Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

An liceat jurare cum amphibologia sola mente concepta?

CAPUT X AN LICEAT JURARE CUM AMPHIBOLOGIA SOLA MENTE CONCEPTA?

1. Amphibologia, de qua in capit. praeced. locuti sumus, sensibilis vocari potest ; mentalis autem erit, quando exteriora verba praecise sumpta non habent significationem propriam et completam, in qua verum sensum cfficiant , distrahuntur autem a propria significatione per aliquam restrictionem interius conceptam. Et tunc major est difficultas, quia ex propositione exteriori et interiori restrictione non fit unum, nec est in potestate mea conjungere illa ad unum significandum ; ergo semper propositio verbis expressa manet falsa; ut, verbi gratia, dicit aliquis, Non comedi talem rem, et interius subintelligit hodie, certe si illam comedit heri, falsum dicit et menutur, quia negatio illa absoluta est, et totum negat, neque cadit in restrictionem tantum interius apprehensam. Unde illam locutionem juramento firmare perjurium videtur. Atque ita tenet aperte Cajet., d. quaest. 89, art. 7, dub. 2, circa ad 4, ubi de juramento promissorio tractat , sed loquitur de illo ut assertorium est, quia hoc dubium non potest ad ilIud juramentum sub alia ratione applicari. Et rationem reddit Cajetanus generalem omnibus juramentis assertoriis , scilicet quia restrictio mente concepta non obstat quominus oratio exterius prolata falsa sit. Et ita sequitur et declarat ibi Arag., circa eamdem solutionem, ad 4, concl. 2; et Soto, d. lib. 8, quast. 1, art. 7, ad 4, qui multa in eamdem sententiam habet de juramento assertorio in judicio lib. 5, q. 6, art. 2, circa finem.

2. Contrariam nihilominus sententiam constantissime defendit Navar., in d. c. Humano aures, et in c. Inter verba, concl. 6, corol. 65, an. 398, et in Man., c. 12, n.9 et 19, et c. 18, n. 61, et c. 25, n. 43; et ad illam confirmandam multa erudite allegat et accumulat. Tenet etiam Sylvest. supra, et Juramentum, 4, q. 7; Angel. Juramentum, 5, n. 9, quatenus dicunt non esse perjurum, qui coactus jurare se aliquid facturum, mente concipit, Si licite potuero, vel si debuero, aut aliquid simile ; dicunt enim, non solum non teneri postea, sed etiam nec mentiri de praesenti. Quod etiam affirmat Lud. Lop., in Instit., p. 1, n. 52; et Navarr., d. c. 12, n. 14. Et idem supponunt, qui affir- mant, mulierem, quae per excommunicationem cogitur accedere ad virum, quem certo novit non esse suum propter occultum impedimentum irritans, si sit in periculo mortis, posse jurare se accessuram ad illum, subintelligendo mente, Si licite potuero, et in eo non mentiri, nec pejerare: Angel., Juramentum, 4, in princ. ; Sylvest. supra; Tabien., eod., n. 14; AÁrmil., num. 16; et alii. Imo Sot. etiam fatetur licitum esse alicui jurare se nescire, quod revelare non potest aut non tenetur, subintelligendo, Nescio ut tibi dicam. Nescio autem quid peculiare invenit in verbo nesciendi, magis quam in verbo cidendi, audiendi, aut faciendi, ut in illo admittat restrictionem subintellectam, et neget in aliis, cum possit adhiberi cum non minori proportione.

3. Sed inquit verba esse signa conceptuum, et ideo citra meéndacium adjungi commode verbo nescio limitationem illam, ut dicam, non tamen ita accommodari verbo non feci , aut non vidi. At hoc gratis dicitur, tum quia etiam verba sunt signa rerum, et actionum et visionum ; tum etiam quia, esto illa restrictio non esset accommodata , non deessent aliae. Ipse enim adjungit, quando judex non potest legitime interrogare de occultis, in ipsa sua interrogatione quasi ipso jure excipi occulta: et ideo recte illi responderi non feci, subinrelligendo publice, seu non feci, ita ut factum sub tua interrogatione comprehendatur. Et ita etiam concessit aperte Cajet., tom. 1 Opusc., tract. decem et septem responsionum, in 5, ad 1, et Adrian., in 4, mater. de Confess., q. de Sigillo, et Tolet., lib. 5 Summ., c. 58, n. 3.

4. Resolvitur questio , et asseritur licitam esse amphibologiam mentalem cum certa limitatione. — Haec ergo sententia practice securissima et in rigore vera est. Dummodo non ad libitum quis loquatur , et restrictionem concipiat proportionatam verbis et materiae, de qua tractatur, vel saltem quae, si voce exprimeretur, et cum alia parte orationis conjungeretur, congruum et verum sensum efficeret , ex quo apta et conveniens responsio resultaret. Quod si quis forte rudis sit, et nesciat in particulari amphibologiam concipere, consilium erit ut intendat negare vel affirmare in sensu, qui veritatem in re ipsa contineat. Ad hoc autem necesse est ut saltem in genere sciat, et sibi persuadeat, in aliquo vero sensu posse se negare quod revelare non tenetur , quamvis in particulari nesciat modum ; nam si hoc etiam generaliter ignoret, nullo modo poterit in vero sensu loqui, et ideo nisi plane et simpliciter loquatur. pejerabit.

