Caput 1
Caput 1
Utrum detur aliquod prieceptum affirmativum obligans interdum ad jurandum?
1. Ratio dubitandi esse potest, quia Deuter. 6 dicitur: Dominus Deum timebis, et ill soli servies, ac per nomen illius juralis. Iu quibus verhis, sicut duae priores partes praeceptum continent, ita etiam tertia, qnia sub eadem forma traduntur; non est autem ibi sermo de praeceptis caeremonialibus, sed de naturali praecepto cultus divini. Unde cap. 106 additur: Dewn tuwmn timebis, et illi s»li sercies, ipsi adherebis, jurabisque in nomine illius ; imere autem Deum, servire, et adharere illi, pertinent ad praecepta affirmativa legis naturalis; ergo et jurare. Ratione ostendi potest, quia licet non semper jurandum sit, tamen in necessitate jurandum est, ut patet ex supra dictis de eomitibus juramenti ; ergo hoc satis est ut detur naturale praeceptum jurandi. Probatur consequentia, quia de ratione praeceptt affirmativi non est ut obliget semper, sed ut obliget temporibus necessariis; sed hoc modo obligatur homo ad jurandum ex vilegis naturalis, nam saepe potest talis necessitas occurrere, ut homo jurare teneatur; ergo. In contrarium vero est, quia nunquam jurare, esto non sit in praecepto, ut supra diximus, saltem videtur esse in consilio ; hoc enim postulare videntur verba Christi: Nolite jurare omnino, Matth 5; et Jacob. 5: Nolite jurare quodcumque jurawentum. Quando autem omissio actus simpliciter et absolute consulitur, affirmatio non praecipitur, quia non potest esse consilium praecepto contrarium ; ergo.
2. Affirmativum praceptum jurandi duplea. — Advertendum est, duplex praeceptum afftirmativum distingui posse: unum conditionatum, aliud absolutum. Primum explicatur illis verbis : Si juraceris, jura per Deum , vel, Jura hoc aut illo modo ; unde tale praeceptum non tam est de exercitio actus, quam de for12a, specie, aut modo ejus. Secundum praeceptum explicatur adjuncto verbo imperandi, Jura, seu jurandum est; et tale praeceptum est proprie de exercitio talis actus. Deinde, haec ipsa obligatio absoluta jurandi potest duobus modis intelligi: unus est interveniente praecepto hominis, ut quando superior vel judex praeci pit jurare ; alius est per se, et ex vi solius rationis, nullo interveniente humano praecepto, ut si fortasse possit ex aliqua necessitate occurrente per se oriri talis obligatio. Denique haec ipsa obligatio potest intelligi vel ex virtute religionis, vel ex alia virtute tunc occurrente, ut justitiae, obedientiae, aut charitatis.
3. Prima conclusio. — Datur juramenti praeceptum condáationatum .—Dico ergo primo: de actu jurandi datur praeceptum affirmativum conditionatum, illud autem in rigore in negativum resolvitur, nisi aliunde supponatur obligatio exercendi talem actum. Juxta pri- mam hujus assertionis partem intelligenda sunt loca Deuter. citata, ut ibi Glos. et Abul. exponunt. Non enim intendebat Deus imponere suo populo obligationem aut necessitatem jurandi, sed solum admonebat illum, ut si juraret, per suum ac verum Deum juraret. Supponebat quidem Deus in illo praecepto, aliquando posse occurrere occasionem honeste jurandi, ideoque ad revocandum illum populum ab idololatria, praecepit illi, ut per Deum suum juraret, utique quando jurare expediret. Et ita intelligitur optime illud Psalm. 62: Luudabuntur omnes qui jurant in eo ; non enim laudantur, tam quia jurant, quam quia, quando jurant, in eo jurant, id est, in cultum ejus, et cum reverentia illi debita. Similiter exponi potest illud Matth. 5: Heddes Domino juramenta tua, id est, cum juraveris, per Deum tuum jurabis. Item illud Jerem. 4: Et jurabis: Vivit Dominus. Ev quod de hac conditione dicimus, intelligendum est de aliis ad honestandum juramentum requisitis; dicere enim possumus, dari praeceptum affirmativum jurandi veritatem, sed illud in conditionale resolvitur, ut, si jurandum sit, veritasjuretur ; et sic exponitur a Chrys., et Theoph., Matt. 5 illud: Aeddes Domino juramenta tua, id est, quando juraveris, vera loqueris, seu adimplebis illud. Et idem est de similibus juxta dicta lib. 1, cap. 3 et 4.
