Caput 41
Caput 41
An et quomodo juramentum promissorium homini factum a superiore relaxari possit?
1. Suppono quaestionem solum esse de juramento licito et obligatorio, nam quod esta principio illicitum et nullum, relaxatione non indiget, sed propria auctoritate contra illud iri potest, ut D. Thomas, d. q. 89, art. et 9, docet, et Doctores in hac materia supponunt. Praesertim in c. Cum quidam, S ult., de Jurejur., ubi id Glossa supponit, et sequuntur Abbas, Innoc. et alii. Item in c. Cum contingat, eod., et sumitur ex c. Quanto, c. i vero, cum similibus, eod., c. Si aliquid, 22, q. 4. Et ratio est, quia quod nullum inducit vinculum, solutione non indiget. Sed dicunt aliqui, quod licet in re non sit necessaria absolute dispensatio, nihilominus propter speciem externam est necessaria , maxime ubi in observantia juramenti non cernitur peccatum mortale, sed veniale, vel omissio majoris boni. Sed hoc (ut supra dixi) verum non est, per se loquendo ; propter dubium autem esse poterit, juxta supra dicta, vel propter vitapdum scandalum, quod est per accidens. Igitur omisso juramento illicito et nullo, quaestio est de olligante et licito. Quod duplex distingui potest : unum licitum ex utraque parte, jurantis, scilicet, et ejus cui juratur, aliud licitum ex parte jurantis, cum turpitudme ex parte alterius.
2. Prima conclusio.— Dico ergo: juramentum undique licitum, factum in confirmatione promissionis factee homini, non relaxatur regulariter sine consensu ejus; propter commune autem bonum relaxari potest. Haec assertio communis est, ut videbimus. Probatur, quia per juramentum promissorium acquiritur jus ei, cui fit promissio; sed ille non potest privari jure suo sine causa justa, quae ipsum concernere debet, quia utilitas alterius vel commoditas non sufficit alterum jure suo privare; ergo ex hac parte non potest dispensari in his juramentis sine causa, quae sufficiat ad imponendum alteri justum gravamen, quia ipsamet privatio talis juris gravamen est. Et confirmatur ex differentia inter juramentum factum homini, et illud, quod fit per modum voti, nam cum hoc ad Deum solum pertineat, potest vicarius Dei condonare promissionem ex juxta causa pertinente ad bonum animae ipsius jurantis, vel ad quodlibet aliud quod credatur magis placere Deo, et ita potest per subtractionem materiae relaxari juramentum. At vero in juramento homini facto attendendum est commodum ejus cui fit, et conditio inclusa in juramento, quae respicit acceptationem ejus, et ideo non potest a Praelato condonari, invito creditore, nisi in eo casu, in quo potest ipsum cogere ; ergo requiritur ex parte ejus causa, quae sufficiat ad poenam, vel justum gravamen.
3. Quomodo relaxari possit promissorium juramentum sine consensu creditoris. —Dices, hoc ad summum procedere in juramento, quod fit cum promissione rigorosa. et per se inducente obligationem, et dante jus alteri, non vero in juramento pure assertorio ; quia etiamsi fiat in favorem proximi, non fit illi promissio, nec nascitur obligatio respectu illius, sed solius Dei, juxta cap. Debitores, de Jurejurando. Ergo tale juramentum poterit libere dispensari ex aliis causis respicientibus ipsum jurantem, ad eum modum quo dispensatur juramentum absolute factum per modum voti ; nec oportebit in relaxatione habere rationem juris acquisiti ei in cujus gratiam factum est juramentum. Hespondeo, si constat promissionem non esse factam homini, vel ab illo non esse aceeptatam, ut si facta est in absentia ejus, vel illam ignorat, tunc in rigore fieri posse relaxationem juramenti sine consensu creditoris, quia revera non est creditor, sed materialiter tantum considera- tur ejus utilitas, quae impedire non potest in rigore relaxationem, ut in simili dicemus de voto, de quo est eadem ratio. Nihilominus tamen ad prudentiam et charitatem relaxantis spectat, ut si juramentum sit factum sine turpitudine cjus in cujus utilitatem cedit, non facile relaxetur, quia et utilitas alterius proximi etiam est consideranda, et ordinarie talis relaxatio odiosa est, et potest scandalum vel animi amaritudinem generare. Quapropter probabilissimum censeo, quando haec potestas relaxandi est tantum delegata , et concessa est sub illa limitatione, Sine prajudicio tertii, illam non extendi ad talia juramenta. Quia ex hac parte est odiosa, et ideo restringenda quoad potestatem, seu extendenda quoad limitationem illam, ita ut non solum intelligatur de praejudicio rigoroso contra justitiam, sed etiam de gravi incommodo, quod reputatur praejudicium secundum communem aestimationem. Item, quia licet creditor tunc non acquirat proprium jus, nihilominus obligatio religionis illum specialiter respicit, et fortasse illi confert aliquam actionem canonicam, ut tractat Covar., in d. cap. Quamvis, 2 part., S 4, num. 15, quod satis esse videtur, ui canonice etiam illa relaxatio comprehendatur sub illa clausula seu limitatione. Licet autem hoc probabile sit, non est tamen certum, quia in rigore praejudicium non censetur esse, nisi quando alteri est jus acquisitum, et ideo plenam hujus tractationem puncti usque ad materiam de Voto remitto.
