Caput 40
Caput 40
An in juramentum promissorium, soli deo seu per modum voti factem, cadat dispensatio.
1. Prima conclusio. — Respondeo: juramentum promissorium, quod non fit homini, sed Deo, vel absolute propter pietatem, dispensari potest ex justa causa ab habente potestatem. Hanc conclusionem breviter hic perstringam, quia de hac dispensatione eadem est ratio, quae de dispensatione voti, quam materiam in eum locum ex professo tractandam reservamus. Conclusio ergo est D. Thomae, in d. art. 9, et ibi omnium, et in ea conveniunt Summistae omnes, et Canonistae. Ratio vero est, quia haec juramenta, vel sunt vota, vel sunt ad modum votorum ; ordinantur enim ad honorem Dei, vel ad bonum animae; ergo propter ejusdem Dei honorem, vel majus bonum animae dispensari possunt. Addimus vero requiri causam justam, quia in omni justa dispensatione haec necessaria est; tamen quia haec dispensatio attingit jus divinum, causa suffBiciens requiritur, non solum ut licita sit dispensatio, sed etiam ut valeat, sicut de voto dicemus, est enim eadem ratio, ut contra nonnullos bene docet Sylvester, Juramentum, 5, q. 2; late Covar., referens plures, supra, 1 p., S 3, n. 4, in fin., et n. 5; Sot., d. art. 9, ad 3, ubi inquirit quae sit legitima causa hujus dispensationis, sed de hoc dicemus in tractatu de Voto. Quia, ut ipse etiam ait, quae fuerit causa justa in dispensatione voti, necessaria vel sufficiens erit etiam in juramento, quia fere aequalis sunt obligationis; ita ut controversum sit quae sit major. Maxime quia sufficientia causae ex prudenti arbitrio pendet, nec potest fortasse certior regula assignari.
2. Quomodo possit homo dispensare juraaentum Deo factum.—benique ibi etiam explicabimus latius, quomodo possit homo dispensare in obligatione juramenti, quae juris est naturalis divini, eadem enim difficultas in Voto reperitur. Breviter ergo dicimus, hanc dispensationem fieri per subtractionem materiae, quia dispensans loco Dei condonat et remittit debitum, vel mutat illud in aliud, prout ad Dei honorem et bonum animae jurantis expedire censet. Et ita non dispensatur in praecepto naturali servandi juramentum, sed fit, ut quod sub tale juramentum cadebat, jam non cadat. Et in hoc est differentia inter juramentum assertorium et promissorium, nam assertorium non pendet in futurum, et ideo circa illud non habet locum modus aliquis dispensationis; promissorium vero quia pendet in futurum, et materia ejus mutabilis est, vel melius considerabilis, vel remissibilis, ideo ex parte ejus recipit mutationem et dispensationem, ut recte docet D. Thomas, d. art. 9, ad 1. Unde addi potest, in juramento promissorio ex natura rei inclusam esse conditionem: Ecepta potestate superioris, ut supra dictum est. Et praeterea addi debet, legem ipsam naturalem: Reddes Domino juramenta tua, intelligi, re stante integra.
3. Quisnam dispensare possit juramenta per modum voti.—An juramenta aliqua soli Pape sint reservata. — Quis autem habeat potestatem dispensandi in his juramentis habentibus modum voti, aliqua ex parte dubitationem habet hujus loci propriam. Itaque supponimus duobus modis posse haberi hanc potestatem , scilicet, ut ordinariam vel ut delegatam. Priori modo habent illam Episcopi, et potest constitui generalis regula, omnes illos, qui habent potestatem ordinariam dispensandi in votis, habere etiam dispensandi in juramentis, quia habent eamdem rationem et idem fundamentum, ut ibl videbimus. Posteriori autem modo habent hanc potestatem illi soli, quibus de facto conceditur : delegatio enim magis ad factum, gratiam, et quasi privilegium pertinet, quam ad jus ordinarium. Cirea hos ergo duos modos habendi hanc potestatem occurrunt duo dubia. Carca habentes ordinariam potestatem quaeri potest, an juramenta aliqua sint reservata soli Papae, ita ut Episcopi non possint in eis dispensare. Nam de Pontifice certum est posse omnia talia juramenta dispensare, sicut et omnia vota, neque hic gest quaestio de solemni juramento, sicut est de Voto, quia nullum est juramentum solemne, nisi quoad conditiones valde accidentarias, ut supra visum est. Item est certum, Episcopos posse dispensare in omnibus juramentis non sibi prohibitis, seu non reservatis, sicut de votis dicitur, quia in his rebus possunt omnia, quae sibi non prohibentur. Difficultas vero est, an eis specialiter interdicatur dispensatio aliquorum juramentorum.
