Caput 6
Caput 6
An consuetudo jurandi incaute constituat hominem in statu peccati.
1. Habitus peccati non est peccatum. — Juramenta incauta maxime censentur aggravari ex consuetudine, et ideo ad declarandum quo sensu hoc verum sit, hanc quaestionem praemittimus de consuetudine jurandi, an sit peccatum, vel constituat hominem in statu peccati; ita enim facilius constabit an possit efficere , ut aliquod juramentum sit peccatum mortale, quod sine consuetudine non esset. De consuetudine igitur jurandi, quidam indisüncte dicunt esse peccatum grave, alii esse statum peccati, seu constituere hominem in statu peccati mortalis; alii utrumque indis. tincte negant, ut latius tractat Sot., locis citatis, licet non admodum distincte. Sed quod ad peccatum attinet, manifestum est consuetudinem ut sic, qualiscumque illa sit, non esse unum aliquod peccatum. Duo enim in consuetudine spectari possunt, scilicet frequentia et numerus actuum, vel habitus inde generatus. De habitu, constat non esse peccatum, sed posse esse effectum peccati; nam peccatum est dictum vel factum, etc., contra legem Dei. Item praecepta non dantur de habitibus, sed de actibus, quia in his est totus usus libertatis. Item peccatum est poena dignum, habitus nonnisi ratione actus. Frequentia autem actuum non est unum aliquod opus distinctum a singulis, sed cst collectio, et numerus omnium actuum, per quos talis consuetudo facta est. Unde sic sumpta consuetudo jurandi non est unum aliquod juramentum, sed collectio multorum, et conscquenter, etiamsi illa juramenta peccaminosasint, censuetwudo illa non est pecca- tum, sed collectio et numerus peccatorum. Quapropter talis consuetudo, s per centum juramenta facia est, nec habet majorem malitiam quam sit in aggregato tot peccatorum, nec meretur majorem poenam. Igitur de hoc puncto, an illa consuetudo sit peccatum, nulla potest esse dubitabilis quaestio. Nam singulare peccatum nec est, nec esse potest; plura vero peccata esse poterunt juxta qualitatem et modum juramentorum, quibus talis consuetudo effecta est.
2. Consuetudo jurandi in duplici differentia esse potest. — Et ideo ad expediendum aliud punctum de statu peccati, duo distinguere necesse est, scilicet, qualitatem actuum, qui consuetudinem constituunt, et quid significctur nomine status peccati. Circa primum distinguere possumus duos modos consuetudinis jurandi. Primus est, quando quis, licet frequenter juret, et fortasse etiam sine necessitate vel utilitate, non tamen sine veritate, neque sine sufficienti advertentia ut quod jurat verum sit. Qui modus consuetudinis inveniri potest, vel in homine qui consuevit nunquam mentiri, etiam sine juramento, vel etiam in illo qui mentiri solet sine juramen:o, non tamen cum illo; quae diversitas ad praesens parum refert, ut dicemus. Secundus modus consuetudinis est, quando aliquis tam verum quam falsum jurare consuevit. Quod etiam duobus modis accidere potest : unus est, quando etiam directe advertendo solet quis falsum jurare. Alius est, quando consuetudo jurandi tanta est, ut homo sine sufhicienti diligentia ad dicendum verum frequenter juret, etiamsi nunquam juret falsum ex formali intentione, aut advertendo falsum esse quod jurat.
3. Status peccati tripliciter accipi potest.— Circa statum vero peccati distinguendum etiam est ; nam tribus modis accipi potest status peccati. Primo, pro statu actualis peccati, et hic sensus est improprius, et inusitatus, et impertinens ad rem praesentem; quia talis status non constituitur per consuetudinem, sed per quemcumque actum peccati mortalis. Secundo inodo accipitur pro statu pure habituali, et sic dici solet esse in statu peccati mortalis, qui peccatum mortale commisit, et illud non retractavit, nec veniam illius consecutus est. Et hic etiam sensus licet sit magis proprius et usitatus, non deservit praesenti instituto, quia respectu perjurii ad hunc statum non est necessaria consuetudo, sed unico perjurio commisso, et non retractato, reliunquitur homo in illo statu. Tertio modo esse potest status peccati mortalis, quasi medius inter actum et habitum, quia ad illum nec necessarium est actu peccare, nec sufficit peccasse, sed ultra permanentiam in peccato commisso, addit tantam deordinationem illius status, ut Je se sit objectum novi peccati mortalis, ita ut quoties homo advertit se esse in tali statu, et vult permanere in illo formaliter, vel indirecte, novum peccatum mortale committat. Sic dicitur esse in statu peccati, qui tenetur restituere, et non restituit cum possit, quia ex vi illius status semper actu peccat, solumque interdum non peccat, quia de illo actu non considerat ; quoties vero considerat, et ita permanere vult, actu peccat; et ita ille status et est objectum peccati mortalis, et de se est quasi continuum peccatum externum, quamvis ex defectu attentionis, et actualis voluntatis interrumpatur. Hoc ergo tertio modo in praesenti accipitur.
