Caput 3
Caput 3
Utrum perjurium assertorium sit peccatum mortale adeo grave ut alia excedat?
1. Non defuerunt haeretici qui perjurium licitum esse dixerint, ut de Apostolicis refert id Prateol., verb. Apostolici, ejusdemque haeresis meminit Bernard., serm. 65 in Cant., non indicat tamen illorum haereticorum auctorem, imo nulium habuisse significat serm. 66. Dicitque non simpliciter approbasse perju-ium, sed ad occultandum secretum suae doctrinae, atque ita in ore habuisse hanc sententiam: Jura, perjura, secretum prodere noli. Quae verba habuisse in suis dogmatibus Priscillianistas, refert August. haeres. 70, et lib. 2 Retract., cap. 60, et lib. Contra mendacium, cap. 1 et 2, ubi etiam cap. 18 et 19 insinuat, eos, qui dixerunt aliquando licere mentiri, consequenter etiam dixisse aliquando licere pejerare. quos ibi bene impugnat. Et in eodem errore fuisse haereticos dictos Flagellantes refert Prateol., sub eorum nomine, quamvis Gerson, in tractatu quem dee illis fecit, 1 part., Alphab. 22, a princ., id non referat. Hujus erroris nullum fundamentum relatum invenio. Fortasse isti pro nihilo habebant juramentum, et ad Dei reverentiam vel injuriam nihil pertinere putabant ; sed illud mirabile cst, ut recte Bernard. notat, quod illimet, qui scrupulosissime dicebant juramenti usum esse omnino prohibitum, perjurium approbabant ad sua falsa dogmata occultanda.
2. Perjurium nunquam licet. — Duo ergo sunt certa de fide. Primum est, perjurium esse ita malum et prohibitum, ut in nullo casu liceat. Hoc constat ex clarissimis prohibitionibus Scriptura, Exod. 20, Matth. 5, et aliis c.1 adductis. Item ex communi sensu totius Ecclesiae, et omnium canonum, et Catholicorum Doctorum, quos in re clara referre superfluum est. Ratio vero est, quia est contra praeceptum naturale negativum, quod semper et pro semper obligat. Item mendacium est ita intrinsece malum , ut nunquam possit honestari, etiamsi ad quemcumque finem videatur necessarium ; ergo multo minus perjurium assertorium, quod et mendacium supponit, et in illius confirmationem Deum testem addncit. Et in sequenti dubio hoc magis confirmabitur.
3. Perjurium semper est mortale. — Secundum assertum de fide certum est, hoc peccatum esse ex genere suo mortale, et valde grave. In hoc etiam sine controversia conveniunt omnes Theologi. Et probatur, quia est contra praeceptum secundum primae tabulae , quod est gravissimum, et consequenter contra religionis virtutem in materia maxime pertinente ad divinum honorem. Est etiam hoc perjurium maxime contra finem juramenti; nam finis juramenti est confirmatio veritatis; perjurium vero directe nititur facere illud confirmationem falsitatis. Denique ex ratione sua est maxime charitati Dei contrarium, et consequenter etiam proximi; est ergo suo genere peccatum mortale. Unde in cap. 22, q.1, grande scelus appellatur.
4. Perjurium religioni adversatur. CTVertio, certum est hoc peccatum contineri inter vitia contraria religioni. Nam, sicut juramentum est actus religionis, ita perjurium est contra illam, nam essentialem suam malitiam sumit ex injuria, quam Deo infert. Dubitari autem hic potest, ad quod genus vitii contrarii religioni hoc peccatum spectet. Quidam enim dicunt esse sacrilegium ; hoc neque est consentaneum doctrinae D. Thomae, neque divisioni vitiorum contra religionem, quam supra ira- didimus, tract 3, lib. 1, cap. 1; nam D. Thomas, q. 98, art. 2, docet perjurium esse peceatum religicni contrarium, quia Deo ipsi irreverentiam exhibet; statim vero, quaest. 99, docet sacrilegium esse peccatum, per quod irreverentia infertur rebus sacris; distinguit ergo specie haec vitia. Et ideo nos supra diximus contineri sub irreligiositate specialiter sumpta, prout dicit vitium oppositum divino eultui per defectum. et ita dicendum est, sub ilo genere esse specificum vitium, a blasphemia, et aliis ibi enumeratis distinctum.
