Caput 9
Caput 9
An juramentum assertorium cum amphibologia factum sit perjurium, vel aliter peccaminosum.
1. Quibus modis committatur amphibologia in jurando.— Amphibologia committi dicitur, quando jurans in alio sensu verba intelligit quam alius accipiat ; hoc autem variis modis fieri potest. Primo, quando verba utrumque sensum habere possunt in significatione propria et usitata, ut contingit in vocibus aequivocis, ut si quis juret non comedisse rem talem, intelligens individuam, cum ahi de tota specie intelligant. Secundo, potest quis uti ambiguo sensu, praeter propriam significationem verborum, , subintelligendo vel addendo aliquid, quod mente ipse concipit, licet non exprimat voce, ut variis exemplis statim declarabitur. Praeterea potest haec verborum illusio fieri, vel sine necessitate et justa causa, vel ad decipiendum alium cum nocumento illius, vel contra obligationem justitiae, vel soIum ad ludendum et jocandum ; vel fieri potest ex justa causa aut necessitate, quia vel injuste compellitur aliquis ad jurandum quod non tenetur, vel quia non potest aliter celare secretum, et fugere importunas interrogationes.
9. Prima assertio: non est intrinsece malum uti amphihologia in jurundo. — Dico ergo primo : non est intrinsece malum uti amphibologia, etiam jurando, unde nec semper est perjurium. Est certa et communis sententia, quae statim exemplis et auctoritate simul cum sequenti assertione confirmabitur. Nunc declaratur ratione, quia loqui cum tali amphibologia non semper est mendacium ; ergo nec est intrinsece malum ; ergo nec juramento id confirmare est perjurium, vel intrinsece malum. Antecedens probatur late ab Augustino, lib. contra Mendac., praesertim a c. 10, ubi variis exemplis Sanctorum hoc confirmat, illa defendens a mendaciis propter multiplicem verborum ant rerum significationem. Et ratio est, quia mendacium est dictum contra mentem, utique loquentis, quia ille est, qui tenetur verba suae menti conformare, nec tenetur semper illa conformare menti audientis ; sed qui utitur verbis ambiguis in sensu consentaneo menti suae, non potest dici loqui contra mentem. Ergo non mentitur, nec profert mendacium ; ergo sic loqui non est intrinsece malum; solum enim ratione mendacii posset habere similem malitiam. Unde etiam concluditur, quod talem locutionem juramento tirmare non sit perjurium, quia per illud juramentum non invocatur Deus in testem mendacii, quia illud non est mendacium; perjurium autem non est sine accusatione mendacii; loquimur enim proprie et rigorose de perjurio. Unde tiandem concluditur, tale juramentum non esse intrinsece malum, quia habet veritatem, et facile habere potest alios comites, ut constat.
3. Contra hoc vero objici potest sententia Isidori supra tractata: Quacumque arte quis Juret, Deus tamen, qui conscientiee Lestis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui juratur, intelligit. Anast. etiam Nicaen., q. 13inScripturam, gravem habet sententiam huc spectantem. Cum enim distinxisset duplices dolos iniquos et artificiosos, quos Theologus appellabit formales et materiales , subdit de justis et sapientibus simulationibus : Cavendum est, si quando opus fuerit ejusmodi mendacio (utique materiali) adversus hominum malitiam, ne sermoni addamus etiaum jusyurandum : non enim assumes nomen Dei tui in vanumn, et falsum juramentum ne diligas, et ne ad mundi negotia attrahas nomen Dei, eic.; et hanc sententiam ex Basilio in Asceticis refert. Potestque ratione confirmari, quia licet in amphibologica locutione nomen Dei non invocetur ex directa intentione ad confirmandum falsum, tamen in re ipsa affertur ad confirmandum id, quod aliorum opinione est falsum ; unde intelecta postea calliditate , falsum censebitur jurasse, qui sic juravit. Ergo tale juramentum contra reverentiam Dei est, et non caret culpa, quae licet formaliter non sit perjurii, ad illam reducitur. Probatur consequentia, quia reverentia divina postulat, ut non solum ex intentione verum juretur, sed etiam ut aliis, et in opinione illorum verum juretur, ne, quantum in nobis est, honor divini nominis minuatur.