4. Addidi vero in illa priori parte assertionis, regulariter loguendo, quia interdum, nulla existente culpa vel causa ex parte creditoris, poterit ab aliquo superiore relaxari juramentum, nimirum in eo casu, in quo potest superior privare subditum jure suo, etiam sine culpa ejus. Tunc enim cessat ratio facta, qua cessante potest superior efficaciter subtrahere materiam talis juramenti, et consequenter irritare illud, vel praecipiendo ipsi creditori ut cedat, vel efficaciter et immediate ac per seipsum donando debitori jus creditoris, vel etiam imperando illi ut non donet, vel ut non faciat quod promiserat. Hoc autem fieri non potest nisi ob commune bonum, propter quod potest privata persona privari jure proprio et privato, quae causa communis boni rarissima est, et ideo exceptio est rara, et regula in contrarium moralis est. Recte ergo dictum est regulariter non posse hoc fieri.
5. Et de hoc genere dispensationis sive re- laxationis intelligo doctrinam D. Thom., d. art. 9, ad 2, cum ait talem dispensationem mazaime a Pontifice fieri posse, circa quae verba dubius est Soto, quia videtur D. Thom. magis restringere potestatem dispensandi in juramentis, quam in votis. Sed in his juramentis hoc non est inconveniens, ut notavit Richard., iu 4, dist. 38, art. 9, q. 2, ad 1, ex cap. Fenerabilem, de Election. Et ratio est, quia disponere de juribus privatorum propter commune bonum, maxime spectat ad supremum Praelatum. Indicat autem particula aaime, non repugnare posse interdum fieri ab Episcopo, servata proportione, ut notavit Sylvest. Juramentum, 5, q. 3; et Gregor. Lop., in l. 5, tit. 5, p. 1, n. 14; ut, verbi gratia, si promisisti cum juramento non accusare, licet interdum juramentum tale valeat, si expediat bono communi, poterit relaxari, maxime per Pontificem, et interdum etiam per Episcopum, juxta rei et personarum qualitatem, argumento cap. Quemadmodum, S Illud, de Jurejur. Aliqui etiam putant sufficere causam ex parte jurantis, quando allegat ignoranter jurasse, vel sine sufficienti consilio. Ita indicant Soto et Cajetan., sed non credo hanc causam sufhicere, nisi vel redundet in turpitudinem acceptantis juramentum, vel reddat saltem dubium valorem juramenti, quia alias non potest alter privari sine culpa jure licite acquisito.
6. Secunda conclusio.—bico secundo: quando juramentum licitum est ex parte jurantis cum turpitudine exigentis, licet obliget juramentum, relaxari potest in poenam seu odium creditoris. Est assertio certa et communis, sumiturque ex cap. Abbas, de lis quae vi, et cap. Si vero, cap. Verum, de Jurejurando; in quibus relaxationes hujusmodi fieri posse dicuntur. Ratio autem generalis est, quia in juramentis extorquendis vel acceptandis sape committitur injustitia, vel turpitudo contra legem, vel commune bonum, ex parte ejus cui fit juramentum ; ergo tunc ille potest licite privari jure suo ab habente potestatem, et consequenter poterit relaxari juramentum. Exempla sunt. Primo, quando exactio est injusta, ut in usurario, tunc enim sine dubio licet petere relaxationem, et valide ac juste conceditur. Secundo, in extorquente per vim, metum aut dolum, ut patet ex dictis juribus, et ex c. Cum contingat, eod., c. 2, de Pact., Authent. Sacramentum puberun, cum similibus.
