Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum juramentum assertorium, cui judicium vel justitia deest, sit mortale peccatum?

CAPUT XII. UTRUM JURAMENTUM ASSERTORIUM, CUI JUDICIUM VEL JUSTITIA DEEST, SIT MORTALE PECCATUM?

1. Aperitur sensus questionis. — PBlasphemia accidentaria est juramento — Diximus de rigoroso perjurio ex defectu veritatis, quae est praecipua in juramento ; nunc de defectibus aliorum comitum breviter dicendum est. Debet autem intelligi quaestio praecise; nam, ut dixi, hi defectus se habent sicut includens et inclusum : nam juramento, cui deest veritas, etiam deest judicium.; et e converso tantus potest esse defectus judicii, ut redundet in defectum veritatis, et ex ea parte sit peccatum mortale, juxta supra dicta de juramento incauto. Hic vero praecise considerandus est unusquisque horum defectuum sine aliorum admixtione. Multoque majori ratione abstrahendi sunt alii defectus accidentarii juramento, ut erit blasphemiae pravitas, si tanta sit turpitudo in modo jurandi, ut in illam declinet ; illa enim accidentaria est juramento, ut tale est, ideoque ad praesentem disputationem non pertinet ; sed de illa suo loco dictum est.

2. Quod peccatu dicatur mortale ea genere. —In quo distinguatur peccatum mortale a veniali ex genere. — Supponimus deinde, in quocumque defectu trium comitum juramenti committi peccatum aliquod; difficultas ergo est, quando solum est in judicio vel justitia, an sufficiat ad peccatum mortale. Et ratio dubitandi potest sumi ex D. Thoma, q. 98, nam in art. 1 et 2 dicit, baec esse perjuria, et in art. 3, concludit perjurium esse peccatum mortale, loquens de perjurio in eadem generalitate. Ratione item declaratur, quia juramentum vanum quocumque modo est peccatum contra religionem, et contra illud praeceptum Decalogi: JNon assumes nomen Dei tui in vanum: ergo ex suo genere est peccatum mortale ; ergo ex vi illius deordinationis praecise poterit esse mortale in aliqua materia. Prima consequentia patet, quia illud peccatum dicitur ex suo genere mortale, quod opponitur gravissimae virtuti, et praecepto; tale autem est praeceptum illud, et virtus religionis. Et similiter probatur consequentia secunda, nam in hoc distinguitur peecatum mortale ex suo genere a veniali ex suo, quod hoc nunquam potest fieri mortale, nisi ex accidentali circumstantia transferatur in aliam speciem; illud vero permanens in propria specie et materia potest esse mortale. Confirmatur primo, quia juramentum vanum dicitur, quod frustra et sine necessitate fit; dicitur autem Exod. 20: Non habebit insontem Dominus, qui assumpserit nomen ejus frustra: quae verba indicant punitionem gravem, et consequenter etiam gravem culpam. Confirmatur secundo, quia sub hoc juramento comprehenditur juramentum praeceps, seu temerarium, quod sine judicio et discretione fit: tale autem juramentum gravem habet deformitatem, saltem ratione periculi, quia sic jurans facile perjurat, maxime si frequenter id faciat, et ideo Sancti Patres titulo et nomine perjurii hoc reprehendunt.

3. Tale juramentum , si adsit veritas, et absit contemptus , non est mortale. — Dico primo : juramentum assertorium, cui inest veritas sufficienter cogitata et cognita, solumque ill deest necessitas, vel utilitas, nunquam est in individuo peccatum mortale, dummodo absit contemptus. Assertio est communis omnium Theologorum et Summistarum in hac materia, quos in re clara referre necessarium non est. Ratio omnium est, quia tunc Deus non adducitur in testem falsitatis, nec in re, nec in conscientia jurantis, ut supponitur ; ergo ex hac parte non fit Deo injuria: quod vero divina auctoritas interponatur ad confirmandam rem veram levem, aut vanam, id est parvi seu nullius momenti, non est gravis irreverentia ; ergo ex parvitate materiae semper est veniale peccatum, in illo praecise sistendo. Minor declaratur, quia per talem invocationem Dei non agitur contra aliquod Dei attributum, ita ut macula in eo ponatur, quantum est ex parte jurantis, sicut fit, quando adducitur in testem falsitatis.

