Caput 7
Caput 7
An perjurium, cum naturali inadvertentia prolatum, sit peccatum mortale ratione consuetudinis ?
CAPUT VII. AN PERJURIUM, CUM NATURALI INADVERTENTIA PROLATUM, SIT PECCATUM MORTALE RATIONE CONSUETUDINIS ?
1. Quaestio habet locum in consuetudine graviter peccaminosa , quamdiu voluntaria durat. De illa enim dicunt aliqui, efficere ut perjurium , quod alias non esset peccatum mortale ratione inadvertentiae naturalis, imputetur ad mortale ratione consuetudinis: ita sentit Cajet., q. 98, art. 3, circa ad 3. Ratio ejus est, quia in illo sic assueto ad temere jurandum, inadvertentia non est causa jurandi, nam aeque juraret si adverteret , ut ejus consuetudo ostendit ; ergo illa inadvertentia non excusat culpam, quia non excusat, nisi sit causa ; est enim tunc inadvertentia non antecedens , sed concomitans , quae non excusat. Idem docuerat Cajetan. 2. 2, quaest. 88, articul. 1, in dubio circa primam voti conditionem ; et in eodem sensu dixerat, quaest. S9, art. 2, consuetudinem jurandi non excusare. Sequitur Navarr., c. 12, num. 6; et Didac. Victor. (ut refertur), in Regulis confraternitatis nominis Jesu, contra juramenta. Favet Augustinus , libro contra Mendacium , cap. 15, quatenus dicit ex consuetudine jurandi in perjurium decidi. Gravius Chrysost., Homil. ad Popul., dicens, ab omnibus esse concessum et manifestum , multum jurantem perjurum esse, necesse esse. Et ideo infra subdit, mon esse idoneam excusalionem , si consuetudinem praetendamus. Similia sumuntur ex Isidor., libr. 2 Synonym.. cap. 10: Assiduitas jurandi perjurium facit ; et libro secundo Sentent., seu de Summ. bon., cap. 31: Dum usumn jurandi facimus, perjurii crimen incurr mus. Et ex Bernard., libro de Modo bene viven , serm. 32, dicente : Periculoswm est jurare, usus jurandi ducit hominem ad perjurum.
2. Nihilominus alii distinguendum esse pntant, quia talis actus indeliberatus non semper peccatum mortale est , esse tamen potest. Dicunt ergo solam consuetudinem non efficere, ut juramentum ex surreptione actuali prolatum ad culpam mortalem imputetur ; quia fieri potest ut illa surreptio non ex consuetudine, sed aliunde ex actuali passione irae, vel alterius affectus oriatur. Si autem inadvertentia et praecipitatio actualis oriatur ex eonsuetudine, licet formaliter sumpta non sufficeret a.l peccatum mortale, dicunt imputari ad pec- catum mortale ratione consuetudinis. Ratio est, quia licet illud juramentum, cum profertur, actu non sit voluntarium iormaliter et in se, nihilominus est voluntarium in causa, scilicet, in consuetudine, quam supponimus essc voluntariam, seu non retractatam. Atque haec sententia tribui solet Soto, in libro octavo de Justit., quaestione secunda, articulo tertio, conclus. 7, et in libro de Caven. jurament. abusu, cap. 12; sed oppositum sentit.