7. Tertio, quando in contractu jurato in- tercessit gravis laesio jurantis, quia inre passus est injustitiam, quae per potestatem publicam potest resarciri, et dat sufficientem causam relaxationi. Quarto, si ob praejudicium tertii, et communis boni periculum, turpe sit tale petere juramentum, ut in filiofamilias renuncianti Macedoniano sub juramento, nam absolvi poterit, quia tale juramentum non petitur sine turpitudine. Imo non est improbabile esse nullum, supposita lege civili justa, quia licet solvere mutuum absolute non sit malum, solvere ex obligatione turpe est, et contra bonum commune intentum a lege. Quidquid vero sit de nullitate, non videtur dubium quin possit relaxari in odium creditoris, et ad cavenda pericula parentum, et ne possit per fraudem illa lex inutilis fieri, et juxta haec de aliis causis judicandum est.
8. Aliquando vero fit talis relaxatio in poenam alterius delicti, ut jvramentum praestitum regi a vassallis relaxatur propter haeresim, vel schisma regis. Hanc vero relaxationem vocat Cajetanus indirectam, quia juramentum solum erat factum personae, ut habenti dignitatem et potestatem regiam, et dum illa aufertur, tollitur juramentum. Qui modus cessationis revera non est proprie relaxatio, quando non fit per se ad tollendam obligationem juramenti, sicut si Praedlatus deponatur vel moriatur, cessat etiam obligatio juramenti. Saepe autem illo modo fit, vel simul cum privatione regni, ut cap. 2, de Re jud., in 6. Posset vero etiam fieri sine illa, ut si juramentum factum fuisset obediendi tali personae sine intuitu alicujus dignitatis, et ita propter vigorem ecclesiasticae disciplinae, potest juramentum, factum excommunicato, in odium ejus relaxari, et per haec judicandum est de aliis.
9. In relaxante juramentum potestas aliqua requiritur. — Atque ex hac declaratione et ratione colligere licet primo, relaxationem in his juramentis requirere potestatem relaxantis circa materiam, et personam jurantem, vel saltem in personam cui juramentum factum est. Probatur incipiendo ab ultima parte, quae locum habet, quando irritatio fit ex parte creditoris. Tunc enim per talem relaxationem privatur creditor jure aliquo, ipso invito; ergo est quaedam coactio ; ergo oportet ut jurisdictio relaxantis ad illam extendatur, ut sit justa. Item talis relaxatio respectu talis creditoris interdum est proprissima poena, quae necessario requirit jurisdictionem in illum, ut patet in exemplo de haeretico, et de escommu- nicato; aliquando vero et frequentius, licet potissime fiat in subsidium jurantis, qui passus est injuriam aut vim, nihilominus indirecte fit etiam in odium alterius ; ergo oportet ut potestas relaxantis in illum aliquo modo extendatur.
10. Superior potest relacare juramentum subditi factum non subdito.— Dices : ergo si ille, cui juramentum factum est, et qui juravit,non sint subditi ejusdem Praelati, non poterit unus Praelatus juramentum subditi relaxare, etiamsi per injuriam extortum sit; ut si Christianus juravit solvere usuras infideli non subdito Ecclesiae, etiam in temporalibus, non poterit Ecclesia tale juramentum relaxare. Respondeo ita concedere aliquos. Sed probabilius censeo contrarium cum Felin., et aliis, quos refert in cap. 1, de Jurejur., n. 31: quamvis requiratur jurisdictio in creditorem, si ille directe cogendus sit, non vero si relaxatio vel irritatio facienda sit ex parte jurantis, nam sufficit tunc potestas in ipsum. Primo, si solum tollatur vinculum juramenti, remittendo obligationem vice Dei; nam juramentum hanc conditionem includit, et in praesenti solum obligat intuitu Dei, quando ex partecreditoris intercessit turpitudo. Secundo fieri potest per modum irritationis, prohibendo subdito ne actionem illam faciat, qua juramentum implendum erat. Quod facere potest, etiamsi directe cedat in gravamen non subditi, quod justum est, quia ille etiam indirecte subditur potestati alterius propter injuriam quam illius subdito infert. Unde etiam potest illum efficaciter impedire, ne injuriam in suum subditum exequatur, quasi jure defensionis ejus, ad quam habet jus, quod etiam intelligitur in juramento exceptum.
