Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An perjurium assertorium semper sit peccatum mortale ex parte materiae

CAPUT IV. AN PERJURIUM ASSERTORIUM SEMPER SIT PECCATUM MORTALE EX PARTE MATERIAE?

1. Triplex est mendacium. — Dicimus, ex parte materiae, quia ex inadvertentia et indeliberatione interdum esse potest veniale, ut capite sequenti dicemus. Agimus etiam de materia quoad mendacium, seu (quod idem est) quoad defectum veritatis in assertione jurata, nam de aliis defectibus in judicio vel justitia postea dicemus. Mendacium igitur triplex est : perniciosum, jocosum et officiosum ; de pernicioso, omnes fatentur semper esse peccatum mortale confirmare illud jura mento, quia semper materia illa gravis est. De jocoso vero, et a fortiori de officioso, potest dubitari, quia videtur materia levis; et peccatum licet sit mortale ex genere, potest fieri veniale ex parte materiae. In quo Goffred., in cap. Quod autem, et c. ult., 22, quaestion. 2, asseruit, perjurium jocosum esse peccatum veniale. Ita refert Angel., verb. Perjurium, qui licet dicat contrarium esse tutius, nihilominus ait posse teneri opinionem Goffredi ; quia mendacium jocosum non est proprie mendacium, ut sentit Augustinus, libr. Quaestionum in Genes., quaest. 145, et habetur in d. cap. Quod autem. Citat etiam pro hac sententia Navarrus Glossam solemnem, in cap. Veniens, de Jurejurand., ubi non invenitur. Id vero sentire videtur Glossa in c. Unwn, S Nunc, in fin., verb. Juramus, 25 d. Scotus etiam, 3, distinct. 39, articulo primo, dicit, communiter concedi, quod unicum perjurium leve non est peccatum mortale; sed non intelligit de levitate materiae, sed de levitate loquendi ex indeliberatione, de quo postea.

2. Conclusio. —Perjurium em parte materie semper est mortale. — Nihilominus communis et certa sententia est, omne assertorium perjurium, de quocumque mendacio sit, etiam levissimo, esse peccatum mortale, et ita nunquam fieri posse veniale ex levitate materiae. Ita sentiunt D. Thomas, dicta quaest. 98, art. 3, ad 2; et ibi Cajetanus, Soto, et alii Theologi, in 3, d. 39; dicunt enim perjurium deliberatum semper esse mortale peccatum, soIumque posse fieri veniale per surreptionem. Scotus, quaest. unica, art. 2; Richar., art. 3, quaest. 2, et alii. Item Summistae, verb. Perjurium, praesertim Sylvest.; Navarr., c. 10, n. 6: Covar., lib. 1 Variar., c. 1, n. 2, et in d. c. Quamvis pactum, part. 1, S O,n. 4. Ratio vero est, quia levitas materiae mendacii est accidentaria ad gravitatem malitiae juramenti; nam respectu juramenti omne mendacium est materia gravis.

3. Probatur conclusio. — Quod declaratur multis modis. Primo, quia illa gravitas vel levitas mendacii, ut mendacium est, consistit in hoc, quod fiat sine detrimento alterius, vel cum illo, vel cum utilitate, vel sine illa; perjurium autem ut sic, non inde accipit suam malitiam, vel gravitatem, sed ex hoc praecise, quod Deus adducitur in testem falsitatis; ad hoc autem parum refert quod falsitas sit perniciosa, necne; ergo. Secundo, licet in homine affirmare mendacium jocosum sit levis culpa, tamen in Deo dicere lcvissimum mendacium esset summa imperfectio, quia eo ipso amitteret eminentiam primae veritatis; ergo, qui Deum affert in testem mendacii, etiam minimi, maximam injuriam illi irrogat, et quantum est ex se, privat illum sua infallibili veritate, et consequenter tacite protestatur, vel Deum non omnia scire, vel non esse summe bonum, cum mentiri possit. Tertio hinc fit, ut quodlibet perjurium evacuet, quantum in se est, juramentum fine suo finiendi controversias, et firmandi veritatem.

