnes. Et haec regula cum proportione applicanda est ad alios Praelatos ecclesiasticos respectu suorum subditorum respective , quoad illas materias, in quibus possunt ipsi libere disponere, aut praecipere, vel prohibere ; poterunt enim jure suo uti, non obstante juramento subditi. Ut si inferior clericus juravit mutuare vestes, vel alias res ecclesiae, potest Episcopus suo nutu tale juramentum irritare. Maxime vero reperitur baec potestas in praelatis religionum respectu subditorum , de qua re dicturi sumus late in tract. de Voto, et ideo hic illam praetermittimus.
6. Principes et laice potestates quomodo irritare possint juramenta. — Ecclesiastica po-. testas laicorum juramenta irritare potest. — Sequitur tertio, non esse propriam Ecclesiae potestatem hanc, sed esse posse etiam in principibus et potestatibus laicis. Nam licet illi non habeant directam potestatem in juramentum, vel obligationem ejus, quae ad forum ecclesiasticum pertinet, c. ult., de Foro competente, in 6, nihilominus ratione materiae possunt irrita facere illa juramenta, quae eorum juri, vel dominio, aut potestati praejudicant. Sic rex potest irritare juramentum factum a suo subdito, vel de donanda quantitate pecuniae, vel de eundo in alium locum, vel aliqua re simili. Quia potcst prohibere illum ne discedat a tali loco, vel ne in talem locum eat, vel ne donet, et tunc juramentum eo ipso desinit obligare, quia incipit esse de re illicita. Et isto modo etiam potestas ecclesiastica poterit interdum irritare juramenta laicorum, prohibendo actus, circa quos versantur, et pravam reddendo executionem rei juratae, quando materia talis est, ut ad ecclesiasticam potestatem pertineat. Quia vero haec non possunt ab his potestatibus pro libito prohiberi aut praecipi, sed ex rationabili causa, ideo in tali modo irritationis requiritur causa justa preecipiendi, vel prohibendi, non tamen requiritur major vel specialis causa propter interpositum juramentum subditi. Illud enim non potest impedire principi aut praelato liberum usum suae potestatis, et ideo haec proprie irritatio vocatur. n
7. Parentes, domini et marità irritare possunt juramenta, quee illorum dominio prejudicant. — Quarto sequitur, etiam parentes posse irritare juramenta realia et personalia filiorum, et viros uxorum, et dominos servorum, in his rebus quae praejudicant dominio seu potostati eorum. Ita D. Thomas, d. q. 89, art. 9, ad 3, et ibi omnes; et Sylvest., Juramentum, 6, q. 1, et est res clara ex principio posito, et habetur Numer. 30. Sed de his dicemus ex proposito tractando de Voto, quia est eadem ratio. |
8. Quo pacto itutores irritare possint juramenta minoris.—Solum hic potest interrogari, an juramenta minoris possint irritari a tutoribus. Et ratio dubitandi est, quia vota possunt irritari, et quia etiam minores sunt subjecti administrationi tutorum. In contrarium autem 'videtur facere Authent. Sacramenta puberum, et lex 1, Cod. Si adversus vendit., ubi juramenta minorum dicuntur esse rata et firma. Respondeo imprimis juramenta pupillorum, quae votum includunt, vel sapiunt naturam voti, irritari posse a tutoribus, eo modo quo vota, quia est eadem ratio, ut saepe dictum est, et ita haec remittimus ad materiam de Voto. Deinde assero, etiam minorum juramenta, quae versantur circa contractus humanos, vel promissiones hominibus factas, posse a tutoribus irritavi, quando contractus ipsi invalidi sunt non obstante juramento. Probatur, quia tunc ratione contractus nullum jus est acquisitum tertio , manet ergo juramentum in sola obligatione religionis ; ergo potest irritari sicut alia vota, vel juramenta, quae per se obligant soli Deo.
9. Unde ulterius addo, juramenta puberum, quibus confirmatur contractus, non posse irritari a tutoribus. Probatur, quia per citatas leces talia juramenta sunt omnino firma et rata. Item per illos contractus acquiritur jus tertio, quod tutor auferre non potest, et consequenter nec fundamentum ejus, quod est juramentum, ita lege statuente. Et ratio a priori est, quia potestas irritandi juramentum potest a lege civili pendere, quatenus subjectio minoris, et dependentia voluntatis ejus a tutore potest per legem minui, vel augeri. Et ita notavit Less., l. 2, c. 42, n. 6f;et Sanc., l. 6 de Matrimon., disp. 38, n. 17, ubi refert Ludovic. Lopez, dicentem contrarium ; sed non video fundamentum, nec quomodo respondere possit dispositioni legum.