11. Superior vemittere potest juramentum factum subdito a non subdito. — Hinc vero etiam fit, posse superiorem ejus cui factum est juramentum, relaxare illud, etiamsi jurans non sit subditus ejus, quia potest ille superior cogere suum subditum ad remittendum tale juramentum; ergo si ille renuat, vel propter absentiam cogi non possit, potest ipse superior auctoritate sua illam remissionem efficaciter facere, et tunc eo ipso alter, licet non sit subditus, liber manebit a juramento propter mutationem materiae, et propter non impletam conditionem. Item superior potest cogere subditum ad restituendum non subdito, vel si non possit personam cogere, potest ipse condonare debita, vel ex aliis bonis subditi, ut potuerit, satisfacere non subdito; ergo etiam in praesenti potest remittere hoc debitum ex juramento resultans, et ita cessabit juramenti obligatio. Neque hoc est inconveniens, quia haec relaxatio non semper fit per actum jurisdictionis circa personam quae juravit, sed per subtractionem materiae, quae tolli potest per actum jurisdictionis circa personam cui juramentum praestitum est.
12. Quibus personis conveniat potestas relacandi juramenta. — Atque hinc facile dicitur de potestate hujusmodi, quibus personis conyeniat, nam imprimis clarum est praecipue convenire Summo Pontifici, ut per se constat. Episcopis etiam concessa censetur, ex communi sententia omnium. Nam, licet in juribus citatis solum fiat mentio Romanorum Pontificum relaxantium talia juramenta, non denegant aliis potestatem, sed narrant quod ipsi facere consueverunt, ut inde discant alii Praelati quid facere possint juxta mensuram suae jurisdietionis, et circa subditos suos. Denique eadem est ratio de potestate relaxandi haec juramenta, quae de dispensandi alia quae fiunt instar votorum, de quibus in capite praecedenti, et ita utraque censetur ad ordinariam potestatem Episcoporum, vel habentium jurisdictionem episcopalem pertinere. Et haec est communis sententia juristarum, in cap.4, de Jurejurand., et in cap. Debitores, eod., et cap. 1, delis quae vi; Sylvest., Angel. et Anton., citatis locis; Covar., 1 Variar., cap. 4, n. 5; Navar., in Summ., cap. 29, n. 17.
13. Qui omnes conveniunt, in inferioribus pastoribus, qui non habent jurisdictionem episcopalem, non esse hanc potestatem, ut in tract. de Voto dicemus. Possunt autem interdum Confessores habere illam potestatem delegatam, per bullam, aut privilegia. Oportebit tamen ut talia rescripta expresse ac formaliter extendantur ad juramenta; nam si solum vota concedant, sine dubio non sufficiet, quidquid aliqui moderni sine fundamento dixerint. Imo, licet privilegium extendatur ad vota jurata, ut in nostra Societate, non sufticiet, quia talia juramenta nullo modo sunt vota, quia non fiunt Deo, sed homini, nec intuitu pietatis, sed humani contractus vel promissionis, et ita sunt pura juramenta, licet minus firma. Sufficiet autem quod privilegium concedat relaxationem jurameniorum sine praejudicio tertii, quia haec non possunt censeri cum praejudicio tertii relaxari, cum ei jus non fuerit acquisitum, et injustitiam faciat exigendo, et non relaxando.