4. Et hinc facile patet altera pars, nimirum praeceptum hoc per se spectatum in negativum resolvi, quale esset: Non jurabis per falsos deos, vel per creaturas, secundum propriam virtutem earum, aut simile. Et iia ad hoc praeceptum revocatur, quod habetur Exod. 23: Per moen externorum deorum non jurabis, nec audietur de ore vestro. Sic etiam Psalm. 14, laudatur ille, gui jurat preaimo suo, cet non decipit ; laudatur enim non tam quia jurat, quam quia fideliter jurat, et sine fraude ; unde reducitur ad praeceptum ncgativum, Non decipies proximum, cum illi juraveris. Et ratio est, quia conditionalis nihil ponit in esse: et ideo praeceptum affirmativum, tantum sub conditione, non inducit absolutam obligationem ad aliquid agendum ; inducit autem obligationem ad non agendum sine tali conditione, sicut in superioribus explicuimus praeceptum orandi attente, et idem est in similibus. Addidi auiem limitaticnem, Nisi aliunde supponatur obligatio jurandi : quia tunc sicut conditionalis posita conditione transit in absolutam, ita praeceptum illud conditionatum obligabhit ad jurandum per Deum, ut per se clarum est.
5. Secunda conclusio. — Humanum preceptum obligat interdum ad jurandum. — Dico secundo: obhgatio absoluta ad jurandum interdum potest imponi per numanum praeceptum. Hoc certum est, primo, ex usu Ecclesiae, duobus enim modis solet hoc praeceptum imponi. Primo, per mandatum hominis personale, quod ab eo pendet, et non habet vim statuti aut legis, et sic praecipiunt judices reis, vel testibus juridice interrogatis, ut jurent verum, et in casu gravi superior subdito praecipit ut juret aliquid, vei ad tollendum scandalum, vel ad aliquem alium finem bonum et convenientem. Secundo solet hoc praeceptum imponi per legem, vel ecclesiasticam, vel civilem, ut sunt in utroque jure multae, quae jurare praecipiunt in multis occasionibus, quas late congerit Selva, loco proxime citato, de Juram., part. 1. Ratio est, quia superior sive praelatus ecclesiasticus, sive civilis respublica, vel magistratus ejus, habet jus imperandi actus honestos, vel de se non malos, quando communi bono reipublicae, aut membrorum ejus necessarii vel valde utiles sunt ; sed juramentum est actus non malus de se, imo honestus, et saepe potest esse necessarium ad coercendos peccatores, et castiganda delicta, vel ad cognoscendam veritatem in aliqua causa justa, ut an talis res sit debita, vel sit aliena, et similia ; erso potest per humanam jurisdictionem, sive ecelesiasticam, sive civilem, hic actus imperari. Item illa necessitas interdum esse potest regularis et ordinaria in talibus opportunitatibus, causis et officiis, aliquando vero potest esse mere contingens, pro occasione nata ; ergo in prioribus casibus poterit obligatio imponi per statutum, seu per legem ; in posterioribus vero per homines.
6. Tertia conclusio. — Naturals lexm obligat interdum ad jurandum.— Dico tertio: aliquando potest haec obligatio oriri ex ipsa naturali lege, absque humano praecepto interveniente.Ita docuit Soto, lib. 8 de Justitia, quaest. 1, art. 2 et 4; et idem sentit Aragon., d. art. 2; dicunt euim affirmativum praeceptum jurandi in necessitate esse praeceptum naturale. Et probatur, quia occurrere potest necessitas jurandi ad salvandam rixam inter proximos, vel ad subveniendum proximo in vitae periculo existent:; ergo tunc etiamsi nullus homo, vel lex humana praecipiat, ratio ipsa obligabit hominem ad jurandum.