4. Licet sit contra Dei auctoritatem, non est tamen nortale. — Dices: fit contra divinam auctoritatem et majestatem, quando ad res vanas confirmandas suprema veritas trahitur, quantum est ex parte hominis. Nam etiam gravi homini fit non levis injuria, si ad testificandum in hujusmodi rebus vocetur; et si vocaretur rex vel Pontifex, gravior esset injuria ; ergo si invocetur Deus, erit gravissima injuria. Respondeo, fieri quidem tunc aliquo modo contra Dei auctoritatem, et ideo illud esse aliquod peccatum. Dico tamen non fieri quasi destruendo ipsam Dei majestatem in se, sicut destrueretur ejus veritas mentiendo sed solum fit, non illam tractando cum debita re- verentia, quod non sufficit semper ad peccatum mortale. Sic enim orando stne attentione, contra Dei auctoritatem committitur ; tamen in illo ordine levis est culpa, quia non est illa gravis materia irreverentiae; ita ergo est in praesenti. Nec argumentum illud ab humanis sumptum probat hanc injuriam esse gravem in suo ordine, sed solum esse in altiori ordine et specie offensionis, quam sit inter homines. Accedit, quod per invocationem Dei, quae per juramentum fit, non adducitur revera persona Dei ad testificandum, sicut inter homines fieri solet; sed solum invocatur, et offertur, quantum est ex parte hominis, et ex hac parte leviorem habet offensionis modum. Denique, solus defectus judicii, seu necessitatis non evacuat finem juramenti, sicut defectus falsitatis; et ideo praecise sumptus ille defectus non inducit gravem malitiam.

5. Poterit esse mortale, si modus jurandi sit temerarius et incautus. — Peccata venialia ratione contemptus fiunt mortalia. — Locutus sum autem in assertione de juramento, cui inest veritas sufficienter considerata et cognita, quia si defectus judicii extendatur ad temerarium et incautum modum jurandi, poterit ex ea parte committi peccatum mortale ; sed ibi jam admiscetur defectus veritatis, saltem in morali periculo, et ideo id non est contra sensum assertionis positae. Posui etiam in conclusione limitationem: Nisi adsit contemptus, quia ratione contemptus solent peccata fieri mortalia, ut in materia de Legibus latius explicatur. Et in prassenti habet majorem rationem, quia talis contemptus cadit in ipsum Deum, per quem juratur ; contemptus autem Dei gravissima illius injuria est, ut per se constat.

6. Quomodo perjurium ea suo genere sit peccatum mortale. — Dices, hinc fieri, omne juramentum vanum esse peccatum mortale, quia ex propria ratione sua continet contemptum Dei; nam D. Thomas, dicta q. 98, art. 3, dicit perjurium in sua ratione continere contemptum Dei ; quod probat, quia inde habet rationem culpae, quod ad irreverentiam Dei pertinet. Haec autem ratio aeque procedit in omni juramento pravo, in omni enim illo ratio culpae provenit ex irreverentia Dei, nam etiam juramentum vanum ob hanc causam peccatum est; ergo ex propria ratione continebit contemptum, et consequenter erit etiam peccatum mortale. Respondeo, illa ratione in rigore non probari , omne perjurium in individuo esse peccatum mortale, sed solum ex suo genere tale esse; quod fortasse significare voluit divus Thomas, cum non absolute dixit perjurium esse peccatum mortale, sed restrictionem addidit, Perjurium ec sui ralione, id est, ex suo genere, loquitur enim ibi de perjurio in genere. Inde vero optime inferri potest, perjurium simpliciter esse semper peccatum mortale, non tamen idem sequitur de perjurio secundum quid, prout est vanum juramentum verum. Contemptus ergo ille, qui continetur in irreverentia Dei, per se, et ut talis est, non semper est formalis, sed materialis, qui non semper sufhicit ad malitiam mortalem. Nos autem in limitatione dicta loquimur de contemptu formali, quo ipsa Dei irreverentia intenditur, vel nomen ejus pro nihilo aestimatur ; hoc enim est proprie contemni, quod sine gravissima deordinatione non fit, ut constat.