10. Cap. Pueri. — Juramenta impuberum, quibus suos contractus confirmant, possunt a tutoribus irritari. — De juramentis autem impuberum, quibus suos contractus confirmant, dissentiunt inter se dicti auctores. Prior enim putat posse talia juramenta irritari a tutoribus ex c. Pueri, 22, q. 5. Et quia de illis nihil in contrarium dispositum est jure, et ideo sequuntur generalem regulam, quod non sunt sui juris, sed subsunt tutoribus quoad omnes obligationes suas; etita sicut vota illorum possunt tutores irritare, ita et juramenta ; et hoc etiam absolute affirmat Ludovic. Lopez, lib.2 de Contract., c. 39. At veroSancius oppositum sentit, supponendo unum principium, scilicet, contractus istorum pupillorum faetos sine auctoritate tutorum non esse omnino irritos quoad obligationem naturalem ; ex quo infert, si confirmentur juramento, non posse tutores talia juramenta irritare, quia cum acquiratur jus tertio, non habet locum irritatio tutoris. Mihi vero prior sententia placet, tum quia illud suppositum de validitate contractus incertum est, et contrarium est valde probabile, et posset tutor uti jure suo adhaerendo illi opinioni ut probabili. Tum etiam quia licetil!e contractus non sit irritus ipso jure, irritari potest ab ipso tutore, acujus voluntate voluntas pupilli pendet, et ita consequenter poterit etiam irritari juramentum. Et ita dixit Soto, dictaquaestione prima, articulo nono, quando pater aut maritus ( et idem est de tutore ) potest irritare suorum contractum , consequenter tollere posse obligationem juramenti, quia tollitur ejus materia; quando autem non potest mrritare contractum, nec juramentum posse.
12. Sed dubitari potest circa assertionem positam, an per legem, vel potestatem humanam fieri possit, ut juramentum irritetur non solum ex parte materiae, sed etiam ex parte ipsius jurantis. Ut enim latius de voto dicemus, duobus modis intelligi potest irritatio ejus. Primo ex parte materiae subtrahendo illam per prohibitionem, vel per inhabilitatem personae, et irritationem actus promissi. Secundo immediate, irritando ipsum actum voti in se, ex parte voluntatis ipsius promittentis, reldendo illam inefficacem ad promittendum. Hi ergo duo modi applicari possunt ad juramentum, et de priori nulla est difficultas, quin habeat locum in juramento, et hoc probant omnia hactenus dicta; et hanc vocare possumus irritationem quasi indirectam, quia solum est per subtractionem materiae. Potestque aliis duobus modis fieri, ut infra de voto dicam, scilicet consequenter vel antecedenter, id est, vel post factum juramentum, et contractam obligationem, tollendo illam per subtractionem materiae, prohibendo nimirum vel irritando actum promissum, de quo modo procedit conclusio posita ; vel antequam juramentum fiat, praveniendo ut non possit a principio obligare, quod eadem proportione fieri potest per prohibitionem materiae, ut ex dictis de juramentis contra leges humanas satis constat.
12. An juramentum per huumanam potestatem directe possit irritari. — Difficultas ergo est, an directe et in se possit juramentum irritari per humanam potestatem, vel postquam factum est, reddendo inefficax ipsum juramentum ad obligandum, etiamsi materia non fiat incapax, vel etiam antecedenter, faciendo ut a principio juramentum non obliget, etiamsi materia non prohibeatur, nec fiat incapas.
