Caput 8
Caput 8
Inferuntur corollaria ex praecedenti doctrina.
1. Qui peccat per incautum juramentum, eque peccare, sive contingat rem juratam veram esse, sive falsam. — Ex dictis infero primo, quoties peccaur per incautam jurationem circa veritatem vai falsitatem dicti, vel circa juramentum ipsum, aeque peccari, sive contingat verum esse qvod juratur, sive falsum. Probatur ex dictis, quia tota ratio hujus peccati consistit in periculo, cui jurans se exponit jurandi falsum (suvponimus enim directe non intendere jurare falsum, nam illud non esset juramentum incautum, sed per se falsum ); ergo vel non attendit an juret, necne, vel si hoc attendit, non attendit an sit verum vel falsum quod jurat, vel negligenter se gerit circa examinationem veritatis, quam jurare intendit. In his autem omnibus casibus fortuito tantum et contingenter accidit, ut id quod juratur, sit verum vel falsum; ergo inde non aggiavatur vel minuitur culpa coram Deo, quid- quid illorum contingat. Probatur consequenua, quia culpa non pendet ex effectu contingente, sed tota committitur in periculo et in causa. Confirmatur exemplis supra adductis de ebrio, de propinante venenum, de projiciente sagittam, cum similibus ; nam aeque peccant, sive sequatur effectus, sive postea impediatur. Intelligitur autem haec regula de proprio peccato quoad novam culpam ; nam si solum sit sermo de denominatione ab actu praeterito, vel a materiali objecto seu effectu, clarum est pejerari materialiter, quando est falsum quod dicitur, non autem quando est verum ; et sicut ebrius denominatur homicida , quando cum effectu occidit, non vero quando non se obtulit occasio occidendi, ita dicendum erit de perjuro. Est autem hoc verum quoad has denominationes, quatenus sumuntur ab actibus seu effectibus externis, nam quoad culpam coram Deo, eadem est in utroque casu, et eamdem denominationem potest tribuere. Idemque est cum proportione de denominatione actus vel effectus externi in ratione peccati a praecedenti voluntate in causa, ut dictum est.
2. Limitatio aliquorum ad dictam regulam. — Contra hanc doctrinam allegatur Soto, d. quaest. 1, art. 3. et in d. libr., cap. 12. quia sentit, regulam non esse universaliter veram, et saltem inveniri falsam in eo, qui licet ha beat consuetudinem jurandi, habet tamen consuetudinem dicendi verum. Nam ille etiamsi juret sine advertentia sufticiente ad veritatem dicti sui, nihilominus non se exponit morali periculo ijurandi falsuni, quia consuetudo dicendi verum reddit illum moraliter securum. Sicut ebrius, qui non solet alios percutere, licet contingat aliquando id facere, illi non imputatur, quia moraliter non praevidit periculum. Item patitur exceptionem illatio facta, in eo, qui ratione consuetudinis, vel acuminis ingenii, vel quia materia est facilis, et subito perspici potest, cito advertit ; tunc enim excusari potest aliquis jurando verum, non tamen si falsum juret.
3. Sed hae exceptiones, seu limitationes non sunt ad rem, quia loquimur de juramento incauto, in quo deest sufficiens advertentia, vel de diecto et juramento simul, vel saltem de altero illorum. Et in omnibus his modis generaliter, et sine exceptione vera est regula posita, quia ratio semper est eadem, et ideo vel in omnibus probat, vel in nullo. Neque ad hoc refert consuetudo, quaecumque illa sit, nam si in aliquo casu ipsa sit occasio faci- lius et velocius advertendi, juxta doctrinam Scoti proxime notatam, tunc jam non erit juramentum ex inadvertentia, sed erit cum velociori advertentia, et ita non erit incan tum: ideoque multum referre poterit an juretur advertendo esse verum vel falsum quod juratur, quia si judicetur verum, non erit peccatum ; si vero falsurm, erit peccatum. Sed haec non est exceptio a regula posita, quae procedit de juramento incauto, et sine advertentia prolato. Tunc autem si supponatur inadvertentia esse eadem, nihil refert consuetudo ad causandum peccatum quoad veram culpam, ita ut sit nova et distincta, quando contingit dictum esse verum, non vero si conUngat esse falsum; quia est eadem ratio voluntarii vel involuntarii; ergo eadem excusatio, vel accusatio ; nam propter fortuitum effectum, non augetur vel minuitur culpa.
