Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Quale peccatum sit, sine rationabili causa uti amphibologia , pruesertim mentali, in jurando.

CAPUT XI. QUALE PECCATUM SIT, SINE RATIONABILI CAUSA UTI AMPHIBOLOGIA , PRUESERTIM MENTALI, IN JURANDO.

1. Quaeritur an detur mendacium et perjurium in tali modo loguendi. — Ut ratio et gravitas hujus culpae magis intelligatur, quaerimus an sic loqui sine causa, sit in rigore mendacium, et consequenter, si juramento firmetur, sit proprium perjurium. Utrumque enim videtur affirmandum, quia locutio illa est contra virtutem veritatis; ergo est mendacium ; ergo juramentum illi additum est perjurium. Consequentiae videntur clarae. Et antecedens patet ex doctrina Aristotelis, 4 Ethic., cap. 7, quem imitatur D. Thomas 2. 2, q. 109, art. 1, ad 2; docet enim ad veritatem pertinere ut homo unumquodque, quale est ipsum, dicat atque ostendat tam vita quam verbis ; et eum, qui sic se gerit, dicit esse veracem, sentiens alium esse mendacem, quem simulatorem vel dissimulatorem vocat. Sed negari non potest quin amphibologia sit quaedam simulatio; ergo si absque justa causa fiat, est veritati contraria, atque adeo mendacium.

2. Necessitas excusat amphibologiam a mendacio. — Dices: si tunc est mendacium, semper erit, etiamsi ex quacumque causa fiat, quia mendacium non desinit esse mendacium propter justum finem, alias interdum esset licitum. Respondetur negando sequelam, quia malitia ncn est carentia omnis bonitatis, sed debitae inesse. Quoties autem necessitas non requirit amphibologiam, debita est nostro sermoni simplicitas in sensu usitato et concepto ab audiente ; et ideo tunc carentia veritatis in illo sensu est vitiosa et contraria veritati, ac subinde in rigore videtur esse mendacium. Quando autem intervenit necessitas, tunc illa carentia est pura negatio, quia contraria significatio non est debita; et ita illa carentia non est vitiosa, nec constituit mendacium, quia superest alius sensus verus accommodatus locutioni. Neque propterea fit ut mendacium interdum liceat propter extrinsecum finem, sed fit ut desinat esse mendacium, quod tale fuisset, causa non interveniente. Neque etiam sequitur ut semper desinat esse mendacium, quod propter bonum finem profertur, sed oportet ut verba in aliquo vero sensu proferantur. Nam si hoc non habuerint, non poterunt honeste proferri propter ullum finem; si autem hoc habuerint, et alius simplicior sensus non sit debitus, et qui loquitur sciat in debito sensu loqui, semper poterit excusari mendacium.

3. Confirmatur praesens opinio. — Atque haec sententia satis probabilis videtur, eique favet illud, nomine Aug., de Confl. virt. et vit., cap. 19: Fallacia, atque mendacium unwmn dicuntur ; fallacia autem fit ingenio, mendacium autem simplici verbo. Quod exemplo declarans, fallaciam ponit in amphibologia ; ut si quis petenti respondeat: JVon habeo quod Ltibi possim dare, occultans quod sibi reservat, dicit esse fallaciam ; si vero simpliciter respondeat: Non habeo, dicit vocari mendacium. Utrumque autem concludit esse cavendum, quia utroque modo mentitur quis, et proximum dicipit. Ergo saltem debet hoc intelligi, quando fallacia est sine causa, et deceptio est activa, ut sic dicam, et non tantum passiva, seu permissiva. Et in eamdem sententiam se ostendit valde propensum Aug., libr. conira Mendac., et aliis locis, quae late referuntur, 22, q. 2, c. Cum hwmilitatis, et sequentibus. Denique facit c. 1, eod., ubi generaliter definitur, perjurium esse nequater decipere credentem . ergo quoties amphibologia, qua alius decipitur, est iniqua, et juramento firmatur, est perjurium, quia est juramentum, quo nequiter decipitur proximus.

4. Astutia est vitium prudentie contrarium. —Nihilominus contraria pars in rigore videtur vera. Primo, quia qui sic loquitur et jurat, non intendit falsum dicere vel jurare, ut supponitur, et id, quod dicit, in rigore non est omnino falsum, sed aliquem sensum verum habet, quem ipse intendit et profert ; ergo in rigore nec mentitur, nec jurat. Probatur consequentia, quia ut dixit Gregorius: Humane aures talia verba judicant, qualia eaterius sonant ; divina vero judicia talia audiunt, qualia em antimis proferuntur, 92, quaest. 5; intentio enim discernit actionem. Minor autem declaratur, quia cum quis profert verba ambigua, licet ipse teneatur in uno sensu loqui, non ideo privantur verba altera significatione, quam secundum se habent, vel habere possunt ; ergo, licet quis peccet ron utendo verbis in sensu quem debet, potest nihilominus loqui in sensu vero, et consequenter non mentiri, licet aliter peccet. Confirmatur ex doctrina D. Thomae 2. 2, quaest. 55, art. 3, ubi astutiam ponit inter vitia prudentiae contraria, et inter astutias vitiosas numerat in articulis sequentibus dolum et fraudem; et praesertim art. 5,ad 2. declarat astutiam uti aliis vitiis ad exequendum intentum suum, ut avaritia, vel injustitia. In praesenti autem illa amphibologia videtur esse astutia quaedam iniqua ; non est ergo in rigore mendacium, sed imprudentia, a qua procedit vel injusta deceptio, vel simulata locutio indebita, vel irreligiositas, si addatur juramentum. His ergo modis est vitiosa illa locutio, licet non sit mendacium.

5. Explicatur quomodo predicta amphbologia non repugnet veritati. — Potest tamen esse peccatum mortale, et habere injustitiam adjuncium. — Nec refert quod simulata locutio indebita, et per excessum repugnare videatur veritati et fidelitati humanae, quia non repugnat per defectur veritatis, vel contrarietatem falsitatis, sed per nimiam occultationem veritatis revelanda, et per quamdam circumventionem dolosam, qua: licet sine rigoroso mendacio fiat, simplici veritati contraria est. Est ergo illud aliud genus peccati, quod frequenter habet injustitiam adjunctam, et in hac parte potest esse mortale. Adjungere vero ibi juramentum, est clara irreligiositas, quia est sumere nomen Dei in vanum, et saltem deest comes judicii et justitiae; non tamen est in rigore perjurium, -ut dictum est, quia non deest veritas. Poterit vero facile participare rationem scandali, propter speciem externam perjurii, quae secundum reductionem quamdam ad malitiam perjurii pertinet. Poterit etiam esse perniciosa dolositas, si cum injusto nocumento proximi fiat, et inde poterit esse peccatum mortale injustitiae, et inde etiam augebitur irreligiositatis malitia.

6. Et haec maxime procedunt, quando verba ipsa in aliquo sensu habent vel recipiunt significationem ambiguam, sive id sit propter multiplicem significationem, quam ex se habent, sive propter occurrentes circumstantias, cum quibus conjuncta, et interrogatio:i in debito sensu accommodata, verum aliquem sensum recipiunt, ut fere contingit in casibus supra positis. Quando autem solum suppletur sensus per internam additionem mere voluntariam, probabile est non excusari proprium mendacium et perjurium, licet sit res dubia; nihileminus tamen in rigore non est perjurium, licet sit grave peccatum. Supererat hoc loco dicendum de malitia ficti juramenti ex defectu intentionis jurandi, sed quia i iud ftrequentius contingit in juramento promissorio, et in illo habet specialem difficultatem, infra commodius tractabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11