Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

Caput 39

Utrum obligatio juramenti promissorh condonatione a creditore facta tollatur?

CAPUT XXXIX. UTRUM OBLIGATIO JURAMENTI PROMISSORH CONDONATIONE A CREDITORE FACTA TOLLATUR?

1. Conclusio. -- Respondeo: juramentum promissorium homini factum desinit obligare per condonationem a creditore factam; unde sic etiam irritari, seu relaxari dicitur generali modo. Conclusio est certa et communis, supponiturque in juribus statim citandis. Ratio vero est clara, quia juramentum promissorium intrinsece includit conditionem, si alter, cui fit promissio, fuerit contentus, quia nemini invito fit beneficium aut servitium ; ergo si is, cui fit promissio, illam remiserit, eo ipso non obligat juramentum. Neque propterea efficitur ut sit de re falsa, quia cedente creditore non fit falsa propositio de futuro, etiamsi non impleatur ; quia erat quoad hanc partem conditionalis; et conditionalis, non impleta conditione, vera manet, etiamsi nihil ponat in esse. Addunt aliqui Canonistae, sufficere ad hanc relaxationem, non solum expressam, sed etiam tacitam condonationem, ut videre licet per Felin., cap. 1, de Jurejuran., n. 6. Quod mihi placet, quia tacitum aequiparatur expresso, non solum in foro externo, sed etiam in interno, quando ex signo tacito sufficienter ostenditur consensus. Exemplum est, si filia recepta dote cum juramento renunciavit bonis paternis, et postea in testamento restituatur haeres aut legataria, nam tunc licite acceptat sine alia relaxatione juramenti, quia pater tacite condonavit. Alia exempla in Felino videri possunt.

2. Ex hac assertione sequitur primo, non solum esse veram hanc assertionem in juramento promissorio, in quo valida promissio supponitur inducens propriam obligationem fidelitatis, vel justitiae respectu hominis (quae potest ab ipso remitti) ; sed etiam habere locum in juramento promissorio, in quo vel non fuit facta homini propria promissio, sed sola assertio de futuro (ut posse fieri supra ostensum est); vel licet fuerit facta, non fuit valida, nec induxit propriam obligationem promissicnis, ut de promissione solvendi usuras supra diximus. Quia etiam ubi juramentum confirmat tantum assertionem, illa assertio includit habitudinem ad eum, cui juramentum exhibetur, et involvit conditionem dandi, vel faciendi hoc illi, si ipse voluerit, vel si non remiserit ; ideo licet ille tunc non tollat directe obligationem, nec remittat illam directe , tollit tamen fundamentum ejus, et sic ipsa cessat.

3. Secundo, sequitur posse hanc remissionem fieri ab homine, et mediante illa tolli obligationem juramenti, etiamsi promissio facta sit Deo per modum voti, vel juramentum solum sit factum intuitu Dei. Ut, verbi gratia, juravi dare eleemosynam tali pauperi, nihil ili promittendo, sed vel Deo, vel nulli, sed solum intuitu misericordia id proponendo, asserendo, et curando, et nihilominus pauper non vult donum meum, sed remittit: liber ab obligatione maneo; quia semper votum illud, vel assertio includit conditionem, si ille acceptaverit ; nemo enim intendit ita intrudere alteri beneficium, vel eleemosynam, ut illum cogat ad recipiendum ; ergo illo condonante, cessat omnis obligatio, sive voti sit, sive juramenti.

4. Contra hoe tamen sentire videntur Sylvester, Driedo, et alii, quos infra referam et explicabo. Et cum eis sentit Soto, dicto art. 9, ad 2, et ineo sensu interpretatur doctrinam D. Thomae in eadem solutione ; ait enim D. Thomas, quando aliquid alicui promittitur pertinens ad utilitatem ipsius, tunc posse illum condonare, et relaxare juramentum. Quando vero promittitur aliquid alteri, pertinens ad honorem Dei, vel utilitatem aliorum, ut si quis promittat Petro se ingressurum religionem, vel facturum opus pietatis, tunc Petrum non posse remittere juramentum, quia non est illi principaliter facta promissio, sed Deo, nisi intelligatur facta promissio sub conditione, si Petro videbitur, vel placuerit, aut aliquid hujusmodi. Hinc ergo infert Sot. idem esse, quoties promissio fit intuitu solius Dei, vel pietatis, etiamsi utilitas tota sit hominis, cui beneficium praestandum est. Sed revera hoc membrum potius continetur in ultimis verbis D. Thomae quam in prioribus membris.