3. Auctoris sententia. — Ego vero censeo, juramentum pro'atum sine advertentia forma1, et per se sufficienti ad peccatum mortale, non esse in se novum, ac proprium et speciale peccatum mortale propter solam pejerandi consuetudinem, etiam non retractatam. Haec sententia tribui potest D. Thomae, dicta q. 98, articulo tertio, ad secundum, quatenus sine restrictione dicit, qui jurat falsum sine advertentia, a crimine perjurii excusari ; et codem modo loquitur Bonavent., 3, dist. 39. art. 1, quaest. 3, qui addit etiam, quando est ex quadam consuetudine. Durandus etiam ibi, quaest. 5, indefinite loquitur. Clarius Major ibi, quaest. 4, generalem ponit conclusionem , nullum juramentun indeliberatum esse peccatum mortale; et in probatione infert tanquam conveniens, quia alias assuetus jurare , toties mortaliter peccaret , quoties an actum perjurii em habitu prorwmperet. Denique idem sumitur ex doctrina Scoti ibi, quaest. unic., artic. 1. quatenus dicit, consuetudinem vel habitum non facere, ut actus sit peccatum mortale , nisi reddat illum suffficienter deliberatum. Sylvester etiam absolute loquitur, verb. Juramentum, 2, q. 6, conclus. 29; et in verb. Blasphemia, quaest. 4, sentit, blasphemiam inadvertenter prolatam ex consuetudine, non esse peccatum mortale, cum tamen major ratio peccati in blasphemia sit, quam in perjurio. Et ad hoc refert Sylvestrum Navarrus , c. 12, n. 84. Ipse tamen requirit cum Cajetano, ut ille, qui non advertit, sit itadispositus, ut, si adverteret, non blasphemaret, vel non juraret, quae conditionalis, ut dixi et statim ostendam, impertinens est. Denique in eadem sententia est Soto, dict. artic. 3. Nam prius dicit posse contingere ut inadvertentia, licet sit in homine habente consuctudinem jurandi, non ex consuetudine, sed ex alia occasione, vel passione naturae, aut alia simili proveniat, et tunc evidens esse non magis esse peccatum mortale. quam si non esset consuetudo, quia ibi nihil influit, unde esto non excuset, accusare non potest. Deinde vero addit , posse defectum judicii provenire ex consuetudine, et nihilominus sic jurare non esse peccatum, ponitque varios casus. Unus est, quando velocitas jurandi provenit ex consuetudine, sed non toliit advertentiam necessariam ad dicendum verum ratione materiae , quia per se statim patet ; et hic casus est clarus , sed non pertinet ad id, de quo agimus. Secundum ergo casum ponit, dicens : Deinde quia potest contingere in illo motus surreptitius, qui sic naturalter linguam rapiat, at culpam vel omnino tollat , vel venialem reddat. Ecce non censet fieri talem motum mortale peccatum , etiamsi a consuetudine originem trahat, et hic est casus de quo tractamus. Idem sentit in dicto libro de Jura., c. 7 et 12; ait enim (ut refertur) consuetudinem non facere ut sit mortale peccatum, quod sine illa non esset.
4. Probatur assertio. — HRatione probatur primo contra generalem regulam Cajetani, quia, non obstante consuetudine praecedente non retractata, et habitu ex illa relicto, praesens inconsideratio, et inadvertentia cum qua juratur, invincibilis est; ergo excusat a novo peccato mortali, non obstante consuctudine. Antecelens supponitur; nam ex tali hypothesi tractatur quaestio, alias clarum est voluntariam inadvertentiam non excusare, sed accnusare pro ratione voluntatis, sive homo habeat consuetudinem, sive non. Oyortet ergout talis sit inadvertentia actualis, quae revera excusaret vel ab omni peccato, vel saltem a mortali, si homo non haberet consuetudinem jurandi, et illa eadem inveniatur in homine habente consuetudinem, quod non repugnat, ut omnes supponunt, et est per se notum. Tunc ergo illa inadvertentia per se spectata naturalis est, et non voluntaria. Jam ergo probatur consequentia, scilicet, illam excusare non obstante consuetudine, quia consuetudo non facitillam inadvertentiam magis voluntariam, quam si non esset. Ergo nec facit actum in se magis culpabilem. Antecedens probatur, quia non facit illam magis voluntariam directe et formaliter, quia de facto homo non magis advertit aut vult advertere ; neque etiam indirecte seu interpretative, quia propter consuetudinem non est homo magis potens ad advertendum, sed eque naturaliter rapitur, et aeque deest illi medium aut excitativum, quo se applicet ad advertendum.