4. Primum modum consuetudinis in juramento, non esse ea se peccatum grave. — Juxta haec ergo dicendum est primo, primum mcdum consuetudinis, nec esse peccatum grave de se, nec collectionem peccatorum mortalium, nec constituere hominem in statu peccati mortalis. Probatur, quia licet illa jura menta sint frequentia, nullum illorum de se est perjurium, quia nec ex formali intentione (nam supponiturz cum illa frequentia jurandi esse intentionem semper jurandi verum), neque ex indirecta aut interpretativa voluntate, quia supponitur, semper jurare cum sufficienti advertentia dicendi verum. Neque etiam per talem frequentiam dici potest homo constitui in morali periculo aliquando jurandi falsum, quia in singulis actibus semper facit moralem diligentiam sufficientem ad vitanlum voluntarium mendacium, ut etiam supponitur ; ergo non se conjicit in morale periculum perjurii formalis. Nam licet contingat interdum decipi, illud semper erit materiale mendacium, unde illud periculum neque est de peccato committendo, nec potest dici morale, sed naturale; quia quod homini evenit praeter voluntatem, et moralem diligentiam cavendi illud, casuale est seu naturale, non morale. Et licet consultius esset non se exponere huic materiali periculo, frequenter jurando verum, et cum illa advertentia, non possumns dicere cum fundamento, boc cadere sub obligationem peccati mortalis, cum periculum non sit de peccato mortali, nec gravem injuriam divini ncminis includat.
5. Atque hinc aperte sequitur, consuetudi- nem hanc nihil conferre ad accusandum, vel excusandum juramentum, quod praeter intentionem jurantis contingit esse de re falsa; nam in individuo considerandus est actus jurandi, et inadvertentia cum qua fit. Quod si illa actualiter fuit ex notabili negligentia, non excusabit consuetudo advertendi ordinarie et frequenter in aliis juramentis; nam illud oportuit facere, et hoc non omittere; sicut licet homo frequenter soleat uni tentationi resistere, si semel consentiat, non excusatur a gravi culpa, propter aliarum victorias. Si vero in illo etiam juramento sufficiens diligentia, et advertentia posita est, vel, si fuit negligentia aliqua, fuit venialis, non accusabitur, nec reddetur gravior propter talem consuetudinem jurandi, quia illa non constat ex gravibus peccatis, nec constituit hominem in statu peccati ; et consequenter non facit ut praesens actus jurandi, quatenus contingit esse de re falsa, magis voluntarius sit, quam si non esset talis consuetudo, ut ex dictis constat; ergo non est unde aggravare possit talem culpam.
6. Consuetudinem jurandi indiscriminatim veruin vel falsum cum advertentia, esse aggregationem peccatorum gravissimorum. — Secundo dicendum est alteram consuetudinem jurandi indiscriminatim verum vel falsum, etiam cum advertentia et directa voluntate, esse aggregationem quamdam gravissimorum peccatorum ; et quamdiu voluntaria est talis consuetudo. constituere hominem in statu peccati mortalis. Prior pars manifesta est, quia in tali homine fere cmnes actus jurandi sunt perjuria, et peccata mortalia ex quibus consurgit et coalescit talis consuetudo. Dico autem fere, et non simpliciter, omnia illa peccata esse mortalia, quia non obstante tam prava consuetudine, si interdum ille homo advertat verum esse quod jurat, in eo actu non erit perjurus, nec peccabit mortaliter, quia ex objecto non habet talem malitiam ; nec consuetudo est circumstantia quae illam inducat, quia solum se habet quasi materialiter et concomitanter ad talem actum, et non afhicit illum.
7. Dices: quamvis actu ille juret verum, tamen est ita affectus, quod aeque juraret falsum, si sibi esset commcdum. Respondeo hunc affectum fortasse existere quasi in habitu, quod non sufficit ad actualiter peccandum; imo, lieet in praescientia Dei verum esset, illum non minus fuisse juraturum in tali occasione, si falsum sibi proponeretur, nihilo- minus de facto non imputaretur ad culpam, quod actu commissum non est. Solum ergo imputaretur, si homo haberet actu illum affectum conditionatum et propositum, quod non minus juraret, si esset falsum, et tunc esset illud aliud concomitans peccatum internum et mentale ; actus autem jurandi hic et nunc non esset perjurium nec peccatum, quia non ex illo affectu procedit, sed ex voluntate jurandi veritatem sufficienter cognitam. Quia vero is, qui talem consuetudinem habet, regulariter parum curat de adhibenda diligentia debita ad veritatem dicendam, ideo omnia juramenta ejus, regulariter etiam loquendo, gravia peccata sunt, et malitiam perjurii habent, vel ratione falsitatis, vel ratione periculi ejus.
