Caput 2
Caput 2
De praecepto non pejerandi, et variis pejerandi modis.
1. Datur divinum et naturale praeceptum ncgativum prohibens vatiosum juramentum. — Supponimus ex dictis in praecedenti capite, et lib. 2, cap. 3, dari praeceptum negativum prohibens jurare cum defectu alicujus conditionis ex requisitis ad honestatem juramenti, nam, eo ipso quod conditiones illae necessariae sunt, defectus cujuscumque illarum parit malitiam. Quia maium ex quocumque defectu ; omne autem malum morale prohibitum est; ergo datur praeceptum negativum prohibens juramentum cum aliquo ex his defectibus, scilicet veritatis, justitiae et judicii. Unde etiam constat tale praeceptum divinum ac naturale esse. Diximus enim praeceptum affirmauvum conditionatum de servandis talibus conditionibus, si juretur, naturale esse, et illud resolvi in negativum ; ergo etiam negativum naturale est. Ex quo tandem concluditur, juramentum factum cum quocumque ex his defectibus, peccatum esse contra legem naturalem, atque adeo esse prohibitum quia malum, et none converso.
2. Probatur prior pars, quia ostensum est hanc prohibitionem pertinere ad legem naturae; ergo peccatum contra illam legem naturalem est. Atque ita intelligitur optime secundum Decalogi praeceptum : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quantum ad juramentum spectat; per illud enim prohibentur omnia juramenta contra Dei honorem facta. Dico autem, quantum ad juramenta spectat, ut omittam blasphemias, transgressiones, vel abusus votorum, et omnem indebitum modum invocandi nomen Dei, id est, Deum ipsum, quae omnia sub illo praecepto continentur, et aliis locis in hoc opere a nobis explicantur. Hinc denique concluditur altera pars, quia lex naturalis solum prohibet malum, quod ex se habet repugnantiam contra rectam rationem ; prohibet autem hoc malum; ergo prohibet quia malum, et non e converso. Haec ergo clara sunt, solumque superest quaestio de varietate talis peccati.
3. Perjurium duobus modis accipitur. — Oportet autem secundo advertere, et explicare voces, ne propter earum ambiguitatem errare contingat. Perjurii igitur vox duobus modis accipi solet ab auctoribus, videlicet, in lata et stricta significatione. Primo modo perjurium significat omnem incautam jurationem ; et ita usns est illa Hieronym., Jerem. 4, ubi cum posuisset tres comites juramenti subjungit: Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium ; et refertur in cap. 922, quaest. 2. Sic ergo perjurium idem est, quod perversum juramentum, seu mala juratio. Alio vero modo sumitur stricte perjurium pro falso juramento, ut definit Gratian., 22, q. 2, in princ., seu pro mendacio juramento firmato, ut definiunt theologi et summistae , cum Magistro, in 3, distinct. 39. In quo sensu videtur accipi Sapient. 14, ubi perjurium inter gravia peccata ex idololatria orta numeratur. Et similiter sumitur verbum pejerandi, Prov. 30, ibi: Aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei, negando scilicet furtum, cum adjuratus fuero, ut addit ibi Jansen., bene declarans, quomodo illi petitioni, quam praemiserat : Verba mendacii longe fac a me, bene respondeat altera : Paupertatem ne dederis mihi, ne, scilicet, mihi sit occasio dicendi et jurandi falsum ; hoc ergo est perjurare. Et in eadem stricta significatione videtur sumi in Scriptura, quoties ut gravissimum peccatum prohibetur, Levit. 19; unde Zach. 5 videtur definiri, perjurare idem esse, quod in nomine Dei mendaciter jurare.