5. Juramentum factum Deo propter hominem non potest condonari ab ipso homine. — Advertendum est ergo, variis modis intelligi posse juramentum promissorium fieri homini. Uno modo tanquam ei cujus utilitas intenditur, et cui directe et principaliter fit obligatio; et tunc res est extra controversiam, quod potest ab illo remitti. Secundo, potest fieri juramentum ipsum in gratiam hominis, non tamen ita, ut illi fiat promissio vel obligatio, sed Deo et in honorem ejus, licet fiat ad complacendum homini ; saepe enim promissio; facta alicui, fit propter alterum tanquam propter motivum, vel quia scio illi placere, vel quia ipse petit. Et in hoc casu recte dicit D. Thomas juramentum factum principaliter in honorem Dei, licet fiat homnini secundario, id est, ob benevolentiam ejus, vel quasi adhibendo etiam illum ut testem promissionis factae Deo, non posse condonari a tali homine; et ratio est clara, quia non est homo, cui fit promissio, sed Deus ; homo vero est quasi testis, seu incentivum promissionis. Quod etiam inter homines accidere potest servata proportione, ut si quis promittat Petro propter Pautium, vel etiam si Paulum interponat ut testem et fidejussorem fidelitatis servandae Petro, non potest Paulus remissionem facere, sed Petrus.

6. Juramentum factum Deo in utilitatem hominis potest condonari ab ipso homine. — Tertio modo potest promissio jurata fieri Deo, ut ei cui fit promissio, et propter ejus honorem principaliter, et nihilominus actus promissus omnino esse in beneficium et utilitatem hominis. Et in hoc casu dicimus juramentum et promissionem condonari ab homine, in cujus utilitatem cedit, quia ejus consensus et voluntas includitur in materia illius juramenti, tanquam conditio, sine qua impleri non debet, nec moraliter potest. Et ideo dixi, comprehendi hunc casum sub ultima exceptione D. Thomae, in qua dicit juramentum, principaliter factum Deo, non posse remitt ab homine, nisi intelligatur facta promissio sub conditione exhibenda ab homine. Ut si quis promittat, et juret Petro dare filiae ejus centum in dotem, et illa nolit ea recipere, liber ab obligatione manet, nec tenebitur dare Petro, quia, licet ei promiserit, non tamen promisit dare ei, sed filiae; ita est ergo in hujusmodi juramentis. Qualis autem debeat esse remissio vel resistentia ex parte ejus, in cujus utilitatem factum est juramentum, alias factum ex pietate, ut cessare censcatur, statim in simili dubio exphicabitur, et fortasse Soto ad verum sensum trahetur.

7. Licitum est petere juramenti condonationem.— Nam circa hoc quaeri potest an liceat ei, qui sic juravit, petere ab altero, in cujus utilitatem juravit, ut remittat ; et an sit necessarium quod ille ita remittat, ut positive resistat donationi, utique nolendo recipere quod promissum est ; vel sufficiat quod remittat quasi negative, solam obligationem tollendo, et relinquendo aiium liberum, ut non det, quamvis ipse. qui sie remittit, non invitus reciperet donum, si daretur. Ad priorem partem interrogationis, respondeo breviter, licitum esse id petere, nisi promittens etiam juraverit, non petere remissionem ab eo cui promisit, tunc enim nascetur obligatio ex alio juramento; illo autem secluso, non est cur id non liceat, quia nec contra juramentum, nec contra justitiam vel fidelitatem est. Unde potest fieri argumentum, quia in promissione pura id licet, imo in debitis justitiae licet petere remissionem ; ergo et in juramento promissorio, quia sequitur conditionem actus promissi, in his quae sibi non repugnant. Oportebit tamen ut petitio non transeat in violentiam injustam, quia tunce fieret contra justitiam, et contra intentionem juramenti. An vero interdum liceat facere coaciionem justam, statim dicemus.