5. Sic ergo explicata, sententia haec fundabitur ratione, respondendo ad fundamentum contrariae sententie. Navarr. ergo, in d. c. Humana auwres, q. 1, sic argumentatur: Sicuti datur oratio pure vocalis, pure scripta, et pure mentalis, ita potest dari oratio mixta, id est composita ex verbalibus terminis et mentalibus ; ergo veritas talis orationis mixtae non est pensanda securdum unam vel aliam partem, sed secundum integrum sensum, qui ex tota oratione sic composita resultat. Ergo cum loquens intendit conficere unam orationem ex verbis expressis in voce, et restrictione in mente concepta, nulla est falsitas in voce ( ut contraria opinio sumebat ), quia non est illa tota oratio, quae affirmatur et negatur. Et licet voce dicat, IVon comedi, mente subintelligendo, hodie, quamvis negatio appareat absoluta, revera non est nisi restricta, et ita obstare optime potest, ne tota oratio falsa sit. Consequentiae manifestae sunt. Antecedens probatur a Navarro, solum a paritate rationis, quia a toto (inquit ) ad partem cum identitate rationis est bonum argumentum. Sed instari potest, quia oratio vocalis, scripta, et mentalis, non distinguuntur ut totum et pars, sed ut quaedam tota , quarum singula habent suas partes proportionatas ; unde illo argumento non satis ostenditur , quod sicut dantur illa membra pura, ita possint dari mixta. Quia termini vocales sunt apti, et proportionati ad componendam orationem vocalem ; terminus autem mentalis non videtur habere proportionem ad componendam unam orationem cum termino vocali, quia sunt diversorum ordinum, et non recte uniuntur et colligantur, quod necessarium est ad componendum unum totum. Et difficile concipitur, quod si ego nunc scribo : Deus est, et mente concipio Aagelus, ex illa oratione scripta, et hoc termino mentali tanquam praedicato, fiat una falsa propositio.

6. Et in ordine ad mores augetur difficultas; quia omnis oratio constituitur in genere signi; ergo ut termini componant unam orationem, quae unam significationem habeat, oportet ut omnes termini sint ejusdem ordinis, et cum proportione significent. Hoc autem non invenitur in illis terminis ; nam mentalis est signum spirituale, et de se solum significat concipienti, unde non est aptum signum aliis ; vocalis autem oratio est signum sensibile, et de se ordinatur ad significandum aliis, et ex hac parte non videtur apte componi cum interno et mentali termino; neque inde potest resultare una oratio vera, quatenus est sensibilis et humana locutio. Et idem est de vocali et scripto terminis, nam oratio vocalis est signum transiens, unde de se solum significat praesentibus, et quamdiu profertur, scriptura vero est signum permanens, et de se ordinatur ab absentes, tam loco quam tempore. Non ergo potest oratio scripta determinari quoad veritatem, vel falsitatem per vocalem restrictionem, quia transit, et permanet scripta oratio semper significans verum vel falsum, pront scripta est. Confirmatur, quia qui scriberet Christum non esse mortuum, mente concipiens ut Deum, plane scriberet propositionem haereticam, etiamsi ipse non esset interius haereticus, et in scribendo falsus esset, licet in sentiendo non esset ; ergo signum est, ex illa scriptura, et conceptu mentis non fieri unum, et propositionem scriptam falsam esse, non obstante mentis determinatione. Denique alias nullus esset sermo certus inter homines, sed quilibet posset loqui et scribere quae vellet, concipiendo mente sensum, quem verba secundum aliquam significationem non faciunt, quod est contra omnem fidem humanam, nec minus nocet societati hominum, quam apertum mendacium.

7. Sed nihilominus probabilis est dicta ratio Navarri, quia compositio et prolatio orationum significantium mentem, libere fit pro hominis voluntate; ergo potest illas componere ex terminis diversorum ordinum, atque adeo facere propositiones mixtas, quae non habeant plenum sensum in ore, nisi ut conjunguntur menti. Sicut Greg. in Ezech., initio, dixit Prophetas interdum conjungere verbum, quod ore sonat, verbo mentis. Nec refert quod conceptus et vox sint signa et res diversi ordinis, quia unum integrum signum potest componi ex sensibili et insensibili; sicut sacramentum ex confessione et contritione, vel sicut Eucharistia ex speciebus sensibilibus, et Christo invisibili. Potest etiam ita explicari, nam potest quis inchoare alte propositionem, et consummare illam voce adeo summissa, ut alter non percipiat ultimam determinationem seu restrictionem ; tunc autem nemo negabit illam esse unam propositionem, quia est pure vocalis. Item constat illam esse in se veram prout integra est, quamvis non sit vera, ut ab altero percipitur. Et ita quoad effectus morales, iidem sequi videntur ex taii modo loquendi vel jurandi; ut si quis dicat clare : Von feci, et submisse obmurmuret, hodie, perinde se habet, quoad significandum aliis, ac si mente tantum concepisset restrictionem.

