Caput 5
Caput 5
Utrum juramentum assertorium, incautum quoad veritatem, semper habeat malitiam perjurii, ac subinde mortalem.
CAPUT V. UTRUM JURAMENTUM ASSERTORIUM, INCAUTUM QUOAD VERITATEM, SEMPER HABEAT MALITIAM PERJURII, AC SUBINDE MORTALEM.
1. Juramentum dupliciter potest esse incauium. — Duobus modis potest dici juramentum incautum : primo, quia sine necessitate fit, et consequenter sine debito judicio et prudentia, quoad occasionem vel causam jurandi, licet non desit advertentia sufficiens ad caven- dam falsitatem et dicendam veritatem ; et de hoc defectu nunc non tractamus, quia ad veritatem non spectat. Alio modo dici potest juramentum incautum, quod fit sine sufficienti cautela, et advertentia cavendi morale periculum falsitatis ; et de hoc nunc tractamus. In quo sunt aliquae regulae morales certae.
2. Prima regula de incauto juramento. — Prima est : qui jurat aliquid putans esse falsum , semper peccat mortaliter ratione perjurii, etiamsi contingat rem in se veram esse, et licet ille per crassam ignorantiam putaverit illam esse falsam. Sumitur ex Augustino, serm. :8 de Verb. Apost. ; divo Thoma, q. 98, art. 1, ad 3; Sot., ibi, et aliis; Sylvest., Juramentum, 2, quaestione sexta, Perjurium, quaest. 1, et ibi aliis Summist. ; Navar., c. 12, n. 9. Ratio est clara, quia ille tormaliter jurat falsum et mentitur, quia contra mentem formaliter loquitur , et inde sumit actus malitiam, ut ait D. Thbomas, 2. 2, q. 110. art. 1, ad 1, unde ille etiam jurat mendacium ; est ergo perjurus, nam quod res fuerit vera, contingens et per accidens fuit. Unde nihil refert quod falsa illa existimatio fuerit per crassum errorem , et supinam ignorantiam , quia hoc vel culpam perjurii potius auget , quia videtur augere affectum, et contemptum jurandi falsum ; vel saltem impertinenter se habet, quia non minuit temeritatem nec malitiam affectus ad jurandum mendacium.
3. Secunda regula. — Secunda regula est: quando juratur falsum, existimando esse verum, si existimatio fuit cum sufficienti advertentia, et probabili existimatione veritatis, excusabitur culpa perjurii, et consequenter vel non erit peccatum, vel saltem non mortale. Doctrina est communis et clara, ejusque fundamentum est, quia veritas vel falsitas juramenti non tam ex re jurata, quam ex conscientia et mente jurantis attenditur, ut notat D. Thomas citatis locis, et bene cxplicat Soto, d. libr. 8, q. 2, art. 3, concl. 6; sed in illo casu juramentum illud est verum in ordine ad mentem jurantis ; non est ergo perjurium, nec per se peccatum. Et in idem redit, quod actus voluntatis non specificantur ab objecto, prout est in re, sed prout apprehenso et proposito per intellectum ; sed objectum illius voluntatis jurandi est confirmatio veritatis sub ratione et apprehensione veritatis; ergo per se ille actus non est in specie perjurii, sed veri juramenti. Requiritur autem probabilis existimatio veritatis, quia si haec probabilitas desit, temere juratur, et imprudenter, ac subinde ignorantia falsitatis, quae in re ipsa inest, non excusat a culpa, quia ipsa ignorantia voluntaria est. Et consequenter licet ille directe velit jurare verum, indirecte et interpretative vult jurare falsum, ideoque malitia perjurii illi imputatur, quia ad peccandum sufficit voluntarium indirectum, per quod (ut aiunt) reducitur actus in naturam suae formae, id est, moraliter constituitur in illa specie malitiae, in qua constitueretur, si cognitio et directa intentio intercederent. Onuin potius licet contingal postea in re verum esse, quod juratum est, eadem erit culpa perjurii, quia haec commissa fuit, quando homo se exposuit periculo pejerandi ; et quod postea non fuerit falsitas subsecuta, materiale fuit, et per accidens, seu casu, et ideo non excusat. In hoc autem peccandi modo est latitudo, sicut etiam in negligentia considerationis debitae, vel culpa ignorantiae esse potest ; unde si negligentia gravis tuerit, erit etiam culpa gravis: si autem fuerit levis, peccatum erit veniale, non ex levitate materiae, sed ex surreptione, seu defectu libertatis. Quod generale est in hoc modo peccandi in quacumque materia, et in hac cum proportione applicandum est, juxta exigentiam rerum, et negotiorum de quibus tractatur, ut recte declarant Cajet., verb. Perjurium, Soto, et alii.
4. Tertia regula. — Hinc sequitur regula teriia, juramentum incautum quoad veritatem dicendam, semper esse peccatum perjurii, non tamen semper esse mortale. Loquor de incauto proprie, seu privative et moraliter; nam potest jurari per inadvertentiam naturalem, vel ad dictum ipsum, vel saltem ad juramentum, et tunc non est peccatum, quia non est actus humanus; iliud vero non est proprie juramentum incautum, quia haec vox indicat moralem defectum per privationem debitae considerationis. Dico etiam, quoad veritatem dicendam, quia potest esse juramentum incautum, quoac alias cireumstantias prudentis judicii, ut supra dixi; de quo postea dicetur. Sic ergo clara est assertio ex dictis: nam quod illud juramentum peecaminosum sit, patet, quia non fit prudenter, sed cum periculo falsitatis, et qui amat periculum, peribit in illo. Quod vero malitia illa perjurii sit, manifestum est, quia malitia illius actus in hoc consistit, quod homo se exponit periculo jurandi mendacium ; sed haec malitia ejusdem speciei est cum malitia mendacii jurati. Nam in universum malitia moralis periculi ejusdem rationis est cum malitia eventus ; ut fornicari, et se exponere periculo fornicandi ejusdem malitia sunt, quia est transgressio ejusdem praecepti, et idem objectum ; solumque differunt, sicut perfectum et imperfectum, directe voluntarium in se, vel in causa. Deniqne malitiam illam non semper esse mortalem, circa secundam regulam satis declaratum est. Nam interdum potest esse tam parva negligentia circa advertentiam periculi, ut non sufficiat ad plenam libertatem necessariam ad peccandum mortaliter. Aliquando etiam potest esse surreptio in proferendo ipso juramento, et ex ea parte excusari. Quando vero tanta sit inadvertentia ut excuset hoc modo, non potest certa regula praescribi, sed prudens arbitrium necessarium est.
On this page