5. Jam vero superest explicandum quanta sit gravitas hujus peccati, quod per comparationem ad alia peccata inquirendum est. Et primo comparari potest cum aliis peccatis contra Deum, in qua comparatione primo certum est, peccata contra virtutes theologicas esse ex suo genere graviora. Quia hoc per se solum est contra religionem, quae inferior virtus est; peccata autem contra nobiliores virtutes ex suo genere graviora sunt, quia malum consistit in privatione boni, unde ex se tanto majus est, quanto excellentius bonum destruit. Confirmatur, quia simili argumento supra, tract. 3, lib. 1, cap. 6, ostendimus, blasphemiam ex suo genere minus grave peccatum esse, quam illa, qua sunt contra virtutes theologicas, quamvis illud inter peccata contra religionem in verbis existentia maximum esse videatur.
6. Secundo dicendum est, perjurium non esse gravissimum omnium peccatorum, quae sunt contra religionem. Probatur, quia ex suo genere gravior est blasphemia, ut in dicto loco ostendi. Item, absolute et per se loquendo, majus peccatum est juramentum per falsos deos, licet de veritate sit, quam perjurium per verum Deum. Hoc etiam dixi loco citato, quia malitiam blasphemiae et idololatriae continet, quae graviores sunt. Locum autem August., Epist. 54, ubi videtur dicere oppositum, exposui, ut intelligatur de excessu perjurii extensivo, non intensivo. Aliae vero comparationes perjurii fieri possunt ad fractionem voti, et ad simoniam, et ad alia peccata contra religionem. In quibus breviter dico, per se, et ex vi objecti, post idololatriam et blasphemiam, perjurium assertorium videri gravius caeteris peccatis contra religionem ; excedit enim fractionem voti, quia obligatio juramenti assertorii gravior est, ut supra ostendi. Excedit item simoniam, quia immediatius est contra Deum, et majorem illi irrogat injuriam, ut videbimus. Perjurium autem promissorium, seu infidelitatis, infra voti fractionem constituendum videtur, juxta supe- rius dicta in lib. 2 de comparatione illius juramenti cum voto.Denique ex circumstantiis possunt ita aggravari alia peccata, ut excedant perjurium. Quando vero augmentum gravitatis ad illum gradum perveniat, solus Deus certo dicere potest, ut in puncto sequenti dicam.
T. An perjurium sit gravius homicidio. — Secundo, dubitari solet an perjurium sit gravius omnibus peccatis, quae contra proximum committuntur, et praesertim conferri solet cum homicidio, quod videtur inter illa esse gravissimum. In qua comparatione multi Theologi docuerunt, homicidium esse gravius peccatum perjurio : Durand., 3, distinct. 39, quaest. 5, num. S8 et 9; Richard., art. 4, queaest. 1; Gabr., q. 2, art. 3, dub. 4; Major, quaest. 5; et Angelus, verb. Perjuriuwn, num. 8. Qui omnes sic argumentantur. Perjurium opponitur latria, homicidium charitati,. saltem ex ea parte , qua proximus est ex charitate diligendus ; ergo homicidium opponitur nobiliori virtuti; ergo est gravius peccatum ex genere suo. Haec vero ratio nullius momenti esse videtur, quia falsa est secunda pars antecedentis cum proportione intellecta. Homicidium enim proxime ac formaliter non est contra charitatem , sed contra justitiam humanam , quae inferior virtus est quam religio, et ita posset argumentum retorqueri. Dixi autem cum proportione intellecta, quia si homicidium intelligitur esse contra charitatem proximi, mediante justitia, sic non servatur proportio in partitione vel illatione. Quia etiam perjurium est contra charitatem Dei mediante religione, unde ex hac parte graviori modo repugnat charitati perjurium, quam homicidium. Accedit, quod simili discursu probari posset, adulterium esse gravius peccatum perjurio , quia opponitur charitati proximi, et idem est de aliis peccatis gravissimis contra proximum, ut sunt violatio virginis per vim et rapinam, infamatio proximi cum falso testimonio, et similia, quia etiam sunt eodem modo contra charitatem proximi, et tamen de caeteris peccatis fatentur dicti auctores, praesertim Richard., esse minus gravia perjurio ; et ita idem Richardus fatetur, rationem hanc non cogere. Unde haec opinio magis videtur fundari solutione rationis in contrarium, ut videbimus.