7. Juramentum assertorium defectu justitiee regulariter est veniale praecise a circumstantiis. — Narratio de peccato mortali potest nullum esse peccatum. — Dico secundo: juramentum assertorium , cui deest tantum justitia, quatenus contra religionem est, regulariter est veniale, ex circumstantiis vero interdnm potest esse mortale. Loquimur de solo assertorio juramento; nam de promissorio, ut tale est. paulo post dicemus. Et ita est assertio communis et facilis, eodemque modo probanda, quo praecedens. Quia hic defectus non evacuat directe finem juramenti, nec facit Deum testem mendacii, sed ad summum facit testem rei pravae et indecentis, quod per se non est gravis injuria. Declaratur praeterea , quia licet narratio sit de peccato mortali, saepe ipsa non est peccatum saltem mortale, quia non fit cum complacentia in illo, nec cum injuria tertii, nec cum scandalo; imo si illa narratio habeat honestam causam, vel necessitatem, poterit nullum esse peccatum ; si vero leviter tiat, tantum erit de se peccatum veniale. Ergo juramento firmare illam, vel nullum est peccatum, si ad bonum finem cum utilitate vel necessitate fiat, vel solum erit venialis culpa per se pertinens ad defectum judicii, et licet augeatur ex materiae foeditate, non tamen ita graviter, seu infinite, ut fiat mortalis, cum materia proxima juramenti peccatum mortale non sit, ut supponitur.

8. An juramentum assertorium de re turpi sit mortale peccatum. — Sed quid si narratio ipsa sit peccatum mortale, ut si quis narret peccatum mortale infamando proxi- mum, vel complacendo in illo? Videtur enim tunc committi gravis irreverentia Dei, adducendo illum in testem turpis assertionis : a qua sententia non abhorret Soto, d. q. 1, ad 3, S De secundo, in fin. Sed nihilominus, considerata praecise ratione juramenti, quae est testificatio verivatis, videtur accidentarium illi, quod illa veritas narretur peccando vel non peccando ; et ideo licet totus ille actus sit peccatum mortale aliunde, nihilominus malitia, quae illi additur ratione juramenti irreligiose superadditi, solum videtur venialis, quia juramentum per se non cadit in illam assertionem, ut malam, sed ut veram. Excipiendum tamen videtur, nisi juramentum ipsum assumatur ut instrumentum peccandi, id est, nisi malitia ipsa pravae narrationis per juramentum augeatur, ut si quis, verbi gratia, infamet proximum contra justitiam narrando veritatem occultam, et ut probabilior fiat infamia, juramentum adjungat. Videtur enim tunc augeri graviter malitia contra religionem, et irreverentia in Deum, ita ut hoc titulo necessarium sit, circumstantiam illam in confessione explicare ; quia nomen Dei assumitur quasi instrumentum ad faciendam injuriam gravem proximo, quod gravem injuriam Dei continet. Et propter hanc exceptionem addidi in assertione limitationem illam regulariter, quae ex dictis satis declarata et probata relinquitur. Et fortasse hoc solum intendit Soto.

9. Solvitur dubitatio. — Ad rationem ergo dubitandi, respondeo aequivocationem committi; nam in juramento vano duo considerantur: unum est species juramenti pravi ut sic; aliud est determinatio ad talem defectum solius vanitatis, seu superfluitatis. Si ergo sit sermo de specie juramenti pravi, seu perjurii late sumpti, sic verum est esse mortale ex genere, et hoc solum intendit D. Thomas, et probat ratio ibi facta. Nos autcm loquimur de juramento vano, ut praecise determinato ad malitiam, quam ex solo defectu causae vel necessitatis habere potest, et sic dici potest non esse mortale etiam ex genere talis circumstantiae, quia in illa praecise sistendo nunquam fit mortale, nisi transitus ad aliam fiat. Hoc autem satis est ut ille actus in sua specie absoluta consideratus, dicatur peccatum mortale ex genere, quia intra latitudinem ejus virtutis, et per defectum aliarum circumstantiarum ejusdem etiam virtutis, crescere potest ad malitiam mortalem, quae tota una esse censetur, et ejusdem speciei, ut supra dixi. Ad primam confirmationem dicitur, iu illo loco Exodi maxime prohiberi juramentum falsum ; imo multi exponunt : JVon assumes in vanwm, id est, mendaciter, nam mendacium, et quidquid est fictum, nomine vani significatur. Et saltem certum est, falsum sub vano ibi comprehendi, et contra illud fieri maxime illam comminationem, quae suo modo locum etiam habet respectu iniqui vel supervacanei juramenti, quia illud etiam punitur; et ideo non habet Deus insontem illum etiam, qui sic jurat. Ad secundam confirmationem supra declaratum est, quomodo juramentum temerarium vel incautum sit peccatum mortale, et qualis sit illa malitia ; ostendimus enim illam proprie pertinere ad defectum veritatis, potius quam solius judicii.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12