4. An falsitas sit de ratione perjurai. — De perjurio ergo in priori significatione sumpto, quaeri potest an de ratione illius sit falsitas, ita ut definiri possit, esse juramentum aliquo modo falsum. Nain partem affirmantem indicat D. Thom. 2. 2, q. 98, art. 1, in corp., ad 1; sentit enim perjurium illo modo sumptum esse quasi quoddam analogum, cujus principale significatum est falsum juramentum ; alia vero dicuntur perjuria per quamdam habitudinem ad falsitatem. Nam actus (inquit) humani specificantur a fine ; finis autem juramenti est veritatis confirmatio, cui veritati et confirmationi ejus opponitur falsitas, et ita falsitas directe evacuat finem juramenti, ideoque falsitas est de ratione perjuri. Qua ultima consequentia videtur in hoc fundari, quod sicut actus humani boni et studiosi specificantur a fine, ita vitiosi, ut tales sunt, sumunt rationem suam ex destructione et elongatione a fine studiosi actus. Quia ergo omne perversum juramentum est vitiosum, et suo modo destruens juramentum religiosum, ideo sicut finis juramenti est veritas, ita falsitas dicitur esse de ratione perjurii in tota illa latitudine sumpti ; tamen quia non omne pravum juramentum aeque destruit veritatem, ideo non est hic univocatio, sed analogia. Nam falsum juramentum aciu et omnino destruit veritatem, et ideo illud est simpliciter perjurium; juramentum autem incautum, seu non necessarium, si sit verum, non destruit actu veritatem, sed in potentia, vel periculo; quia qui sic jurat, interdum poterit falsum jurare. Juramentum vero de re turpi, quando est verum, et cum intentione faciendi, non destruit actu veritatem, tamen quoad obligationem dicit quamdam habitudinem ad falsitatem, quia non debet tale juramentum impleri, et ita omne perjurium, ut complectitur omne juramentum iniquum, dicit ordinem ad falsitatem. :
5. Resolutio difficultatis. — Sed licet haee consideratio et analogia quoad denominationem perjurii sustineri possit , nihilominus quoad rem ipsam existimo, non omne peccatum irreligiositatis, quod male jurando com- mitti potest, dicere habitudinem ad falsitatem, sed aliunde posse suam malitiam desumere. Hoc patet imprimis in vano juramento, id est, absque necessitate facto, quia licet fiat cum summa animadversione, et cautela dicendi verum, et cavendi omne pericnlum falsitatis, nihilominus peccaminosum est juramentum. Et tamen de illo dici non potest, quod reddatur malum propter habitudinem potentialem ( ut sic dicam) ad falsitatem, nec propter periculum ejus, quia nulla major potentia, vel majus periculum dicendi falsum est in tali juramento, quam si esset necessarium. Ratio autem a priori est, quia Deus non est tantum prima veritas, sed etiam est suprema dignitas et auctoritas, et non tantum ejus veritati debetur, ut non invocetur ad falsum firmandum, nec cum periculo falsitatis, sed etiam debetur ejus majestati, ut ad vana et levia confirmanda non afferatur ; ergo sine ulla habitudine ad falsitatem potest intelligi irreligiositas in vano juramento. Idem considerare licet in juramento turpi, seu injusto; non solum enim contingit talis defectus in juramento promissorio, sed etiam in assertorio, ut patet, cum aliquis contra justitiam vel charitatem revelat occultum crimen, vel alium gravem defectum proximi, et dictum suum juramento confirmat, certus omnino existens de veritate rei, quam confirmat. Ille enim peccat contra religionem juramenti, et non propter habitudinem ad falsitatem, quia illa veritas non pendet aliquo modo in futurum, sicut in juramento promissorio, et ita ille non manet obligatus ad faciendum falsum, quod dixit, nec etiam est periculum in falsitate rei dictae, ut supponitur ; ergo absolute npascitur irreligiositas ex injustitia rei dictae et juratae. Et ratio est, quia ad reverentiam Dei debitam per se spectat, ut non afferatur in testem etiam veritatis, quando cum injustitia et turpitudine profertur, ut 1. 4, cap. 3, visum est; ergo sine ullo ordine ad falsitatem invenitur irreligiositas in tali juramento.