8. Secunda sententia. — Est ergo secunda sententia dicens, perjurium esse gravius peccatum homicidio. Ita tenet D. Thom., Quodlib. 1, art. 8; sequitur Gerson., 1 p., alphabet. 13, lit. V, in Serm. contra assertiones Joannis Parvi. Item Sylvest.,verb. Perjurium, 1, q. 2; Soto, lib. 8 de Justit., q. 2, art. 3; Turrecr. , in c. Predicandum, 22, q. 1; Covar. supra, p 1, S7, n. 1, ubi refert Guillel. Peraldum, in Summa virt. et vit., 2 tom.. tract. 9, p. 2, c. 4, ubi duodecim rationibus conatur hanc sententiam ostendere; et sunt aptae ad exaggerandam perjurii gravitatem, praesertim pro concione ; tamen ad punctum quaestionis parum faciunt.
9. Duobus igitur modis probat D. Thomas sententiam suam: unus est a posteriori, seua signo, nam, ut ait Paulus: F'inis omnium controversiarum est juramentum ; etita etiam adhibetur in causa homicidii ad terminandam illam, et veritatem inquirendam. Ergo signum est perjurium reputari gravius homicidio nam si esset levius, frustra peteretur a suspecto, seu accusato de homicidio ; praesumeretur enim quod qui majorem homicidii culpam commisisset , non vereretur minorem committere. Hanc vero rationem impugnat Gabriel, et objicit, quia sequeretur perjurium esse gravius peccatum quam haeresis, quia etiam in causa haeresis adhibetur juramentum. Quam instantiam conatur eludere Soto, quia haereticus per errorem labitur, et ideo in sua apprehensione putat gravius peccatum esse perjurium, quam suam opinionem. Sed non oportet vim facere in materiali exemplo: nam blasphemia et idololatria peccata sunt, quae sine errore proprio committuntur, et sunt graviora perjurio, ut ibi et aliis locis fatetur D. Thomas; et tamen etiam in eorum causis adhibetur juramentum. Non ergo adhibetur juramentum ad extorquendam concessionem alicujus criminis, quia perjurium gravius peccatum sit quam crimen de quo tractatur ; interdum enim ita erit, interdum non erit, ut ostensum est. Tunc ergo adhibetur, quia si forte homo interrogatus non commisit delictum, confirmabit veritatem, quantum potest ; si vero commisit, sperari potest non additurum gravissimum peccatum post aliud quantumvis grave, quia multiplicatio peccatorum gravius malum est, quam unum peccatum tantum, caeteris paribus.
10. Alius modus probandi dictam sentenlian. — Alius modus probandi hanc sententiam est a priori, quia juramentum est contra praeceptum primae tabulae , et contra Deum proxime ac directe, et contra virtutem religionis : homicidium autem est contra praecepta secundae tabulae, et contra proximum immediate, et contra humanam justitiam, quae inferior virtus est. Verumtamen ex his principiis generalibus non satis probari videtur: nam ex illis solum infertur peccatum contra praecepta primae tabulae esse gravius ex genere, quam peccatum contra praeceptum secundae tabulae, comparando nimirum maximum ad maximum, ad quod satis est quod idololatria, verbi gratia, vel blaspbemia ex suo genere sit gravius peccatum quam homicidium ; non tamen necesse est ut omne peccatum, in specie sumptum, contra Deum,, religionem, aut praecepta primae tabulae sit gravius alia specie peccati contenta sub peccatis contra praecepta secundae tabulae. Probat hoc Gabriel, nam violare festum est contra praecepta primae tabulae, et non est tam grave, sicut adulterium vel homicidium. Ad quod etiam respondet Soto haerendo in materiali exemplo, in quo invenit differentiam, quia illud peccatum est tantum contra jus Ecclesiae. et ex ea parte minus grave est. Verumtamen cum malitia sit ejusdem speciei, non videtur hoc multum referre. Aliud vero exemplum afferri potest de violatione voti, quae non videtur esse tam grave peccatum sicut homicidium , sed fortasse eadem de illo movebitur quaestio. Aliud sit, quia irreverenter orare et invocare Deum, petendo ab illo aliquid indecens, est contra praeceptum divinum, in praecepto primae tabulae contentum , et tamen nemo dicet esse tam grave ex genere suo, sicut homicidium. Item si ratio illa est efficax, probabit patricidium esse minus grave peccatum quam perjurium, quod licet consequenter admittant aliqui, videtur per se incredibile, et contra communem sensum. Ratio denique afferri potest, quia sub uno genere sunt inaequales species, et nihil obstat quominus aliqua species inferioris generis superet aliam generis superioris. Quod in speciebus naturalibus et physicis contingit, ut nunc supponimus , et in virtutibus et actibus earum, nam licet charitas sit excellentior spe et fide, nihilominus credere vel sperare in Deum, potest esse melior actus, quam dilectio proximi etiam ex charitate; ergo etiam in peccatis poterit hoc reperiri.