4. Ad instantiam vero de illo, qui habet consuetudinem non mentiendi, respondeo illam consuetudinem non excusare, nec tollere periculum falsitatis, quod in re ipsa est; nam qui jurat negligenter se gerens in considerando quid juret, non ideo peccat quia se exponit periculo menuendi formaliter et ex animo, sed quia irreverenter tractat juramentume, et se exponit periculo jurandi id, quod in re falsum est. Si vero inadvertentia sit inculpabilis omnino, quia mere naturalis, vel tantum culpa venialis, quia negligentia fuit levis, tunc excusabitur a culpa mortali, vel omnino, non propter consuetudinem, sed propter defectum praesentis deliberationis. Unde in utroque casu aeque peccabit, vel non peccabit, sive contingat verum esse, quod jurat, sive falsum. Et consequenter idem erit in habente consuetudinem mentiendi, si revera eamdem habeat actualem inadvertenuam ex nulla, vel ex parva negligentia. Imo idem erit, si habeat consuetudinem jurandi falsum, quantum attinet ad novam actualem culpam, quidquid sit de denominatione a praecedenti culpa, juxta superius dicta. Parum ergo refert quod sic jurans habeat consuetudinem non mentiendi, quia illa consuetudo non tollit periculum falsitatis in ipso dicto et juramento, in quo culpa illa consistit, non in periculo formalis mendacii, quod videtur ex illa consuetudine minui. Ad secundam vero instantiam jam dictum est, in eo casu juramentum non esse incautum, sed cum advertentia sufficienti, ut supponitur; et ideo non esse exceptionem a regula posita.
5. De modo, quo se habere debeat poenitens in exercitio confessionis, qui habet consuetudinem jurandi.—Secundo, ex dictis colligi potest, quid dicendum sit de consuetudine jurandi in ordine ad confessionem. Duo enim circa hoc desiderari possunt: unuin, quomodo fiet confessio integra; aliud, qnomodo disponetur poenitens, ut ex hoc capite fiat capax absolutionis. In quo distinguendae sunt consuetudines modo supra dicto. Nam si consuetudo tantum sit in frequertia sine necessitate, non tamen sine veritate, n qu sine advertentia ad illam, tunc facilis est resolutio ; quia consuetudo non est peccati mortalis, nec constituit hominem in tali periculo morali. Et ideo admonendus est poenitens, et rogandus ut tollat talem consuetudinem, et ipse optime faciet confitendo illam ; et moraliter loquen - do debet eam explicare, et occasionem aliquam, ac periculum quod in ea est, ne forte excedat statum venialis culpae. Quod si contigerit interdum pejerasse, illud explicare tenetur cum proposito et poenitentia, non tamen id est tribuendum tali consuetudini, sed humanee fragilitati. E contrario, qtiando quis ex consuetudine pejerat advertendo, tenetur in toto rigore integre confiteri et conteri; et in illo a fortiori observanda sunt, quae dicemus de illo, qui consuetudinem habet incaute jurandi, non adhibendo diligentiam, ut verum dicat, vel falsum. Hic enim quoad integritatem imprimis tenetur explicare juramenta quae protulit, vel advertendo falsum esse quod dicebat , vel advertendo se non esse certum de tali re, nec habere illam sufficienter exploratam, vel etiam quae ex magna negligentia sine consideratione protulit; nam his modis peccatur mortaliter, commiitendo semper novam culpam, et ideo necesse est saltem numerum et multitudinem explicare eo modo, quo potuerit, juxta generalem regulam de confessione. Si antem alia juramenta temere et sine morali advertentia praecipitaverit, bonum est confiteri modum frequentiae, quia ad curationem conscientiae est moraliter conveniens; non tamen necesse est de inquirendo numero talium actuum esse confessorem sollicitum, quia (ut dixi) illa non sunt nova peccata, sed tantum in causa. Et ideo sufficiet tunc explicare modum et tempus consuetudinis, et quoties nova advertentia et quasi repetita voluntate in ea permanere decreverit ; tunc enim committitur culpa, in qua illi actus indeliberati imputantur.