5. Ignorantia involuntaria, elium in operante ex malo habitu, excusat a peccato. -- Unde argumentor secundo, quia ignorantia involuntaria, et ex hac parte anteccedens, licet in ordi- ne ad habitualem affectum operantis sit concomitans, nihilominus excusat a novo peccato actuali. Quia secundum se facit actum non voluntarium, ex D. Thoma 1. 2, quaest. 6, art. 8, et q. 76, art. 3, et hoc satisest ut, quantum est ex se, impediat actuale peccatum, quia sine actuali voluntate non peccatur, et ex hac parte habet ut non accuset; unde si aliunde ipsa esiam sit involuntaria, omnino plane excusabit; sed in praesenti illa inadvertentia est involuntaria , ut ostensum est; ergo excusat. Tertio, illa conditionalis, in qua maxime fundantur Cajetanus et Navarrus, quod ille sic assuetus ad jurandum, non minus juraret, si adverteret, imprimis nihil facit ad actualiter peccandum per actum, qui de facto fit sine advertentia. Ut, verbi gratia, consuevit quis non jejunare in diebus praeceptis, hodie vero invincibiliter ignoravit esse diem jejunii; numquid propterea novum peccatum commisit, quia, si sciret, non jejunaret? Absit, quia, ut alias recte docuit Augustinus contra Semipelagianos, non imputat Deus nobis quae faceremus, si hoc vel illud nobis occurreret, sed quae facimus circa illud quod occurrit ; quod si non occurrat, nec se offerat memoriae aut scientiae, cum qua peccaremus, gratiae Dei imputandura est. Item qui in venatione, facta diligentia sufficiente ad cavendum periculum occidendi hominem, casu occidit inimicum, sine dubio non est reus actualis homicidii, etiamsi ita sit dispositus in habituali affectu , quod libenter occideret, si sciret esse inimicum ; illa enim conditionalis non refert ad actuale peccatum. Eo vel maxime quod talis conditionalis est incerta, et soli Deo cognita, et non obstante consuetudine posset homo non jurare, si adverteret ; ergo ex illo capite non potest reputari ad culpam tale juramentum.
6. Aliquorum evasio. — Probatur deinde nostra assertio contra exceptionem vel limitationem alterius sententiae. Quae pro certo supponit, et merito, quando actualis inadvertentia provenit ex alia passione, vel impetu naturali, excusare a mortali, quia si non esset consuetudo, excusaret, et ibi consuetudo impertinenter se habet. Ponamus ergo causam illius inadvertentiae et praecipitationis esse consuetudinem, et argumentor in hunc modum : illa consuetudo de facto tollit actualem usum rationis per se necessarium ad peccandum mortaliter; ergo juramentum factum tali modo non est novum peccatum mortale. Antecedens supponitur ex casu, et counsequentia probatur, quia sine actuali usu rationis non comtnittitur actuale peccatum mortale. Respondent: ad peccatum sufficit voluntarium in causa ; illa autem inadvertentia est volnntaria in causa, et ideo non excusat. Afferturque exemplum de peccatis ebrii, quae imputantur ratione ebrietatis, licet tunc non sit usus rationis; item de omissione Missae, vel pollutione quae in somno consummata peccatum est, quando causa praecedens in vigilia fuit voluntaria.