8. Quae creditoris condonatio necessaria sit, ut aliquis deobligetur a juramento promissorio. — In altera vero parte interrogationis nonnulla major est difficultas, quia licet per puram remissionem debiti, absque repugnantia ad receptionem, tollatur obligatio justitiae vel fidelitatis orta ex promissione, tamen obligatio juramenti, quatenus respicit Deum, s- ilicet faciendi verum, quod sub testimonio Dei dictum est, non videtur auferri. Quia licet creditor remittat obligationem, nihilominus libenter acciperet rem promissam ; ergo non obstante tali remissione, potest jurans verum facere quod juravit ; ergo tenetur. Item tunc sufficienter impletur conditio inclusa in tali juramento, nam haec conditio solum est, si alter sit contentus, et acceptare velit beneficium, quia solam hanc conditionem intrinsece claudit ratio doni, aut gratiae promissae in utilitatem alicujus ; non enim oportet ut illam exigat tanquam debitam, sed satis est quod sit paratus eam acceptare ; iu eo autem casu paratus est recipere, licet rem non exigat. Unde hoc est probabilissimum, et verum in juramentis de operibus pietatis erga proximos, quae per modum votorum, et intuitu Dei, vel solius misericordiae ac pietatis fiunt ; nam tunc non satis est ut illi, quorum interest utilitas talium operum, dicant se remittere obligationem, sed oportet ut nolint recipere quod promissum vel juratum est. Tunc enim maxime urget ratio facta, praesertim quia, cum respectu illorum non sit orta obligatio, non habent obligationem quam remittant ; ipsum autem donum non possunt remittere , nisi nolendo illud accipere ; et in hoc sensu est probabilis opinio Soti, et aliorum, ut in puncto sequenti attingam. Secus vero est, quando juramentum est proprie promissorium, et sponte factum, justeque acceptatum ab homine, cui principaliter factum est; tunc enim sufficit remissio obligationis promissionis; quia si in principio non fuisset acceptata, id sufficcret; ergo per retractationem acceptationis , seu, quod idem est, per remissionem obligationis idem sequetur. Ittem juramentum illud proprie et per se confirmat promissionem, et in virtute est de fidelitate illius servanda ; eo ergo ipso quod cessat obligatio fidelitatis, cessat etiam obligatio juramenti.

9. Qui in sui favorem juramento se invicem obligant, invicem se possunt deobligare. — Secundo expeditur ex dictis aliud dubium, quod solet in praesenti interrogari, an duo, qui mutuo sibi aliquid jurarunt, possint ad invicem sibi remittere. Variis enim modis potest hoc juramentum praestari : primo, per modum promissionis mutuae in mutuam utilitatem factae, et juramento confirmatae, et tunc clarum ex dictis est, per mutuum consensum posse invicem remitti juramenti obligationem, quia eadem est ratio de obligatione duorum, seu reciproca, quae de unius seu ex altera parte. Exemplum clarum est in sponsalibus juratis in mutuum favorem factis, quae mutuo consensu dissolvi possunt, ut est communis doctrina Theologorum, in 4, d. 27, et Canonistarum, in cap. 2, de Sponsal., et aliorum, quos late refert Sanci , lib. 1 de Sponsal., disp. 52, n. 6. At vero Sylvest., Juramentum, 6, q. 9, ait, si duo jurarunt dicere duo psalteria pro invicem, non posse sibi mutuo remittere, quia opus promissum concernit cultum Dei ; unde videtur limitare dictam assertionem ad utilitatem temporalem, seu corporis, non animae. Sed non existimo verum , quia si promissio esset ex altera parte tantum, ut si juravi tibi dicere pro te psalterium, habet locum remissio, nam si condones, non tenebor, quia etiam ibi intelligitur inclusa conditio, si consenseris, vel si volueris. Nec refert quod illa utilitas sit spiritualis, quia huic etiam potest homo cedere ; nec etiam obstat quod opus promissum sit cultus Dei, quia non est Deo promissum, sed homini, qui cedit ; ergo licet mutuo fiant similes promissiones inter duos, poterunt invicem sibi remittere.