6. Objectio. — Occurritur objectioni. — Potest aliquis dicere, etiam in eo casu reperiri aliquam habitudinem ad falsitatem, vel quia ille, qui sic infamat proximum, practice errat, et suum errorem juramento confirmat; error enim practicus quaedam falsitas est; vel quia ille, qui sic proximum infamat, quamvis juramento suum dictum confirmaverit, tenetur famam restituere, prout poterit, et consequenter retractare dictum suum, quantum sine mendacio valuerit. Unde aliqui existimant illum teneri ad dicendum se per errorem locutum fuisse, subintelligendo per errorem practicum, et ita manet obligatus ad falsificandum aliquo modo prius juramentum, saltem quoad externam speciem, seu apparentiam ; ergo illa turpis juratio non caret aliqua habitudine ad falsitatem. Sed haec imprimis non probant irreligiositatem illius juramenti positam esse in hac habitudine; quidquid enim de illa sit, tale juramentum est irreligiosum , eo ipso quod fit ad confirmandam veritatem turpem, seu perniciosam proximo. Deinde dico non esse necessariam illam habitudinem, quia licet injustitia supponat errorem practicum, Dei testimonium non affertur ad confirmandum illum actum, ut error practicus est, sed solum ut est narratio quaedam veritatis ; et ita ex hac parte non dicit juramentum illud habitudinem ad errorem, etiamsi cum illo conjunctus sit. Item licet ex illo facto oriatur obligatio restituendi modo possibili, non tamen mentiendo, nec significando prius dictum fuisse falsum, et juramentum cecidisse supra falsam narrationem, nam hoc esset mendacium perniciosum et scandalosum. Et praeterea interdum potest esse tale peccatum sine obligatione restituendi, vel retractandi ullo modo priorem assertionem , ut si detractio non fuit contra justitiam, sed tantum contra charitatem ; vel certe si quis sua propria turpia facta narret, et de illis glorietur, cum juramento illa confirmans, et similia.
7. Perjurium in tota latitudine non dicit respectum ad falsitatem. — Concludo igitur, ad irreligiosum juramentum generatim, seu in tota sua latitudine sumptum , non esse necessarium ut dicat habitudinem ad falsitatem. Quapropter si vox perjurium tam ample sumatur, ut significet irreligiosum juramentum, necessarium non est ut per falsitatem definiatur , quia ut sic non dicit habitudinem ad illam, nec ab illa speciem sumit, sed a perversitate juramenti abstracte sumpta, ut dicit defectum cujuscumque circumstantiae debitae juramento, sive illa sit veritas, cui opponitur falsitas, sive sit justitia, cui opponitur injustitia, sive judicium seu necessitas, cui opponitur vanitas seu otiositas. Atque ita perjurium in hac exceptione nihil aliud est, quam illicitum, seu irreligiosum juramentum.
8. Quotuplex sit perjurium. Unde ulterius constat , quotuplex sit perjurium sic sumptum ; potest enim in tria membra distingui. Primum est juramentum vanum , seu super- fluum praecise sumptum. Quod addo, quia omne malum iuramentum est satis vanum, et superfluum ; tamen alia praeter hanc habent aliam malitiam ; specialiter autem attribuitur illud nomen juramento pravo ex solo illo capite, sicut dicitur verbum otiosum illud, quod caret omni utilitate, et fine bono, quando aliam malitiam non habet. Hoc ergo modo dicitur juramentum vanum , quod licet sit verum, et non injustum, sine necessitate profertur. Secundum est juramentum injustum, licet sit verum; vocatur autem injustum, quomodocum que sit turpe, et inhonestum ex parte materiae, etiamsi in rigore contra justitiam commutativam non sit, juxta explicationem datam lip. 1, cap. 3, de comitibus juramenti. Tertium est juramentum, quo mendacium confirmatur, et hoc dicitur proprie et stricte perjurium.
9. Quomodo assignata perjurii membra inter se differant ? — Sed cuseret aliquis, an haec tria differant specie in ratione perjurii, id est in ratione vitii moralis, seu peccati religioni oppositi. Respondeo primo, probabile esse non differre specie, sed tanquam perfectum et imperfectum in eadem specie, quia omnia illa juramenta prava privant eadem honestate juramenti, quae unica est, licet ex pluribus circumstantiis consurgat ; et ideo licet destruatur ex defectu variarum circumstantiarum, eadem privatio semper est, idemque peccatum ; sicut est probabile de intemperantia ratione quantitatis , et qualitatis , vel modi. Addo vero etiam posse probabiliter defendi, differre specie secundum illas malitias, quia opponitur cultui Dei, secundum varia ejus attributa ; nam proprium perjurium opponitur directe veritati Dei; injustum autem juramentum videtur opponi bonitati; vanum autem, reverentiae debitae auctoritati et majestati Dei. Quidquid vero sit de speculatione in ordine ad mores, certum est ita distingui, ut regulariter necessarium sit, particularem juramenti defectum in confessione aperire ; quia, ut videbimus, infinite (ut sic dicam) in gravitate distinguuntur, regulariter loquendo.