14. An civilis potestas relauare possit jura- menta ?—Prima sententia.—bDubium vero est, an potestas civilis seu temporalis possit etiam juramenta relaxare. Aliqui simpliciter negant, ut Covar. 1 p., 8 3, n. 18, et refert Glossam, in cap. Quanto, verb. Absolvi, et ibi Hostiensem et Abb.; item inducit c. S7 vero, cap. Cum quidam, S ult., et cap. 1, de Jurejuran., et cap. Venerabilem, de Elect. Ex quibus juribus, cap. 1 et S ult. nihil probant; cap. autem $S vero, docet esse hanc potestatem in Summo Peontifice, non vero excludit alios, et ita etiam loquitur Glossa in d. cap. Quanto. Ex cap. autem VFenerabilem, plane colligitur non potuisse regem sine auctoritate Papae, de juramento dubio dispensationem facere; et in d. cap. Quanto, aperte supponitur, pro absolutione juramenti recurrendum esse ad spiritualem potestatem, et hoc docet ibi late Panorm. referens alios, et illius verba tere omnes Summistae transcribunt ; sequitur etiam Felin.. cap. 1 de lurejur., n. 21. Ratio vero est, quia juramentum est vinculum spirituale, unde relaxare illud videtur esse proprius actus spiritualis potestatis, 15. Secunda sententia. — Nihilominus alii censent posse temporalem principem aut gubernatorem juramenti vinculum relaxare, quando est promissio ad alterum hominem facta. Ita sentiunt plures juristae, quos Covar. supra refert, num. 7, et hanc partem sequitur Molin., d. disput. 149. Ratio vero est, quia privata persona, cui factum est juramentum, potest relaxare illud, et interdum tenetur, et ad id faciendum cogi potest etiam per principem saecularem, ut ostensum est; ergo etiam poterit ipsemet princeps saecularis immediate id facere, etiam repugnante privata persona, ad quam pertinet jus illud. Probatur haec ultima consequentia, tum quia ejusdem potestatis est cogere alium ut faciat, e: immediate facere, siille resistat ; tum etiam quia illa remissio quid temporale est, cum possit ab ipso privato fieri; ergo ex hac parte non repugnat potestati saeculari; et alioquin habet potestatem superiorem supra voluntatem subditi, et bona ejus temporalia, prout ratio justitia exegerit; ergo. Tum denique quia haec potestas naturalis est, et reperitur in principe infideli respectu subditorum ; ergo ex natura rei est in principibus christianis, quantum ad temporalem pacem et justitiam necessaria est. lt illius usus non est illis ablatus per Ecclesiam, quia nullibi hoc legitur, neque usus id habet, quinimo causae ortae circa obligationem juramentorum quoad multa sunt mixti fori; et quoad hanc partem relaxatio non videtur attingere spiritualitatem juramenti (ut sic dicam), sed solum id quod est materiale in illo; ergo.
16. Vera sententia.—kgo existimo non esse dissensionem inter has sententias recte explicatas. Possumus enim loqui de relaxatione juramenti per modum dispensationis et absolutionis, quae directe tendit ad tollendum vinculum propter dubium in illo ortum, an liceat vel non liceat illud observare , vel propter alias rationes pertinentes ad remissionem, quae fit ex parte Dei, potius quam ex parte hominis creditoris; vel possumus loqui de relaxatione juramenti, quae est per modum condonationis facta ex parte hominis, cui promissorium juramentum factum est. Priori modo censeo, proprium esse spiritualis potestatis a juramenti vinculo absolvere, vel in illo dispensare, vel etiam relaxare, si ad eamdem significationem verbum applicetur. Et hic est sensus auctorum primae opinionis, quae et juribus et ratione illorum sufficienter convincitur. Nec est ulla ratio probabilis in contrarium, quia omnes procedunt in alio sensu. Posteriori autem modo verum est, posse potestatem saecularem intra suos limites, et in materia mere temporali, et quoad personas laicas, relaxare juramentum, faciendo condonationem debiti eminentiori modo, quam fieri possit per privatam personam, ad quam illud pertinet. Et hoc probant sufhficienter fundamenta secundae sententiae, cui non contradicit Covar. (ut aliqui illi tribuunt ), sed expresse id affirmat d. S 3, n. 11, 8 Principaliter quarto. Neque habet ullam diflicultatem ; et confirmatur, nam potest civilis potestas, non obstante juramento, verbi gratia, non acceptandi civitatis gubernationem, praecipere et cogere subditum ut illam accipiat, juxta leg. ult., ff. ad Municip.; ergo consequenter poterit tollere obligationem juramenti ; nam debet intelligi factum sine praejudicio superioris, etiam temporalis, ut ex supra dictis patet. Et eadem ratione potest lex civilis ita prohibere et irritare aliquem humanum contractum, ut, etiamsi juramento firmetur, nullum pariat effectum, aut jus nullum conferat ; dummodo in hoc non faciat contra dispositionem juris canonici, tunc enim jam excederet limites suae potestatis ; et ita sunt facilia reliqua, quae de hoc puncto Covar. tractat.