7. Perjurium aut alius similis actus in ebrio non addit nomwn peccatum. — Sed hoc ipso exemplo confirmatur assertio et ratio facta, quia perjurium prolatum ab ebrio, aut blasphemia, vel quicumque alius similis actus de se malus, non est novum peccatum in ebrio distinctum a praecedentibus , nec addit illis novam malitiam, nec auget poenam inferni, sed ad summum se habet, sicut merus actus externus ad internum, ut constat ex 1. 2, q. 71; ergo similiter in praesenti actus jurandi, ex indeliberatione factus, ratione consuetudinis praecedentis non est novum peccatum distinctum a praecedentibus, et coram Deo non addit novam malitiam moralem perjurii, nec meretur novam poenam, et hoc est solum quod intendimus, et in hoc sensu dicimus non esse peccatum mortale, utique novum, et distinctum a praecedentibus. Et sic probatur consequentia a paritate rationis, quia ideo actus in ebrietate facti non sunt nova peccata distincta in sensu dicto, quia non fiunt cum proprio usu rationis, nec cum propria libertate, sed ad summum imputantur ratione actus praecedentis, scilicet ebrietatis, in qua tanquam in causa fuerunt tales actus voluntarii ; sine usu autem rationis, et sine nova ac propria libertate non potest esse novum demeritum : sic autem est in praesenti, quia supponimus novum juramentum fieri sine actuali advertentia, et sine propria et distincta libertate. Parumque refert quod haec carentia actualis deliberationis oriatur ex ligatione sensuum , ut in ebrio, vel dormiente, vel quod nascatur ex actuali motu passionis, ut ali: etiam concedunt, vel quod nascatur ex habitu jam existente per modum naturae, et praeveniente moralem deliberationem , quia differentia materialis est.
8. An actus qui in somno, ebrietate, vel cum alio impedimento usus vationis fiunt, dicendi sint liberi? — Jam vero solum potest superesse quaestio, quae videri potest de nomine, an actus illi exteriores, vel omissiones quae in somno, ebrietate, aut cum alio impedimento usus rationis et libertatis fiunt, denominandi sipt peccata, a causa libera quae praecessit. Nam, licet hoc modo haec juramenta indeliberata vocentur peccata mortalia, parum refert, dummodo constet ipsa in se non afferre novam malitiam, nec novum demeritum coram Deo, si sunt tantum motus primo primi; vel si sint secundo primi, habere tantum malitiam venialem ex modo quo actu fiunt; hoc enim solum est quod nos intendimus, quidquid sit de denominatione ab actu praeterito. Adde non deesse doctos Theologos, qui dicant actus vel omissiones contra praecepta contingentes tempore somni vel ebrietatis, etiamsi fuerint voluntarii in causa, non denominari tunc peccata, sed tantum effectus peccati praecedentis, ut late defendit Vasquez, referens pro ea sententia Palud., Major., Gabr. et Adrian., in 1. 2, d. 94, cap. 3, quia actus non denominatur peccatum, uisi quamdiu actu liber est, et licet ex libera causa processerit, si jam uon subest libertati, non sufficit, ut proprie denominetur peccatum, sed tantum effectus peccati; alias qui propinavit venenum, semper actu peccaret, quamdiu veneni actio durat, etiamsi per annum duret, et sic de aliis, quae videntur absurda. Unde certum est, qui dedit venenum, tunc commisisse totam culpam suam coram Deo. sive postea sequatur effectus, sive impediatur ; et qui in alium emisit sagittam, eque peccavit, sive attigerit scopum, sive erraverit ; tota ergo culpa in ipsa emissione seu impressione impetus commissa est, et ideo illa reete denominatur peccatum, quia libera fuit ; reliqua autem, quae vel naturaliter sequuntur , vel casu impediri possunt, et sub usum liberum jam non cadunt, videntur potius effectus peccati commissi.