7. Ad quam virtutem pertineat jurandi preeceptum. — Difticultas vero superest, an in his casibus praeceptum jurandi sit proprium prae- ceptum religionis, vel positivum et humanurr, sicut est praeceptum audiendi Missam, vel tantum sit praeceptum obedientiae, vel justitiae, vel alterius similis virtutis. Ratio dubitandi est, quia per talem legem vel imperium revera praecipitur actus religionis ; ergo illud praeceptum ad religionem spectat. Tale enim est praeceptum, quale objectum, seu materia ejus; materia autem seu objectum praecepti est actus praeceptus; ergo si ille est actus religionis, praeceptum ejusdem virtutis erit. Cur enim praeceptum orandi, vel anudiendi Missam, religionis est, nisi quia est de actu religionis? Et confirmatur, nam saepe in superioribus dictum est, legem humanam habere vim const:tuendi actus in materia alicujus virtutis, et consequenter imponendi obligationem ad eamdem virtutem pertinentem; ergo praeceptum, de quo tractamus, constituit actum in materia virtutis religionis, ac subinde ipsum etiam pertinebit ad virtutem religionis. Nec refert quod juramentum semper imperetur propter aliquam aliam utilitatem, praeter Dei cultum, quia nihilominus imperatur, ut juramentum est, et hoc satis est ut tale praeceptum ad religionem pertineat; sicut oratio etiam praecipitur, ut est necessaria propter suum effectum, seu in remedium alicujus occurrentis necessitatis; et ideo nihilominus praeceptum, quod de illa datur, ad religionem spectat ; ergo similiter in praesenti. Atque ita sentire videntur Soto et Aragon.
8. Probabilius est praeceptum jurandi ad religionem non pertinere. — In contrarium vero afferri possunt omnia, quae supra, tract. 4, lib. 1, cap. 29, adduximus in simili quaestione de praecepto orationis, ubi difficile judicavimus ad explicaudum proprium praeceptum religionis, ad orandum obligans, cum necessitas orandi nunquam oriatur ex praecisa obligatione colendi Deum, sed ex obligatione subveniendi necessitatibus vel propriis, vel proximorum, quae obligatio ad charitatem pertinet. Quae difficultas multo magis urget in praesenti, quia oratio est actus ita honestus, ut per se et propter cultum Dei appetendus sit et frequentandus, etiamsi necessitas praecisa non occurrat; actus autem jurandi licet sit honestus, non est tamen per se appetendus, sed tantum ut medium ad contirmandam veritatem, quando fuerit necessarium. Unde licet ob hanc causam ibl concluserimus orationis praeceptum esse speciale Religionis, de juramento non videtur id posse affirmari; quia tota ratio obligationis ejus est necessitas ad finem longe diversum a cultu Dei; ergo etiam tunc cum imperatur, non praecipitur propter cultum Dei, sed propter cognoscendam vel confirmandam veritatem. Ergo ad exercitium talis actus nunquam obligat religio, sed alia virtus, licet, supposita tali obligatione ex alia virtute, religio dirigat actum, et obliget ad modum, seu speciticationem ejus.
9. Et confirmatur, quia omissio juramenti non censetur speciale peccatum contra religionem, nec iste modus peccandi contra secundum praeceptum numeratur ab auctoribus, ut videri potest in Summistis, et Navar., cap. 12, a principio, usque ad num. 22. Item juxta communem sensum. qui non vult jurare cum praecipitur a judice, non censetur sacrilegus, sed inobediens, vel injustus; et qui ad defendendum innocentem, vel vitandam gravem inimicitiam noluerit jurare veritatem sibi cognitam, non censebitur sacrilegus omissive, sed immiscricors, vel in charitate defectuosus, quia revera ille per se loquendo nor deficit in cultu Dei. In quo est magnum discrimen inter orationem et juramentum, quia oratio per se praecipitur propter cultum ; non sic autem juramentum quoad exerciiium ejus, sed tantum quoad specificationem, quomodo supra diximus esse actum religionis, et non alter. Haec ergo pars videtur mihi probabilior, et in contrarium nihil video quod difficultatem ingerat, nam quae proposuimus, ex dictis clare soluta sunt.
On this page