17. Qua causa sufficiat ad relaaationem juramenti. — Circa causam vero necessariam ad hanc relaxationem, interrogari potest an sufficiat turpitudo ex parte exigentis juramentum in modo exigendi illud, etiamsi non sit in re jurata, ut si creditor per metum injustum cogat debitorem ad jurandum, se soluturum debitum. Videtur enim, postquam factum est, tale juramentum non posse relaxari, quia non potest materia subjecta subtrahi; nam obligatio , quae per tale juramentum confirmatur, et actio futura, quae juratur, honestae sunt et justae, tollique non possunt ; ergo nec tolli potest obligatio juramenti, quia haec tolli non potest, nisi per subtractionem materiae. Unde in cap. Petitio, de Jurejurando, significatur juramentum extortum in rebus alias justis obligare, et declarat Glossa de juramento extorto per metum, nulla facta mentione relaxationis. Nihilominus contrarium docet ibi Panorm., num. 8, et in cap. Ad audientiam , 3, eod. , num. 3, cum Innpocen. et Joan. Andr., ibidem, et sequitur Covar., in Regula Peccatum, 2 p., S 3, n. 7. Ratio eorum est, quia juramentum per metum extorquens fecit injuriam, etiamsi res esset alias debita, quia debitor non tenebatur addere illud vinculum, quo majoribus periculis exponitur ; ergo alter tenetur remittere illud vinculum, licet non teneatur remittere debitum alio justo titulo. Ergo potest superior curam habens animae sui subditi tale vinculum relaxare, etiam creditore invito. quia justa causa subest. Et haec opinio videtur rationabilior. Nec obstabit objectio facta, quia tunc non aufertur juramentum tam per modum propriae relaxationis ex parte materiae, quam per modum dispensationis in bonum subditi, non obstante jure alterius, quia nullum habet ad vinculum juramenti, et liberatio subditi ab onere spirituali injuste imposito, et quodammodo coacto, est sufficiens causa. Unde etiam in tali juramento potest intelligi inclusa conditio, nisi aliud superiori visum fuerit rationabiliter.
18. Qualis metus sufficiat ad relavandum juramentum. — Ultra hoc vero inquiri potest, an ad hanc relaxationem requiratur metus cadens in constantem virum, vel levior sufficiat. Ratio dubitandi sumi potest ex cap. Ad aadientiam, de lis quae vi, ubi ad relaxandum simile juramentum additur conditio : S3 vo^is constiterit per talem metum fuisse coactum, qui potuerit et debuerit cadere in constantem virum, non obstante juramento preedicto, etc. Magisque urgere videntur capit. S vero, ibi, gravissimo metu, et cap. Verum, de Junejur., ibi: Inviti pro vita, et rebus servandis ; quae verba semper sonant metum cadentem in constantem virum. Quod notavit Panorm., in capit. Cum dilectus, de lis quae vi, num. 10, ubi hanc partem defendere videtur, et sequitur Felin., in cap. 2, de Jurejuran., licet id limitet ad juramenta virorum, nam in feminis minorem metum sufficere censet. Confirmatur ratione , quia ad rescindendum contractum metu factum non suffticit quilibet metus, sed requiritur cadens in constantem virum ; ergo et ad relasandum juramcntum.
19. Levis metus cum injuria gravi sufficiens causa est ad relasandum juramentum. — Nihilominus dicendum est, sufficere quemlibet metum cum injuria gravi, etiamsi in ratione coactionis non sit tam violenta, ut ad metum cadentem in constantem virum perveniat. Ita sentit Panormit., in d. cap. Verum , de Jurejuran., num. 3, cum Hostien. ibi, et Joan. Andr., quos etiam sequitur Covar. Ipsi hoc probant, quia licet secundum jus civile actio metus causa non detur, nisi ubi metus est cadens in constantem virum, nihilominus per officium judicis subvenitur injuriam passo per leviorem metum, ut tradit bene Glossa, in cap. penul,, de lis quae vi, verb. Metum mortis ; ergo majori ratione hic potest subvenire superior injuriam passo, relaxando juramentum. Item est optima ratio, quia turpitudo exigentis juramentum dat sufficientem causam relaxationis, etiamsi gravissimum metum non inducat. Imo sola injuria sine metu sufficit ad relasationem, ut patet in casu c. Debitores , eod., quamvis Soto, d. q. 1, art. 7, ad 3, circa finem, dubitare videatur. Quia in illo cap. Debitores, hoc non declaratur , sicut de juramento coacto explicatur in aliis juribus. Sed hoc parum refert, tum quia non oportet omnia dici in singulis juribus, sed potest ex uno intelligi, quod in alio non exprimitur, praesertim quando jus magis est declarans rei honestatem, quam de novo constituens. Tum etiam quia in cap. 1, eod., erat id satis declaratum, cum ibi dicatur usurarios cogendos esse ad relaxanda juramenta sibi facta ; si autem ipsi cogi possunt, etiam superior sua auctoritate id facere poterit, etiarmsi ipsi resistant, ut ex superioribus constat. Sufficit ergo gravis injuria, vel turpitudo ex parte exigentis juramentum.