6. Licet perjurium sit alicubi reservatuv, si fuit indeliberatum, et solum in causa peccaminoswm , reservationem non incurrit.— Addo etiam, quod ad mores referre potest, si perjurium alicubi sit reservatum, et solum sit commissum per hos actus indeliberatos formaliter, qui solum ex antecedenti causa et voluntate imputantur, non esse censenda haec peccata reservata, quia revera in se non sunt peccata, et culpa sola, quae fuit in causa, non fuit reservata. Et eadem ratione existimo, si sit imposita censura propter perjurium, non ipcurri per indeliberata perjuria, quae in se non continent culpam mortalem, propter formalem indeliberationem, etiamsi causa culpabilis et voluntaria praeexistat, quia illa revera non sunt perjuria, quae proprie sint peccata mortalia. Nec ordinarie feruntur censurae propter talia perjuria, sed propter illa, quae cum actuali advertentia falsitatis et mendacii proferuntur.
7. Remedia ad evitandam consuetudinem jurindi.—benique quod ad dispositionem spectat, tota difficultas est in vero proposito et remedio contra talem consuetudinem; nam sine dubio necessarium est propositum tol lendi illam, et vitandi tale periculum, quia pertinet ad statum peccati mortalis, ut osten sum est. Quia vero propositum hoc solet esse valde instabile, et consuetudo quodam modo transiit in naturam, et ita periculum est quasi intrinsecum et naturale, ideo difficile est judicare quando sit sufficiens. Verumtamen difficultas generalis est ad alias consuetudines peccandi, quae difficillimam reddunt peccati correctionem , maxime quando non pendet lapsus ex occasione extrinseca, sed quasi ex innata fragilitate et infirmitate. Primum ergo supponendum est propositum absolutum, et de se efficas emendandi consuetudinem, et non jurandi nisi cum magna consideratione et veritate. De quo proposito credendum est poenitenti, non obstante quacumque praece denti frequentia et inconstantia ejus; quia sicut potuit mutari in malum, ita euam in bonum, et ipse est sui accusator, defensor et tesus. Supposito autem tali proposito, observandum est ut, si homo habet aliquas exter nas occasiones moraliter inducentes illum ad temere jurandum, illas auferat alioqui non sufficienter disponetur, si proximae sint, et sine magno incommodo auferri possint. Deinde si saepius proposuit emendari, et non fecit, adhibenda sunt remedia convenientia, quae ipse tenebitur acceptare judicio confessoris, qualia sunt frequentius confiteri, aliquam eleemosynam vel orationem brevem facere pro singulis juramentis temere prolatis, vel similia. Denique si haec non sufficerent, in terdum erit utile differre absolutionem per aliquot dies, in quibus cogatur attentius vigilare, et contrariam consuetudinem aliqno modo inchoare. Et in his non est scrupulose procedendum, sed, facta morali diligentia, illa cum proposito censeri debet sufficiens. Quia non oportet ut confessor judicet alium non amplius pejeraturum, sed satis est, quod judicet illum in praesenti habere tale propositum, et facere quod moraliter potest, ut efficax sit; nec hujusmodi humanae infirmitates efficacius curari ab homine possunt.
On this page