4. Prima sententia. — Secunda. — Prima sententia statuit regulam , omnia juramenta, quae versantur circa materiam votorum reservatorum, ut sunt castitatis, religionis, et quarumdam peregrinationum, esse etiam Papae reservata. Quia haec juramenta in re sunt quaedam vota, nam vel illa includunt, vel illis aequiparantur, et dispositum in uno aequiparatorum censetur dispositum in alio, ut tradit Abbas, in c. 2, de Mutuis petitionibus; n. 10, ubi Glossam et jura allegat. Et ita sentit Cajet., art. 9, et ibidem Soto; et Aragon., q. 38, art. 12; Valent., 3 tom., disp. 6, q. 7, punet. 4; Azor, 1 tom., lib, 11, c. 10. q. 3; Tolet., lib. 4, c. 23, n. 1. Secunda vero sententia negat hanc regulam, quia juramentum et votum sunt vincula diversarum rationum, et ita ab uno ad aliud non colligitur efficaciter, per se loquendo. Maxime cum obligatio voti major sit quam juramenti promissorii , ut supra visum est. Hanc opinionem ut probabilem te net Navar., Cons. 1, de Jurejur., n. 4et5; citatque Tabien., verb. Jurare, n. 21; sed in antiquis non habetur, dicitur autem esse in novis.
5. Resolutio questionis. — Ut procedat disputatio, oportet separare vinculum juramenti a vinculo voti. Ordinarie enim non fit juramentum de castitate servanda, vel intrandi religionem, nisi faciendo juramentum promissorium Deo, quod includit promissionem Deo factam, ac subinde votum, et illud juramento confirmat, ut supra notatum est, et docent omnes. Quando ergo juramentum circa hujusmodi materias formale ac proprium votum includit , clarum est neminem posse in illo dispensare, qui non possit dispensare in voto, ac subinde tale juramentum esse reservatum, saltem ratione voti, nam votum illud non minus est reservatum, quando fit cum juramento, quam cum fit sine illo, ut est per se notum ; ergo consequenter est reservatum juramentum. Probatur consequentia, quia durante obhgatione voti, non potest auferri obligatio juramenti confirmantis illud, tum quia, ut dixi, in juramentum non cadit dispensatio , nisi per subtractionem materiae, et quamdiu perseverat votum, non subtrahitur materia ; tum etiam quia, stante voto, semper requiritur ad veritatem juramenti, quod votum servetur; ergo repugnat juramenti obligationem tolli, durante obligatione talis voti.
6. An juramentum pure assertorium in materia reservata sit reservatum. — Difficultas ergo est de juramento praecise spectato, quando contingit separari a promissione, et confirmare solam assertionem de futuro ; hoc enim modo fieri posse ad hominis arbitrium , in principio hujus libri ostendimus. Unde sicut fieri potest tale juramentum in aliis materiis, ita etiam in materia castitatis, religionis, et similibus ; tunc ergo habet locum quaestio, an talia juramenta sint reservata. Nam profecto Cajetanus in eo etiam casu loqui videtur; cum enim dixisset, concessa potestate dispensandi in votis, censeri concessam potestatem dispensandi in juramentis, subdit : Ft similiter videntur reservata omnia juramenta Pape , que si essent vota, essent Papee reservata ; loquitur ergo etiam de juramentis, quae non sunt vota. Et in edilem sensu videntur eum secuti alii auctores, praesertim Tolet. et Valent. Nullus autem rationem reddit, ex eo quod reservatio juramentorum in talibus materiis sit facta in se ac formaliter. et ita solum videntur fundari in aequiparatione juramenti et voti, quam indicavit Cajetanus in illo verbo Ft similiter.