11. Difficultatis resolutio. — Quapropter censeo in hac comparatione aliquid inveniri, de quo ferri potest certum vel magis verisimile judicium, et aliquid, in quo vix potest humano modo fieri, quod in aliis similibus comparationibus observandum censeo. Deciaro priorem partem , pam clarum videtur haec duo peccata se habere sicut excedens et excessum, Nam perjurium sine dubio excedit ex parte personae cui facit injuriam, ut constat; homicidium aatem, ex parte irreparabilis nocumenti, quod infert ; nam tollit vitam humanam, qua in bonis hujus vitae, et externis maximum est, et restitui non potest ; perjurium autem non infert reale nocumentum personae, sed solum in affectu et irreverentia ex parte jurantis. Item perjurium excedit ex parte virtutis, cui immediate opponitur, ut bene supra probatum est; at homicidium excedere videtur, quia servata proportione magis offendit justitiam, cui opponitur, quam perjurium religioncm; nam inter peccata contra justitiam commutativam homicidium videtur esse maximum, perjurium autem non est maximum inter peccata contra religionem. Quamvis autem justitia sit minus perfecta quam religio, tamen absolute est valde perfecta, et illi propinquissima; et ideo videtur posse unus excessus in peccatis cum alio compensari. Denique perjurium plane videtur excedere in essentiali specie malitiae, et hoc maxime videtur intendere D. Thomas. Et patet, quia peccatum sumit speciem essentialem vel ex objecto, vel ex honestate, qua privat; utrumque autem est excellentius in peccato perjurii, ut ex dictis constat. Declaratur praeterea ratione insinuata a Covar., quia perjurium, quantum est ex se, tollit certitudinem divini testimonii, et consequenter destruit quasi primum principium confirmandi et stabiliendi humana foedera et pacta, quod indicat magnam deordinationem essentialem talis vitit. Et nihilominus negari non potest quin, ordinarie ac moraliter loquendo, homicidium excedat in gravitate circumstantiarum; tum quia difficilius committitur, et ipsi etiam sensibili naturae magis repugnat, unde est signum majoris deordinationis; est enim magis scandalosum, et ideo gravius inter homines punitur.
12. Sitne perjurium gravius adulterio? — Jam vero solum potest superesse quaestio, an secundum moralem aestimationem homicidinm aequivaleat perjurio, vel etiam illud superet. Quae comparatio solum in hoc consistere potest. an apud Deum sit dignum majori poena, omnibus pensatis. Et hoc dico esse nobis incertum, nec posse :lteram partem ratione sufficienter ostendi; suspicor tamen, comparando unum perjuriuri ad unum homicidium, vel maximum ad maximum, gravius puniri homicidium. Quod in aliquo etiam peccato, contra inferiores virtutes habente maximam quamdam deordinationem contin- gere credibile est; ut peccatum maximum contra naturam videtur esse detestabilius apud Deum, et gravius puniri, quam perjurium. De adulterio autem communiter censetur esse minus grave quam perjurium, de quo videri potest Richar. supra, art. 2, nam quoad malitiam specificam et essentialem, sine dubio ita est; quoad gravitatem vero poenalem (ut sic dicam) apud Deum, non est res tam clara. Quia malitia adulterii majori conatu, affectu et duratione committi solet, et multiplex est, et ordinarie habet conjunctas plures malas circumstantias, quam perjurium; et ideo fortasse apud Deum, singula sipgulis compensando, gravius punitur quodlibet adulterium, quam unumquodque perjurium.
On this page