10. Qui divini servitii intuitu juramento se invicem obligant , invicem se deobligare nequeunt. — Secundo possunt duo sibi invicem jurare de bono opere faciendo, vel cavendo malo, non intuitu conferendi sibi invicem aliquam utilitatem vel favorem, sed solum intuitu divini serviiii, vel pietatis, aut justitiae servandae, et tunc censeo non posse sibi invicem remittere, quia si unus tantum sic promittat alteri, non habet locum remissio, justa doctrinam D. Thomae supra explicatam ; ergo nec si duo ita jurent, possunt invicem remittere. Et ita docent Sylvest., d. q. 9; et Angel., Juramentum, 6, n. 2, cum Joan. Andr., Panormit. et aliis, in c. 2, de Sponsal. Exempla sunt, si duo mercatores jurent dare tantam lucri partem in eleemosynam, vel negotiari sine fraude ; vel si duo scholastici inter se conveniant et jurent talibus horis studere, et similia. In his tamen cavendum est ne juramenta sint conditionata : Faclam, si feceris, etc. Tunc enim esto condonari non possint juramenta, si non concernant utilitatem propriam, tamen neutrum obligabit, donec alter inciplat. Ut si duo jurent sibi invicem ingredi religionem, si alter ingrediatur, nemo tenetur absolute ingredi, et quasi inchoare, donec alter ingrediatur ; et idem est si duo mercatores promittant invicem : Dabo eleemosynam ex lucro, si tu dederis.

11. Juramenta negativa statim obligant. — Secus autem videtur esse in negativis ; ut si promittant invicem non se decipere, statim videntur obligari, ita ut violet juramentum, qui inceperit, quia conditio ibi inclusa a principio impletur, quamdiu alter non decipit ; statim vero ac alter deceperit, alter non obligabitur ex vi juramenti, si sub ea tantum conditione promisit: Si alter non deciperet, quia jam cessavit conditio, juxta c. Pervenit, 2, et cap. Sicut, 3, S Juramentum , de Jurejur., in quibus dicitur, juramentura alteri factum non obligare, si alter non implet conditionem promissam. Neque ad hoc refert quod res jurata et promissa, sit alias per se justa et necessaria, quia nihilominus potest cessare obligatio, quae per juramentum additur. Et ita sentiunt Angel. et Sylvest. supra; Canonistae communiter in dictis capitibus.

12. An ad invicem remitti possit juramentum ex una parte factum ea pietate. — Tertio possunt duo sibi invicem ita jurare, ut unus praecipue intendat ex pietate, et propter Deum alteri subvenire; alius vero solum intendat humanum contractum facere et jurare, ut contingit quando duo sponsalia contrahunt, et alter qui est dives solum promittit ducere. pauperem ex pietate, et amore Dei. Et in hoc casu dicunt multi, non posse mutuo remitti juramentum, nam licet dives possit facile remittere pauperi, nihilominus ipse non liberabitur ab obligatione juramenti, etiamsi pauper remittat ; quia dives non juravit solum contractum humanum ut sic, sed opus pietatis, quod ut sic respicit Deum, et non potest ab homine remitti. Alii contrarium docent, ut Navar., c. 29, n. 25, et nonnulli alii moderni, quos refert et sequitur Sanc. supra, n. 8.