2. An juramenti relaratio locum ha^eat in perjuro. — Ultimo, quaeri potest circa hanc relaxationem, utrum locum habeat, postquam jurans fidem violavit, et perjurium commisit ; ut si ad certum diem juravit, et non implevit, et postea relaxationem petit, an possit illi concedi. Est enim inter canonistas valde recepta sententia, in eo casu non posse concedi relaxationem. Adeo ut, si petatur absolutio, nulla facta mentione perjurii commissi, nulla sit relaxatio; si vero narretur perjurium, et nihilominus concedatur, sit injusta. Ita Felinus, cap. 1de Jurejuran., num. ?8, cum Abbate ibi, num. 13; Joan. Andr., Cardin., Imol., in cap. Debitores ; Freder. Senen., Anchar., et sequitur Covar. supra, 2 part., S 3, num. 2, vers. Hec autem. Wmo addit Felinus supra, num. 3, quod nec pars ipsa poterit remittere, postquam altera pars perjurium commisit. Idem in cap. 2, de Sponsalibus, n. 34, in fine, ubi a num. 7 materiam hanc de dispensationibus juramentorum late prosequitur. Covarruvias vero dicit in eo casu posse partem remittere obligationem juramenti, quae remanet, non tamen commissum perjurium, nisi forte quoad paenam, sibi fortasse ratione perjurii debitam.
21. Pro fundamento solum afferunt cap. Quia frustra, de Usuris, ex quo potest sumi argumentum, vel ex illa regula generali, quod frustra legis auvilium invocat , quà committii in legem, vela simili, quia ibi dicitur usurarium, qui habuit litteras ad recuperandas usuras, quas solvit, non posse illis uti, donec ipse restituat usuras, quas accepit; ergo similiter in praesenti, qui pejerat, non potest obtinere relaxationem juramenti, nisi prius a pejerando desistat, quod non potest facere, nisi implendo quod juravit. Nam postquam semel terminus elapsus est, continue quasi perseverat in perjurio. et petendo relaxationem denuo peccat, quia est in nova mora.
22. Relaxatio juramenti etiam perjuro potest concedi .— Hi auctores videntur praecipue loqui in foro exteriori ; verumtamen in interiori nullum video fundamentum hujus sententiae. Quia nullo jure prohibetur concedi relaxatio in illo casu, necex naturarei malum est; ergo est licita talis relaxatio, et a fortiori valida, quia supponitur potestas, quae, si non sit prohibita, valide operatur. Antecedens quoad priorem partem probatur, quia nullum jus affertur, et ex illo c. Quia frustra, nihil probatur, quia iste non committit in legem petendo absolutionem, licet antea commiserit, et regula non dicit frustra legis auxilium implorare, qui commisit in legem, nam saepe lex ipsa subvenit transgressocibus poenitentiam agentibus, et desistentibus. Probatur ergo altera pars, quia licet ille fuerit perjurus, ad hoc petit relaxationem, ut postea possit bene operari sine perjurio, et commissi per;urii poenitentiam agere, et ita non abutitur favore legis dantis potestatem ad relaxandumjuramentum.
23. Unde Abbas et Felin. supra fatentur, quod si perjurium commissum non habet tractum successivum, sed semel tantum fuit commissum, et ab eo desistitur, et postea petitur relaxatio, dari poterit; ut si juravit non repetere, et repetiit, postea vero desistit a petendo donec relaxationem obtineat, tunc ( inquiunt) potest concedi. Non vero quando perjurium est veluti in continuo tractu successivo, ut si post lapsum terminum non solvit. Sed contra, quia etiamsi elapsus sit terminus, non ita urget pro singulis momentis obligatio solvendi, quin possit quis, et dolere de peccato commisso, et proponere illud non amplius committere, vel solvendo, vel statim sine mora quaerendo medium quo possit sine peccato non solvere. Nam ratione prioris transgressionis non tenetur aliquid restituere, quia non peccavit contra justitiam, sed contra religionem ;unde licet solvat, potest postea repetere, Juxta cap. Debitores, in futurum; ergo potest sibi providere de relasatione, ne peccet. Neque in hoc actu peccat, quia per juramentum non ita se obligavit, quin intelligatur semper excepta conditio, et libertas petendi relaxationem, quandocumque potuerit.