10. Materiale et formale perjurium. — Est autem circa hos tres defectus considerandum, dupliciter posse inter jurandum committi, scilicet, materialiter et formaliter, id est, libere et voluntarie, sive directe, sive indirecte, vel sine libertate, ex ignorantia, vel naturali inadvertentia. Quam partitionem de perjurio tradidit Glossa, 22. q. 1, in princ. Et licet maxime habeat locum in perjurio stricto, tamen cum proportione applicanda est ad generale perjurium, id est, ad omne juramentum defectuosum; quia in quolibet potest defectus esse voluntarius, vel involuntarius. Quando ergo defectus mere materialiter intervenit , non meretur nomen perjurii, quia vitium morale non est. Sicut e contrario, qui ex intentione jurat falsum, licet contingat materialiter dicere verum, perjurus est, ut ait D. Thom., q. 98, art. 1, ad 3, quia formaliter falsum jurat; ita ergo e converso, qui ex intentione verum jurat non est perjurus, licet materialiter falsum sit quod jurat, et idem est de aliis defectibus. Oportet autem ut defectus sit mere materialis, ita ut desit intentio, tam formalis et directa quam indirecta, seu imputata propter negligentiam, ut commune est aliis peccatis, et hoc explicabitur inferius. Hic ergo a praesenti consideratione excludimus defectus omnino materiales, quia morales non sunt; alios vero omnes explicabimus.
11. Perjurium dari potest tam in assertorio, quaon in promissorio juramento.—Advertit denique d. Glos., in princ. 22, q. 1, perjurium contingere tam in juramento assertorio. quam in promissorio, quia in utroque potest esse vel deesse veritas: in altero in dicendo, in altero autem in faciendo quod dictum est ; unde unum possumus vocare perjurium falsitatis, aliud iufidelitatis. Nos vero addimus, hanc distinctionem cum proportione habere locum in perjurio generaliter sumpto, seu in omni juramento irreligioso , quia tam promissorium quam assertorium juramentum vanum et ini quum sine falsitate inveniri possunt. Et ideo ut distinctius procedamus, prius de perjurio assertorio, postea de promissorio dicemus. Ne tamen sit in nominibus confusio, solum perjurium falsum seu infidele, perjurium vocabimus, haec enim stricta significatio jam usu recepta est, tanquam famosior, et tanquam conünens graviorem et magis propriam juramenti irreverentiam, alia vero appellabimus vana et iniqua juramenta. Quibus addemus juramentum fictum, seu dolosum, quod in solo promissorio distingui potest a perjurio, et praedictae divisioni non additur, quia vcl juramentum non est, vel quando est juramentum, propriam malitiam a praedictis distinctam non habet, ut videbimus.
12. Objectio. —Occurritur objectioni.— Una superest objectio contra priorem generalem ac trimembrem divisionem, quia videtur diminuta. Nam juramentum verum per falsos deos est iniquum juramentum, unde etiam dici po- terit perjurium in priori ampla significatione; et tamen sub nullo illorum membrorum conunetur. Ad hanc objectionem variis modis satisfieri potest. Primo enim quia haec trimembris divisio per proportionem ad illos tres comites datur; dici ergo potest, hoc membrum sub juramento vano comprehendi, quia sine judicio et discretione fit. Seeundo, D. Thom., d. quaest. 89, art. 1, ad 2, respondet juramentum per falsum deum non poni in illa partitione, quia non est perjurium, quia ex se non destruit veritatem, nec dicit ullam habitudinem ad falsitatem. Additertio potest, peccatum hoc non contineri sub perverso juramento hic diviso, non solum quia non dicit habitudinem ad falsitatem, sed etiam quia non est verum juramentum, verum (inquam) in essendo, sed est tantum juramentum putatum et fictum; hic autem dividitur juramentum verum in dicto sensu. Quatenus vero ex conscientia erronea illud est juramentum, sic non ponitur in numero cum dictis tribus pravis juramentis, sed ad singula reducitur cum proportione, nam etiam tale juramentum potest esse de mendacio, et de re prava, et de re vana, non oportet ergo augere divisionem. Accedit tandem, quod illud non est tantum pravum juramentum, sed est blasphemia et idololatria, juxta supra dicta tract. 3, lib. 1, cap. 6; et ideo a praesenti consideratione excluditur.
On this page