8. Atque hinc facile probatur altera pars de statu peccati, in qua supponitur consuetudinem esse voluntariam. Et sic probatur. Quia ex vi talis consuetudinis ille homo est in morali occasione proxima, et periculo pejerandi; ergo ex vi illius est in statu peccati mortalis juxta sensum superius declaratum. Item status consurgens ex illa consuetudine est ita inordinatus, et contrarius bonis moribus, ut voluntarie illum admittere, aut retinevre per actualem voluntatem, sit peccatum mortale; ergo signum est illum esse statum peccati mortalis. Dixi autem, quandiu vcluntaria est talis consuetudo, quia si illa displiceat efficaciter, ita ut homo proponat, quod in se est facere ad tollendam talem consuetudinem, ex vi illius propositi interrumpitur consuetudo, et retractatur quantum ad affectum hominis. Et ideo ratione solius habitus, qui tunc durat, non poterit dici esse in statu peccati mortalis ; quia licet adhuc homo versetur in periculo, non tamen in voluntario periculo ; neque etiam in aequali, quia propositum efficax multum uvare potest contra consuetudinem. Et difficultas illa, vel periculum quod talis consuetudo secum affert, effectus peccati est, non status peccati, quando voluntas contra illam nititur. Quia vero ille status tam pravae consuetudinis per proprios actus voluntarios comparatus est, tamdiu censetur voluntarius , quanaiu per propositum efficax non retractatur ; si vero jam est simpliciter involuntarius ratione contrarii propositi, non potest dici status peccati. Atque hinc constat, quod si talis consuetudo jam est involuntaria, non poterit ratione illius imputari ad peccatum incautum juramentum, quod de facto sine morali advertentia factum est, quia jam illa consuetudo non est moralis, sed quasi naturalis. Quid vero in hoc puncto dicendum sit, quando talis consuetudo voluntarie durat et statum peccati constituit, in sequenti capite dicetur.
9. Consuetudo jurandi cum sufficienti advertentia, sine debita tamen cautione, consuetudo est pejerandi. — Dico tertio : consuetudo jurandi cum sufficienti advertentia ad ipsum juramentum, quamvis esse non soleat cum directa voluntate jurandi falsum, si tamen sit absque debita cautione ac duigentia ad solam veritatem cognitam juramento confirmandam, consuetudo est pejerandi, et hominem constituit in statu peccati mortalis, donec retractetur per poenitentiam, seu propositum de se efficax. Haec assertio constat ex praecedenti, et cum proportione accipienda est, quia juramentum hoc modo incautum peccatum mortale est, et malitia ejus, malitia perjurii est, ut declaravi; ergo eadem est proportionalis ratio de tali consuetudine. Consurgit enim ex collectione multorum peccatorum gravium in materia perjurii, et constituit hominem in morali periculo committendi similia peccata; ergo quandiu voluntaria est, et homo non conatur ad tollendam illam, constituit illum in statu peccati mortalis in seusu supra explicato.
10. Aliquorum effugium. — Respondent aliqui, illam consuetudinem non constituere hominem in occasione proxima morali peccandi, sed solum in remota, quae non sufficit ad constituendum hominem in statu peccati; sicut fomes peccati constituit hominem in periculo peccandi, non tamen in statu peccati, quia periculum illud remotum est. Sed hoc diceretur apparenter de consuetudine jurandi cum veritate et advertentia, licet cum excessu et superfluitate ; illa enim dici potest occasio pejerandi valde remota , et ideo non constituit hominem in statu peccati, ut dictum est. At vero consuetudo temere jurandi quidquid in buccam venerit, et sine advertentia ad veritatem, sine dubio constituit hominem in periculo proximo jurandi falsum ; et ideo si voluntaria sit et permaneat, merito dicitur constituere hominem in statu peccati. Nec est simile de fomite peccati, quia ille non est ita voluntarius ; unde periculum illud, licet magnum sit, est magis contractum et naturale, quam voluntarium. Et nihilominus tenetur homo armari contra illud periculum oratione et proposito resistendi illi; alioqui si sit notabiliter negligens. constituet se in statu peccati mortalis, vel veuialis pro ratione negligentiae et periculi.
On this page