4. Isidorus evplicatur, et alii Patres.— Ad Isidorum jam supra respondimus, Deum ita accipere quantum ad obligationem dicendi verum, et non decipiendi proximum ; unde illa sententia locum habet, quando aliquis irrauonabiliter sic loquitur et jurat; unde cum ait: iSicut ille, cui juratur, intelligit, nos addere possumus: Vel intelligere debet; nam si ipse inepte decipiatur ex sua inscitia vel iniquitate, alteri non imputabitur. Quando vero iniquus est dolus, tunc peccat quidem, qui sic jurat; an vero perjurus sit, statim dicemus. Ad Anastasium, seu Basilium, dico imprimis, insinuare illum, licitum esse aliquando propter bonum finem vel officium dicere falsum, et proprium mendacium, non tamen licere tale mendacium juramento firmare ; et sic supponit quidem falsum illa sententia ; tamen ex illa hypothesi aliud verum dicit, scilicet, etiamsi simplex mendacium in aliquo casu licitum esset, nullo modo id dici posse de perjurio. Quod etiam Angustinus, in d. lib. contra Mendac. optime confirmat; et ratio est, quia, licet mendacium possit habere aliquara proportionem cum homine, qui falh et fallere potest, non tamen cum Deo, qui est infallibilis veritas, et ideo semper fieret illi injuria, adducendo illum in testem mendacii, etiamsi per impossibile in aliquo casu non esset malum respectu hominis. Haec autem doctrina quoad hypothesim illam nec vera est, nec in praesenti necessaria, quia per amphibologiam non dicitur mendacium, ut probavimus. Secundo, ille auctor non aperte profitetur errorem illum de mendacio; et ideo ne illum ei ascribamus, dici potest eum non dicere semper esse perjurum, aut malum jurare in sensu occulto et amphibologico, sed solum dicere, non quoties licet uti amphibologia, licere etiam illam juramento confirmare, quia major est reverentia adhiben'a juramento, quam simplici sermoni, et ideo haec juramenta regulariter cavenda esse, quia non fiunt ut plurimum sine aliqua irreverentia et culpa, esto perjurium proprie non sit, ut dicemus. Et hoc fere modo respondendum est ad rationem; probat enim cavendum esse tale juramentum, ubi imminet, non vero probat esse per se malum.
5. Secunda assertio : quoties verba proferuntur in aliquo sensu proprio, vel secundwn aliquam legitimam interpretationem intento, non committitur perjurium. — Dico secundo : quoties verba secundum aliquem sensum, vel proprium, vel secundum aliquam legitimam interpretationem intentum, proferuuntur ex causa honesta, nec perjurium committitur, neque ullum peccatum sic jurando. Declaratur primo variis exemplis ab auctoribus traditis, et usu receptis. Primum, si quis promisit, aut contraxit exterius sine intentione promittendi, et irterrogatur a judice sub jura mento, an promiserit vel contraxerit, simpliciter negare potest, quia habere potest legitimum sensum, scilicet, non promisi promissione me obligante, et babet legitimam causam sic respondendi, quia ailas cum nuon possit probare defectum intentionis, condemnabitur ad solvendum quod revera non debet, vel ad cohabitandum cum illa, cum qua vere non contraxit ; ita docet late Navarr., in cap. Humane aures, 29, quaest. 5, quaest. 1 et2, ubi ait, non solum poss jurare non promisisse, sed etiam non protulisse talia verba, si ita interrogaretur, subintelligendo, non protulisse illa, vere promittendo, vel non protulisse ita ut teneatur coufiteri. Et pro hac doctrina adducit Hier., Greg., D. Thom., Scot., Palud., Richar., Major., Adrian. et alios, et varias rationes, quae confirmant generalem conclusionem positam.