8. Praeterea est alius modus in re aequivalens, videlicet, si quis intendat materialiter illa verba proferre, et ad majorem securitatatem, cum incipit dicere: Juro, interponat submisse et secum haec verba, me dicere, et alte concludat, qguod non feci. Sic enim verissima est assertio tota, et illud : Non feci, non profertur ut ratio integra, sed ut unum extremum propositionis; ita ergo fieri posset mente tantum concipiendo illud, me asserere, quia quoad effectum moralem perinde est. Denique potest aliter explicari ratio, quia liberum est homini mentem suam exprimere vel non exprimere ; ergo est etiam liberum inchoare expressionem, et pon finire. Ergo cum in mente totum hoc concipio : Non feci hoc hodie, possum inchoare expressionem hujus conceptus, et non finire illam; ergo licet dicam, non feei hoc, et ibi sistam, animo non finiendi propositionem, in rigore non mentior. Quia nondum finivi sermonem meum, et non intendo per illa sola verba aliquid integre sigbificare; ergo licet jurem, non jurabo falsum, quia non intendo jurare quod exterius sonat, absque alio, quod mente concipio.

9. Faciuntque ad hoc confirmandum duo modi loquendi Christi ab Evangelistis relati. Prior est Mar. 13: De die illa nemo scit, etc., negue Filius ; nam licet hic locus varias habeat interpretationes, quas in 1tom. de Incarnatione tractavi, tamen in quacumque necesse est aliquid subintelligere ; quod in verbis non est expressum, ut: Neque filius scit ut revelet, vel: JVon scit a se, vel: Non scit ex humanitate, aut aliquid simile. Alter locus est Joann. 7, ubi Christus dixit fratribus suis: Ego non ascendam ad diem festum istum, et tamen paulo post refertur ascendisse, ubi necesse est aliquid subintelligi, quia Christus non ignorabat quid esset facturus. Subintelligitur ergo, vel: IVon ascendamm vobiscum, vel: Non publice, sicut soleo, et utrumque videtur declarasse Evangelista, paulo post subdens : Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem feslumn, non manifeste, sed quasi in occulto. Cum enim refert, postquam fratres ascenderunt, tunc ipsum ascendisse, indicat priorem intellectum, scilicet, non ascendam vobiscum, nam hoc impletum est; separatim vero ascendendo non egit contra verba in sensu a se intento. Cum vero Evangelista accurate animadvertit, non publice, sed occulte ascendisse, indicat alte- ram interpretationem, quae non est omnino diversa, sed ex utraque una conficitur. Vel etiam potuit esse aequivocatio in verbo ascendam, fratres enim loquebantur de ascensione ad festum agendum, ipse autem de ascensione ad patiendum, quod significat ratio ab ipsomet Christo subjuncta: Ego autem non ascendam ad diem festum hunc, quia meun tempus nondum impletum est. Ut praeteream varios alios modos, quibus locus ille exponitur.

10. Quam caute utendum sit amphibologia in juramentis. — Hic modus loquendi solum ex justa causa et necessitate licet. — Nihilominus cavendum est, ne hiuc homines sumant nimiam licentiam ita loquendi vel jurandi, nam id sine dubio esset contra bonos mores, et contra sermonis simplicitatem, ut sic dicam, necessariam ad humanam societatem. Addendum igitur est, hunc loquendi modum per amphibologiam, et praesertim per sermonem mutilatum in verbis, et quasi integratum ex conceptibus, non esse licitum, nisi ex justa causa et necessitate,tet si aliter fiat, culpam committi, et si addatur juramentum, regulariter esse grave peccatum. lIta sentiunt communiter Doctores allegati, praesertim Cajet. et Sot., Navar., c. 19, n. S, et in d. c. Humana aures, q. 3; et sumitur ex sententia Isidor. saepe citata, in cap. Quacumque arte, 22. q. 5, ubi pro regula ponit : Quacumque arte quis juret, Deum ita accipere, sicut ille, cui juratur, intelligit, quae saltem vera est, quando nulla est honesta ratio in alio sensu loquendi, quoad obligationem simpliciter et pure loquendi. Unde est illud Ambrosii, lib. 3 Officiorum, c. 12: Unusquisque simplicem sermonem proferat, vas suum n sanctificatione possideat, nec fratrem suum circumscriptione verborum inducat. Hieronymus etiam ad Galat. 2, c. Utilem, in quaest. 2, docet quidem simulationem aliquando esse licitam, dummodo in tempore, et cum utilitate (utique honesta et rationabili) fiat ; ergo omnino voluntarie, et sine causa uti hoc genere juramenu, contra rationem est, atque adeo peccatum. Solum ergo licet, quando aliquis injuste vel importune cogitur ad aperiendum aliquid, et jurandum, quod sibi non expedit revelare; quando autem quis vel justae interrogationi respondet, vel ipse voluntaric se offert ad loquendum, simpliciter loqui debet, prout scit alium accipere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10