13. Fera conclusio. — Sed mihi videtur distinctione supra data utendum esse. Nam si pauper ita remittat , ut nolit matrimonium perficere, clarum est alium non obligari juramento, tum propterrationem generalem, quia idem est in omni opere pietatis, ut dixi ; tum propter specialem necessitatem consensus ad matrimonium. At vero si ille ita remittat obligationem, quod vellet nihilominus matrimonium, tunc alter non liberabitur ab obligatione juramenti, quia per illud non solum humanam promissionem et obligationem , sed absolutam promissionem, seu deliberationem faciendi opus plietatis, quantum est ex parte sua, confirmavit Et ita semper manet integra obligatio juramenti, etiamsi obligatio justitiae vel fidelitatis tollatur. Item conditio inclusa in illo juramento impletur, scilicet, si ille voluerit, vult enim (ut supponitur), licet condonet, et remittat jus suum peculiare, et ita non potest jus proprium juramenti remittere. Ut si vir absque sponsalibus sponte juraret ducere Mariam pauperem, etiam illa nihil sciente, solum in obsequium Dei ex pietate, non posset illa, volendo et desiderando matrimonium illius, remittere obligationem, quia supposita illa voluntate, jam non pendet juramenti obligatio ab alio actu, vel ex actione ejusdem sponsae.

14. Solvitur quaedam objectio. — Rationes autem, quae in contrarium afferuntur, solum sunt, quod juramentum factum in utilitatem alicujus, etiamsi fiat Deo principaliter ; potest tolli per subtractionem materiae ; subirahitur autem materia, quando illa remittit sponsionem sibi factam. Dico tamen non tolli materiam pcr solam remissionem sponsionis, sed noiendo acceptare beneficium juratum, quia juramentum non sub alia conditione obligabat. Et haec est communis opinio in d. c. 2, de Sponsal., ubi Panormit., in fine, citans Innoc. ; Anton., n. 9; Alexand., num. 28. Eamdem tenet Dried., lib. 2 de Libert. Christian. c. 1, prop. 2; et Summistae, verbo Sponsalia, ubi Angel., n. 20; Sylvest.. q. 10; Rosella, n. 8; et idem necessario sentit Soto supra. Solum posset hic quaeri an, non obstante illo juramento, possit talis vir ingredi religionem. Sed hoc dicemus commodius in tractat. de Voto.

15. Cogens per injustitiam alium ad jurandum potest cogi ud condonandum juramentum. — Quarto potest hoc loco inquiri, quando aliquis per injustitiam, aut vim,aut dolum, alium coegit ad jurandum aliquid in utilitatem suam, an cogi ipse possit ad condonandum, seu relaxandum juramentum. hespondetur posse sine dubio cogi, sicut de usurario statuitur in c. 1, de Jurejur. Et ratio est, quia ille injuste facit recipiendo quod sic promissum est, et ex vi juramenti datur ; ergo potest compelli ut ab injustitia cesset. Et hinc fit coactionem hanc maxime fieri posse per ecclesiasticum judicem, tum quia juramenti causa per se pertinet ad forum Ecclesiae, c. ult., de Foro comp., in 6; tum etiam quia illa coactio eo tendit, ut ille a peccato exeat, et novum non committat, ad quod potest per ecclesiasticam censuram compelli, ut in illo textu dicitur. Addo vero non solum posse hoc facere judicem ecclesiasticum ex officio, et in ordine ad bonum animae ipsius usurarii vel raptoris, sed etiam ad petionem et instantiam debitoris ; quia in hoc non agit contra juramentum, et petit rem justam, ut notant, in dictoc. de Jurejur., Panor. et alii, et Covar., 1 Variar., c. 4, n. 5. Quid autem dicendum sit, si juramentum esset factum de nonrepetendo, vel de non denunciando, supra dictum est.

16. Quomodo judex laicus possit cogere aliquem ad relavandum juramentum.—Sed judex laicus potestne etiam compellere laicum exactorem talis juramenti, ut condonet et remittat ? Videtur enim non posse, tum quia relaxatio juramenti pertinet ad ecclesiasticum forum; tum etiam quia si posset alium cogere ad remittendum, ipse auctoritate sua posset remittere et relaxare. Circa hoc Felin., in c. Cum sit generale, de For. comp., dubius est. Vera tamen et communis sententia est, judicem laicum habere ad hoc potestatem, et licite posse ab eo postulari, ut cogat talem creditorem ad remittendum, quando ille alias laicus est, et materia etiam promissionis mere laica et temporalis. Ita tandem docuit idem Felin., c. 1, de Jurejur., cum Ludovic. Rom., et Feder. Sen., quos allegat Abb., in c. 2, eod., n. 4 ; Covarruvias, in dict. c. Quamvis, 2 part., S 3, n. 2; Molina, disput. 149, de Just.; Sanc., referens alios, lib. 1, d. 32, n. 18. Ratio est, quia judex laicus potest cogere ad juramenti observantiam, c. 2, de Jurejur., in 6; ergo et ad remissionem injusti juramenti. Respondet Felinus priori loco, non esse parem rationem, quia in priori casu non requiritur causae cognitio, in posteriori vero requiritur