6. Secundo, si quis mutuo accepit nummos, quos postea solvit, et ab eo iterum postulentur in judicio, in quo probare non potestse illos solvisse, interrogatus a judice potest absolute negare se illa mutuo accepisse, subintelligens, vel non iterum accepisse, postquam illos solvit, vel non ita accepisse, ut illa debeat, vel non ita ut aperire teneatur. De quo exemplo cum aliis non paucis videri potest Covar., lib. 1 Variar., c. 2.
7. Tertio, si exemptus a gabella solvenda, interrogetur an talem vel talem rem portet, potest absolute jurare non portare, intelligendo non ita portare, ut gabellam debeat, ne si fateatur portare, injuste cogatur gabellam solvere, ut de clerico dixit Sylvest., verb. Mendacium, q. 6, ubi alia exempla adducit. Unum est vulgare de illo, qui interrogatur an reus hac transierit, nam potest jurare non transiisse hac, designando locum quem pede tangit, vel manu, quod de D. Francisco refert Navar. supra, et in Manual., c. 12, n. 8, ex aliis auctoribus. Aliud est de illo, qui interrogatur an veniat de tali loco, qui falso putatur peste infectus, re tamen vera non est , nam potest absolute negare cum juramento, sub- intelligendo se non venire a tali loco peste infecto, ut Sylv. etiam dixit, verb. Juramentum, 3, q. 2, in fin.; et Navar., in Manual., c. 12, num. 19; et Tolet., lib. 4 Summ., c. 21, qui addit, habere hoc verum, etiamsi locus , de quo quis interrogatur, peste infectus sit, persona vero ista certa sit moraliter se non esse infectam. Addit Navar. exemplum de scholasticis, qui jurant se non fuisse locutos cum oppositoribus, cum revera fuerint locuti, non tamen de illis rebus quae ad subornandum faciunt, vel non de illis rebus quae contra statuta esse crederent. Praeterea huc spectant omnes responsiones amphibologicae, quibus licet subterfugere interrogationem judicis non juridice interrogantis sub juramento, de quibus in 22, q. 690. Denique ad hoc etiam faciunt, quae supra de obiigatione promissorii juramenti simulati diximus; et aliqua addemus de eodem juramento tractantes paulo inferius. S. Alique orationes amphibologice, quibus licite uti possunt, qui nom tenentur jurare. — Est autem haec sententia facilis et elara, quando exterior oratio sine ulla additione, vel conditione verbis non expressa, duplicem sensum reddere potest, ut est illa, Non transivi isthac, quia hoc adverbium demonstrativum indeterminatam significationem habet, quae potest loquentis intentione determinari. Similis est illa aequivocatio, quam ponit Glossa in c. Neque, 22, quaest. 2, scilicet, cum quis interrogatus an Petrus sit domi, respondit, Non est hic, accipiendo verbum est. pro verbo comedit, quando bono fine et justa causa vult occultare illum, qui fortasse ad vindictam quaeritur. Similis est aequivocatio in nomine sororis, quam notavit Glossa, in cap. ult., 22, q. 2. verb. S' ororem. Et ratio est clara, quia tunc oratio etiam exterior in rigore est vera in uno sensu per illam significato ; ergo qui in illo sensu illam profert , et jurat, nec mentitur, nec est perjurus, etiamsi sciat alium accepturum verba in alio sensu, et fore decipiendum, quia aliud est quod audiens intelligit, aliud quod loquens dicit. Imo si justam causam habeat sic loquendi et jurandi, per se loquendo non peccabit, permittendo alium decipi, quia non tenetur homo semper vitarc deceptionem alterius, quam revera ipse non facit, sed alius seipsum decipit. Sicut interdum licet facere aliquid permittendo occasionem peccandi, quam alius accipit, et ego non do, quantum in me est. An vero idem sit, quando amphibologia in verbis solis externis non apparet, dicemus cap. sequenti.
On this page