7. Juramenta etiam pure assertoria in castitate et religione , soli Pagwe reservantur. — Sed obstat primo, quod illa aequiparatio, etiam argumentando a potestate dispensandi in votis ad juramenta, non est efficax, ut in materia de voto latius dicetur ; quia licet obligatio voti sit major, tamen sunt vincula diversarum rationum, in quibus a majori potestate ad minorem non valet illatio. Deinde, multo est inefficacior aequiparatio quoad denegationem potestatis dispensandi, quae in reservatione includitur, quia fundatur in hoc principio: Cui negatur potestas dispensandi in majori vinculo, negatur etiam in minori, quod nulla ratione fundatum est. Atque ita illatio illa Cajetani, vel aequiparatio significata per illam particulam, et similiter, nulla ratione videtur fundata. Et ideo multi viri docti sequuntur secundam sententiam, intellectam de juramento praecise facto circa talem materiam, sine promissione et voto.
8. Ego vero non audeo illi adhaerere sententiae, nec consulerem usum ejus in praxi. Moveor primo, quia est alienum a consuetudine Ecclesiae : nunquam enim visum est (quod ego sciverim, vel audiverim) Episcopum aliquem ausum esse dispensare in juramento de perpetua castitate servanda, vel de ingressu religionis, et similia; reservatio autem votorum in his materiis, non tam lege scripta habetur , quam traditione et consuetudine, ut infra dicetur ; ergo ex eadem consuetudine possumus inferre reservationem juramentorum in eisdem materiis. Dicetur fortasse , illam consuetudinem fundari in hoc, quod ordinarie et moraliter tale juramentum non fit sine voto. Sed contra, quia licet haec fortasse fuerit occasio consuetudinis, tamen ipsa consaetudo (sive per se, sive illa occasione introducta) absoluta est pro omnibus talibus juramentis. Et non immerito, quia leges et consuetudines attendunt id, quod moraliter, et ut plurimum accidit, ut simpliciter, et sine distinctione ferantur, quia difficillimum est excipere illa, quae raro eveniunt et praesertim in praesenti materia non potest in exteriori foro discerni purum juramentum a voto jurato. Et ideo reservatio simpliciter facta videtur de perpetua obligatione ad castitatem vel religionem Deo factam, sive exprimatur per modum juramenti, sive per modum voti; semper enim ab Ecclesia votum judicatur, et ut tale nominatur ac reservatur. Et certe qui in profitenda religione, non verbo vovendi aut promittendi, sed jurandi perpetuam castitatem et obedientiam, uteretur, non minus ab Ecclesia judicaretur religiosus , quam si vovendi verbo usus esset. Verisimile ergo est, quae circa obligationem sacram ac perpetuam in talibus materiis sub nomine votorum disposita sunt, comprehendere juramenta in eisdem materiis, quocumque modo fiant.
9. Confirmatur primo, quia finis et ratio talis reservationis in talibus materiis eadem est, scilicet, gravitas talium materiarum cum perpetua obligatione Deo facta, maxime in castitate et religione ; quod autem illa obligatio sit paulo major per votum quam per juramentum, ad negotii gravitatem parum referre videtur, maxime cum adhuc sit sub judice, quae illarum obligationum sit major. Confirmatur secundo, quia haec juramenta, praesertim castitatis et religionis, gravissima sunt ; ergo merito censentur Papae reservata, et non immerito possunt reduci ad illud jurts principium, quod graviores causae Pontifici reservantur, c. Majores, de Baptismo.
10. In privilegiis relavandi juramenta non comprehenduntur juramenta de materia reservata.—Unde infero quod, licet in aliqua Bulla vel privilegio concedatur expresse facultas relaxandi juramenta sine praejudicio tertit, etc., intelliguntur excepta haec, quae sunt de mate- ria reservata, et quaecumque alia, quae juxta communem usum fuerint Papae reservata, quae commemorat Sot., d. art. 9, ad 3. Ratio est, quia in clausula generali non comprehenduntur specialia, ut de casibus reservatis alias dixi. Neque oberit, quod in eodem Indulto detur simul facultas generalis ad vota et ad juramenta, et in votis ponatur exceptio reservatorum, et non in juramentis; quia licet non exprimeretur in votis, esset subintelligenda, et quod in uno exprimatur, et non in alio, est accidentarium, vel certe non repetitur, quia talia juramenta reputantur vota, sicut dixi. 11. Superest aliud dubium circa potestatem delegatam ad dispensandum in juramentis, an comitetur semper potestatem delegatam ad dispensandum in votis, ita ut cuicumque delegatur potestas circa vota, intelligatur concessa circa juramenta, etiamsi non aliter exprimatur. Sed hoc punctum tractabitur melius infra, lib. 6 de Voto, et quae ibi dicemus, accommodari possunt ad hanc potestatem delegatam, circa juramenta, nam fere aequiparantur.
On this page