4. Respondetur objectionibus. — Ad argumentum ergo in contrarium patet solutio ex dictis; nam levitas materiae facit peccatum esse veniale, quando diminuit formalem deordinationem inventam in tali materia respectu talis peccati; ut levitas materiae diminuit furtum, quia diminuit nocumentum, et acceptionem rei aliena invito domino; in praesenti autem non minuitur id, quod est per se in objecto perjurii. Dices; etiam mendacium potest esse majus et minus in ratione men lacii; plus enim mentitur, qui dicit ibi esse decem homines, cum tantum sint duo, quam qui dicit esse tres, et sic de aliis. Respondeo : cum veritas consistat in indivisibili, eo ipso quod ab illa perfecta adaequatione receditur, tota veritas destruitur. Et in hoc consistit gravitas perjurii, quod Deus adducitur in testem assertionis quae veritatem non habet, quia hoc est directe contra primam veritatem, et ejus infallibilem auctoritatem, unde totum aliud augmentum falsitatis per majorem recessum a veritate, quasi per accidens, et quasi nihil reputatur.

5. Ad id vero, quod Angelus dicebat, mendacium jocosum non esse simpliciter mendacium, respondetur falsum hoc esse; nam si falsitas revera affirmetur, etiam perjocum, mendacium est, quia est falsa assertio contra mentem, et in hoc consistit ratio mendacii; finis autem extrinsecus est. Augustinus autem in d. loco intelligendus videtur, quando locutio ita fit per jocum, ut ex ipso modo jocandi satis intelligi possit, non affirmari id quod dici videtur, sed solum ad lusum proferri. Et licet hoc admittatur in simplici sermone, tamen quando adhibetur juramentum, vix habet locum haec interpretatio, nisi constaret verba non asserendo, sed materialiter, vel sine intentione jurandi proferri. Quia si vere ac formaliter juramentum adhibetur, eo ipso satis significatur rem constanter affirmari, et ideo excusari non potest a mendacio, et consequenter nec a perjurio, nec a mortali peccato, etiamsi propter jocum proferatur. Imo addit D. Thomas supra, perjurium jocosum quodammodo gravius esse, quia videtur continere majorem contemptum Dei. Quod etiam notavit Sylvest., Juramentum, 2, q. 6; Covar., d.1 p,, § 6, n. 5.

6. Perjurium ex quocumque fine semper est mortale. — Atque hinc colligitur primo, quotiescumque id, quod asseritur vel negatur, mendacium est, juramentum illi additum esse peccatum mortale , quocumquc fine bono, vel malo , necessario vel voluntario id proferatur, id est, sive falsum juretur ad defendendum innocentem, sive ad damnandum, sive pro bono privato, sive pro communi. sive gravissima necessitate urgente, sive ex malitia; semper enim est peccatum mortale, ob rationem factam, licet ex circumstantiis possit esse magis vel minus grave, magis in ratione injustitiae , vel alia simili, quam in ratione perjurii, nisi interdum propter majus vel mi nus voluntarium. Similiter si deest veritas in minima parte assertionis, id satis est ad peccatum mortale cum eadem proportione. Dixi autem, quotiescumque id, quod asseritur, vel negatur, mendacium est, quia si ex circumstantiis mutetur sensus verborum, et totius assertionis, ita ut assertio, sic dicta sine juramento, non reputaretur mendacium, nec juramentum additum erit perjurium, et ita ex eo capite poterit excusari a mortali peccato. An vero aliunde non excusetur, dicemus cap. 6, ubi de his amphibologicis locutionibus traetabimus.

7. Jurare ut certum id quod est incertum, est mortale peccatum. — Secundo infertur , si juramento assertorio desit veritas ex parte certitudinis, et modi confirmandi quod asseritur, peccatum mortale committi. Patet, quia quacumque ratione desit veritas, juratur id quod falsum est , et hoc semper est mortale. Hac ratione, qui jurat ut certum quod non certo scit, mortaliter peccat, quia et exponit se periculo falsitatis dicti, et in actu exercito dicit falsum, scilicet se certo scire quod certo non scit. Hoc autem intelligendum est, quan - do juramentum fertur in rem ipsam, prout est in se; si autem quis juret se ita sentire, vel illud esse verisimile, aut credibile, vel credibilius, si de hoc videatur sibi esse certus, non peccabit. Sic etiam, qui in re speculativa , et sub opinione posita jurat alteram partem esse veram, praeter peccatum levitatis ( nam ridiculum est tale juramentum, ui lib. 1 diximus cum D. Thom., q. 89, art. 1), erit etiam grave peccatum ex defectu veritatis, quia manifesto periculo jurandi falsum se exponit, cum res in se dubia sit. Si vero juramentum cadat in solam probabilitatem rei, vel affirmationem quod jurans ita sentiat , non erit perjurium directe, nec indirecte ; tamen ordinarie tale juramentum habet defectum judicii et prndentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4