13. Juramentum non potest directe irritari. — Discrimen inter juramentum et votum.— Respondeo valde probabile esse, irritationem juramenti nunquam posse fieri sine mutatione ex parte materiae, propter dependentiam quam illa habet ab irritante. Probatur, quia valde probabile est non posse fieri, ut juramentum non sit juramentum quoad esse juramenti, per solam irritationem consensus, seu voluntatis ipsius jurantis; quia si ille habet intentionem jurandi, et de facto profert verba invocationis divini testimonii, super materiam capacem, non potest illa intentio ita irritari, quin sufficiat ad juramentum, quia nulla alia efficacia requiritur in illa intentione ad rationem juramenti, nisi quod ab illa procedat efficaciter invocatio divini nominis ad testificandum. Et hine consequenter sequitur non posse juramentum illud irritari quoad obligationem, nisi mutando materiam, vel per moduin condonationis. Probatur, quia stante materia capaci, obligatio juramenti est mere naturalis, et independens ab hominis voluntate, quia ex jure naturae sequitur, ut supra ostensum est. Unde in hoc videtur esse differentia inter juramentum et votum, nam votum consistit in ipsa promissione efficaci ad oblivandum ; et ita substantia voti pendet ex voluntate se obligandi, quae voluntas potest irritari tam antecedenter quam consequenter, ut iufra videbimus. Juramentum autem est aliquid prius, a quo naturaliter sequitur obligatio; requirit autem materiam capacem, et acceptationem ejus in cujus gratiam fit; et ideo solum ex his capitibus potest irritari, vel relaxari, ut in sequentibus videbimus. Et hanc differentiam inter votum et juramentum notavit Valent., disp. 6, q. 7, punct. 4, 8 3, verb. Quartum, hcet rationem ejus paulo aliter explicare videatur, quae est probabilis, et illam latius examinabimus in tractatu de Voto. Hic vero interrogari potest, qualis mutatio materiae necessaria sit. Sed hoc pendet ex dicendis, et ideo breviter dico, non esse semper necessarium ut prohibeatur actio, vel alia detur obligatio, sed sufficere ut aliqua condonatio intercedat, ut in sequentibus videbimus.
14. Objectio. — Sed objici potest, quia Concilium Tridentinum, session. 25, cap. 16, de Regular., irritat juramentum novitii renunciantis bonis suis sine licentia Episcopi ante duos menses proximos professioni, quae irritatio videtur cadere directe in juramentum ipsum. Item in hoc regno Lusitania, est lex civilis irritans juramenta addita quibuscumque contractibus civilibus ad confirmandos illos, lib. 4 Ordin., tit. 73; et similis habetur in regno Castellae, licet cum aliqua majori moderatione, in nova Recopil., l. 4, tit. 1,1. Il et 12; etin d. Authent. Sacramenta puberum, irritantur juramenta saltem extorta per vim et metum.
14. Respondetur ad objectionem. — Respondetur ad priorem partem, Concilium irritasse illud juramentum, irritando contractum, et consensum ejus in cujus favorem fit renunciatio. Sed hoc non satisfacit, quia stante nullitate contractus, et acceptationis sufficientis ad acquirendum jus et dominium, potest juramentum esse validum, et obligare, ut patet in juramento solvendi usuras. Propter hoc addi potest, Concilium, irritando, remisisse et condonasse obligationem juramenti per potestatem superiorem, ut in sequenti puncto dicemus. Facilius tamen dicitur, supposita prohibitione Concilu, illud juramentum esse cona bonos mores, et ideo irritationem illam etiam esse ex parte materiae. Quia illa renunciatio prohibita est in favorem religiosi status, ut ejus professio liberior sit, cui libertati impedimentum afferebant similes renunciationes; et ideo illas nunc facere, et illis velle obligari malum est, ac propterea merito tale juramentum irritum fit, vel declaratur.
16. Ad leges horum regnorum respondetur, in illis nullum esse verbum de irritatione juramenti, nam talis irritatio, etiamsi directe fieri posset, non posset fieri per legem civilem, cum sit extra forum ejus. Solum ergo irritantur ibi contractus civiles, quando juramentum eis additur; et tunc licet ex contractibus non nascatur obligatio ratione illarum legum, juramentum per se obligabit ad id, de quo factum est, quodque sine peccato fieri potest. Hoc enim non potest impedire lex civilis, stante tali conditione, ut in illis juramentis revera stat, non obstantibus illis legibus, nam si juramentum est de non contraveniendo illis cortractibus quantumvis nullis, licite servari potest; servandum ergo est. Non carent tamen difficultate illae leges irritantes contractum solum propter adjectionem juramenti, nam videntur saltem indirecte esse contra libertatem ecclesiasticam, licet lex Castellae expresse id neget, et in ea dicatur, ita post diligentem inquisitionem judicatum esse. Sed hoc examinare ad rem praesentem non spectat ; videri potest Covar. supra, et Didac. Perez, lib. Ordin. Castellae, tit. 1, 1. 6; et Valasc., tom. 1 Consil., in 99.
17. Ad Authenticam, quicquid ibi Bart. et alii dicant , respondendum est, juramentum illud obligare, et validum esse, posse tamen postea relaxari per ecclesiasticam potestatem, de quo supra dictum est. Quod ergo ibi dicitur de tali juramento : Jullius momenti esse jubemus, intelligendum est quoad confirmationem contractus, de quo lex illa tractaverat, non quoad obligationem suam inducendam, quae ex illa lege non pendet; vel, quod in idem redit, intelligitur nullius esse momenti quoad dandam actionem in foro civili, secus in conscientia.
On this page