17. Sed contra: nam sicut ad cogendum servare juramentum, supponendum est tanquam certum illud fuisse validum, ita hicsupponitur ut certum, juramentum fuisse turpiter exactum ; ergo in eo casu non magis requiritur causae cognitio in uno casu, quam in alio. Si vero res sit dubia etiam in primo casu, non potest judex laicus cognossere de valore juramenti, et consequenter nec cogere ad observationem ejus, donec per ecclesiasticum judicem declaretur, an juramentum fuerit validum, necne, ut tradit Abb. supra, et in c. Cum contingat, eod., n. 15; et alii, quos refert Sanc. supra, et capite superiori aliquid attigimus. Idem autem cum proportione est de coactione ad remittendum quod sub juramento promissum erat, nam si sit res dubia, poterit prius ab ecclesiastico judice cognosci, et judicari an juramentum sit relaxabile, necne. Imo in hoc videri potest esse major potestas apud judicem laicum, quia dubium non est de valore juramenti, imo supponitur validum et obligatorium, et solum dubitatur de turpitudine exigentis illud, quae causa non videtur ecclesiastica, sed mere laica, nimirum, an ille usurarium contractum fecerit, necne, vel an fecerit vim injustam, vel quidpiam simile. Quidquid ergo sit de casu dubio, ubi de turpitudine constat, non est dubium quin judex secularis possit cogere exactorein ad condonationem. Estque etiam optima ratio, quia tunc solum cogit ad desistendum ab injuria, de qua posset per seipsum cognoscere. Et ita responsum est ad rationem in contrarium. An vero possit judex secularis aliquo modo relaxare per se tale juramentum. quod ibi attingitur, dicemus c. 44, ubi etiam videbimus an haec coactio fieri debeat, antequam violatum sit juramentum, vel etiam postea fieri possit.

18. An is, qui jurat, possit sibi remittere Juramentum ? — Ultimo potest hic interrogari, an possit aiiquando is, qui juravit, sibi ipsi condonare, et remittere juramentum. Multi enim auctores ita sentiunt, quando juramentum non fit alteri homini, nec intuitu Dei, sed absolute in proprium commodum ; nam tunc ipse jurans potest cedere suojuri, seu commoditati, et ita sibi remittere obligationem juramenil; sicut potest per tertium remitti, quando in illius favorem factum est. Ita sumitur ex multis, quos supra retuli. et refert plures Sancius, lib. 6 de Matrimon., disp. 13, n. 6; mihi autem probari hoc non potest, nam juramentum promissorium absolute factum in proprium commodum, vel est vanum, et de re inutili, vel est honestum, et obligat. In priori casu statim est nullum, et ita non habet locum relaxatio; in posteriori autem casu impossibile est ut sola propria voluntate jurantis relaxari possit; tum quia futilis esset, gt nullius momenti talis obligatio ; tum etian? quia tunc obligat juramentum ad tenendum, seu adhibendum comitem veritatis, cum supponatur non defuisse judicium neque justitiam. Neque est simile de juramento facto in favo- rem tertii, nam includit conditionem, si promissarius voluerit. At vero juramentum absolute factum in proprium commodum non includit conditionem, Si cgo voluero, quae plane repugnat judicio talis juramengi, et omnino tollit :utilitatem ejus; sed est omnino absolutum in ordine ad proprium consensum, qui jam tunc adhibetur, cnm promissione jurata, quae virtute includit promissionem non mutandi illum. Et ita sentit Covar., in dicto cap. Quamvis, p. 2, S2, n. 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 39