9. Dubium, in quo actu sit peccatum perjurii, quod indeliberale fit es consuetudine. — Dubii solutio. — Addo, in praesenti materia peculiarem difficultatem esse in explicando in quo actu praecedente sit voluntarium juramentum illud, quod indeliberate fit vi consuetudinis. Nam consuetudo non est unum peccatum, ut supra declaratum est, sed quando est peccaminosa, est collectio peccatorum, in qua collectione non est facile assignare ubi fuerit voluntarium in causa perjurium indeliberatum postea subsecutum, quia nullum peccatum illius consuetudinis per se spectatum est causa talis effectus, neque in singulis praevideri potest ; tota autem collectio simul sumpta, quae est consuetudo, non habebit malitiam distinctam a singulis actibus, et a numero eorum ; ergo actus indeliberatus, postea subsecutus, non magis est voluntarius in ipsa con- suetudine, quam in singulis actibus ejus. Ad hoc tamen dici potest, et bene ac vere, in ipsa consuetudine distinguendos esse actus praecedentes consuetudinem , antequam sit consummata in statu peccati (id est, in tali gradu, in quo constituat hominem in morali periculo pejerandi cum advertentia, et sine illa), ab actibus, quibus vel talis consuetudo consummatur, vel continuatur aut augetur. Nam de prioribus recte probat ratio facta nondum continere in virtute actus illos indeliberatos, qui postea ex consuetudine sequuntur, et ideo verisimilius est non augeri in sua malitia ex tali effectu, qui nondum continetur in illa causa, nec moraliter potest aut debet in ea praevideri.
10. At vero quando homo jam videt consummari consuetudinem, et advertit gravitatem et periculum ejus, tunc merito dici potest, tales actus incipere habere specialem gravitatem ex effectibus virtute tunc volitis, sive postea sequantur, sive non. Maxime vero quando post firmatam consuetudinem, effectus ipsi pejerandi temere fiunt, et (ut ait Chrysostom.) talis homo voleus et invitus, sciens et nesciens, serio el joco loquens pejerat, idque experimento cognoscit, et nihilominus sciens et videns, actu vel virtute, vult permanere in illa consuetudine. Tunc enim specialiter peccat raüone periculi sequentium actuum indeliberatorum, et voluntas persistendi in illa consuetudine specialem gravitatem habet ex illis effectibus praevisis, vel qui praevideri potuerunt ac debuerunt. Tunc ergo commissa est mortalis malitia talium juramentorum, quae postea indeliberate committuntur, postea vero non augetur malitia, nec denuo peccatur. Quidquid sit, an actus subsecuti denominentur peccata, vel effectus peccati; videtur enim esse dissensio de nomine, ut dixi, licet in ordine ad aliquos effectus morales possit aliquid referre, ut ex dicendis intelligetar. Neque oportei ad fundamenta contraria respondere, quia ex dictis satis expedita sunt.
11. Moralis advertentia. — Advertit autem Scotus supra, saepe ex consuetudine et habitu provenire, ut homo citius deliberet, quam si habitum non haberet ; sic enim in bonis actibus ( inquit ), qui est assuetus ad prudenter operandum, oblata occasione studiose operandi, verbi gratia, dandi eleemosynam, subito deliberat de danda eleemosyna, nec propterea actus desinit esse perfectae virtutis, quia consuetudo facit, ut subito ac imperceptibiiiter deliberet ; sic etiam qui est as- suetus ad amandum Deum, audito ejus nomine statim prorumpit in amorem, non quia indeliberate operetur, sed quia cito deliberat. Ita ergo accidere potest e contrario, ut ex consuetudine pejerandi, oblata occasione, subito homo juret, non quia non satis advertit se jurare in certum, et sine notitia veritatis, sed quia licet advertat, subito deliberat. Quod etiam in furto et aliis peccatis accidere potest. Tunc ergo novum peccatum committitur cum malitia mortali, quia non breve vel longum tempus, sed deliberatio vel indeliberatio distinguit crimina, sicut et virtutis actus. Et ideo non est regula certa, quae assignari solet, quod jurantes ex consuetudine, caeteris paribus, frequentius jurant sine advertentia , quam alii, qui non habent consuetudinem; nam licet ex parte inclinationis habitus ita videatur, tamen quia ipsa etiam consuetudo dat facilitatem ex parte intellectus ad apprehendendum et deliberandum, ideo illud non semper est certum; sed distinguendae videntur conditiones personarum, nam in hominibus tardis, vel rusticis, fortasse verum est consuetudine ferri absque mente, in hominibus autem discretis, et praestantibus ingenio ac judicio, videtur facilius praeire intellectum, et ideo ad discernendam culpam personas etiam discernere necesse est.
On this page