24. Confirmatur, nam votum dispensari potest in conscientia, etiam transacto termino praefixo ad non differendam amplius solutionem ; ut si quis vovit ingredi religionem intra annum, licet peccaverit non servando, licite petit dispensationem (supposita causa sufficienti) in secundo, veltertio anno, neque jam actu vel continue peccat, cum facit quod in se est, ad obtinendam dispensationem. Imo existimo validam esse dispensationem , etiamsi circumstantia transgressionis non narretur, quia est impertinens ad causam dispensationis, ut infra suo loco latius dicetur; idem ergo cum proportione est in praesenti. Neque est simile de casu cap. Quia frustra, nam ibi est sermo de usurario, qui ita vult sibi recuperare debita, ut non solvat quae debet, unde non utitur beneficio litterarum ad exeundum a peccato, sed volendo perseverare in illo; in praesenti autem per beneficium relaxationis desistitur a peccato, et poenitentia de praeterito agi potest sine ulla solutione vel restitutione, et ideo bene applicatur regula.
25. Commissum perjurium wnon impedit relavationem juramenti etiam in foro externo.— Unde videtur mihi valde probabile, etiam in foro externo posse concedi relaxationem juramenti, non obstante perjurio commisso, sive habeat quasi tractum successivum, sive non habeat. Quamvis enim communis opinio peritorum in illa arte, magnam in hoc fidem mereatur, tamen neque inter eos desunt, qui dissentiant ab illis, et nobiscum sentiant, scilicet Anton. et Alexand. de Nevo, in d. cap. Debitores, nec sine fundamento cogimur assentire contra urgentes rationes. Praecipua est proportionalis discursui facto, quia talis relaxatio etiam in externo foro non est prohibita, nec ad illam recte applicatur cap. Qui frustra; nec etiam est per se mala, quia ratione perjurii nullum jus acquisitum est alteri, et ita integra manet potestas in relaxante, et eadem causa subest, quia diminuta non est propter perjurium, cum turpitudo alterius semper sit eadem. Dices: jurans factus est indignus relaxatione. Sed contra, quia illa indignitas non est praecise definita ( ut sic dicam ) ad carentiam relaxationis. Nam licet haec possit esse poena perjurii commissi, per nullam legem invenitur praescripta. Item licet esset imposita, non tamen est ipso jure lata, ita ut ante sententiam incurratur ; ergo ante condemnationem non est ita indignus, ut sit incapax relaxationis, vel ut malum sit illi concedi, cum nulla lege sit prohibitum. Nec per hoc peccatum illius fovetur ; nam potius in futurum cavetur, et in praesenti jam non committitur, et praeteritum poterit aliter puniri, si hoc ad relaxantem pertinuerit.
26. Relaxatio juramenti valida est, etiamsi non aperiatur commissum perjurium. — Unde infero primo non esse talem relaxationem nullam, etiamsi petatur sine aperitione commissi criminis, quia hoc per se non confert ad justitiam, vel causam relaxationis, et qui illam petit, potest aliter poenitentiam agere de commisso peccato. Secundo infero, non esse injustam (per se loquendo), etiamsi a superiore concedatur cognito perjurio, quia habet jus tam causam concedendi, et potest illo modo subditum liberare a peccato, et a gravamine in futurum, et de commisso peccato aliter eum castigare, nam hic nullus favor creditoris attenditur, sive alter peccaverit, sive non. Tertio infero, etiam ipsum creditorem posse condonare juramentum, et totum suum debitum, non obstante peccato debitoris, quia propterea non privatur ille jure suo libere disponendi de rebus suis, et remittendi gratis sua debita. Et hinc etiam sumitur argumentum, quod id facere possit superior, qui voluntatem subditi quasi eminenter in sua potestate continet. Imo existimo posse etiam cogere creditorem, ut relaxet, juxta cap. 1, de Jurejurando, non obstante mora vitiosa debitoris, tum quia textus nihil distinguit, unde nec nos distinguere dcebemus sine causa ; tum etiam quia peccatum debitoris nullum jus dedit iniquo creditori, nec liberavit illum a debito relaxandi ; potest igitur eodem modo cogi, nam interventio perjurii non diminuit potestatem relaxandi juramentum inique extortum. Occurrebat autem hic quaestio, quantum, vel quale sit tale perjurium, quae in superioribus etiam tractari poterat ; sed totam materiam de perjurio in sequentem librum remittimus.
On this page