Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Utrum inducere alium ad jurandum, quando per falsos deos juraturus est, sit peccatum.

CAPUT XII. UTRUM INDUCERE ALIUM AD JURANDUM, QUANDO PER FALSOS DEOS JURATURUS EST, SIT PECCATUM.

1. Ratio dubitandi. — Quamvis in praesenti de perjurio contra verum Deum praecipue tractemus, nihilominus hanc quaestionem praemittimus, tum quia per se est necessaria, tum etiam quia juxta illam sunt aliae definiendae. Ratio autem dubitandi est, quia cum juramentum per falsos deos sit intrinsece malum, non videtur posse esse licitum inducere alium ad sic jurandum, quia non licet alium inducere adaliquod malum faciendum. Et confirmatur, quia nonlicet idololatram inducere adsacrificandum diis suis, vel ad orandum illos; ergo nec ad jurandum per illos, quia perinde hic actus est idololatria et superstitionis, sicut reliqui.

2. Prima assertio, non licere aliquem inducere deter minate ad jurandum per idola.— Breviier tamen ex doctrina Augustini, Epist. 154, ei D. Thomae, d. q. 98, art. 4, ad 4, quam Theologi omnes et Summistae sequuntur, et Doctores, in c. AMfovet, 22, quaest. 1, dicendum est, aliud esse loqui de juramento absolute et generatim, seu abstracte sumpto, aliud de juramento in specie contracto ad juramentum per falsos deos: et similiter aliud esse petere ab aliquo ut juret, per falsos deos, aliud vero esse petere ut juret ab illo, qui juraturus est per falsos deos. Primo ergo dicendum est, non licere aliquem inducere determinate, ut juret per falsos deos. Ita D. Thomas dicens, licere uti juramento ejus, qui per falsos deos jurat, non tamen licere illum inducere v per /alsos deos juret. Idem ibi Cajet., Soto, et alii, et Covar., d. p. 1, S 1, n. 10. Et hoc videtur probare ratio dubitandi proposita, quia non licet aliquem inducere determinate ad id, quod malum est, quia hoc est directe tentare illum. Item qui consulit aut petit actum malum, est causa ejus; sed qui est causa peccati, male agit;ergo.Ttem non licet ab aliquo petere, quod ipse non potest licite praestare, ut supra tract. 3, l. 9, c. 18, diximus : sed nullus potest licite per fatsos deos jurare ; ergo nemo potest licite hoc ab altero petere. Nihilominus tamen non desunt, qui ab hac veritate dissentiant, magis fortasse in modo loquendi, quam in re, de qua dissensione statim dicam.

3. Secunda assertio, non esse per se malum petere juramentum ab eo quem constat juraturum esse per idola — Lacitum esse petere mutuwn ab eo qui petit usuras, et accipit. — Secundo dicendum est, non esse per se malum petere ut juret, ab eo, quem constat juraturum esse per falsos deos; ut tamen id sine ullo peccato fiat, vel necessitas, vel moralis utilitas intercedat necesse est. Prior pars communis est ex August., D. Thoma, et aliis auctoribus citatis. Et ratio est, quia qui ab alio! petit ut juret rem de selicitam, et quae sine peccato fieri potest, postulat ; ergo per se non inducit ad malum, sed ad bonum. Quod autem alius ex sua malitia id praestiturus sit per falsos deos jurando, ipsi imputatur, non alteri, qui bonam rem petiit ; ergo per se, et natura sua illa petitio pon est mala. Confirmari hoc solet nonnullis exemplis ex Scriptura sumptis, ut de juramento inter Abraham et Abimelech, et inter Isaac et Abimelech, Gen. 21 et 26; et inter Jacob et Laban, Gen. 31. Sed haec non multum cogunt, tum quia non constat Abimelech aut Laban jurasse per falsos deos ; tum etiam quia illi non tam inducti sunt, quam sponte sese obtulerunt ad jurandum, et acceptare juramentum infidelis minus esse videtur quam postulare. Denique a simili confirmatur, quia licitum est ab iniquo mercatore mutuum petere, etiamsi sit exacturus usuras, et petere a malefieo ut maleficium destruat, cum potesi licito modo id facere, licet ipse malitia sua non sine arte prava illud sit destructurus. Quia in his et similibus casibus non cooperamur peccato alterius, sed utimur in bonum malitia ejus, vel potius materiali illa actione, quae de se bona est, et bene fieri potest, licet ille male eam faciat, quae malitia non fit a petente actum, sed permittitur ut ab alio fiat.

4. Dices : quamvis physice hoc verum sit, tamen moraliter ille, qui petit, est causa peccati alterius, quia si ipse non peteret actum, alter non peccaret; ergo fuit moralis causa talis peccati. Item ille petit praevidendo effectum peccati (ut supponitur); ergo voluit peccatum in ipsa causa. Item petendo praebuit alteri occasionem peccandi; ergo dedit illi scandalum, quod intrinsece malum est.

5. Conditiones requisitee ut licita sit inductio ad jurandum. — Prima conditio. — Propter haec, posita est ultima pars assertionis ; circa quam notandae sunt conditiones necessariae, ut haec inductio et petitio debito modo fiat. Prima sit quasi ex parte dispositionis intellectus necessariae in illo, a quo postulatur juramentum ; necessarium enim videtur ut habeat aliquam notitiam saltem confusam veri Dei, ut possit per illum jurare, si velit. Hanc conditionem praetermissam video ab auctoribus in hoc speciali puncto ; sumi autem potest ex iis quae diximus de maleficio, in d. c. 18, nam ut ab illo liceat petere destructionem maleficii, necessarium est ut ipse norit modum licitum destruendi illud. Quia parum refert ut modus licitus sit in se possibilis, si huic personae est ignotus, nam eo ipso est illi impossibilis; et consequenter si ab illa petatur destructio maleficii, non petitur nisi quatenus per maleficium fieri potest, quia non petitur ab ipso, nisi ut ille novit, et potest illam facere. Haec autem ratio eodem modo in praesenti locum habet, quia si infidelis ignorat verum Deum, et modum jurandi per ipsum, non potest debito modo jurare ; ergo non licet ab illo juramentum petere. Patet consequentia, quia parum refert quod juramentum de se possit recte fieri, si is, a quo petitur, modum ignorat, nam illi talis modus est impossibilis. Unde ab illo tale petitur juramentum, quale ipse novit, et potest facere, quod est juramentum per falsos deos.

6. Verumtamen haec conditio moraliter impletur seu supponitur, quoties fidelis, seu Christianus juramentum ab idololatra postulat; quia non potest tunc gentilis ille non habere saltem famam aliquam alterius Dei, per quem Christianus, cum quo facit contractum, jurat, seu per quem Christiani jurare consueverunt. Et hoc sufficit ut juramentum per verum Deum non sit simpliciter impossibile tali infideli, quia jam est in potestate ejus plenius informari; et ita voluntarie determinatur ad illum modum illicitum, et negligit alium licitum. Quando vero ipsi idololatrae inter seju- ramenta postulant, plane tam videntur peccare petendo quam exhibendo, nisi per ignorantiam excusentur. Quia ex sua intentione non solum petunt juramentum, sed etiam talem modum juramenti; et vel aliud non agnoscunt, vel certe de illo non cogitant. Quod si fortasse contingat Christianum petere juramentum a Gentili, qui nullam veri Dei notitiam habet, videtur certe debere ab illo petere in communi juramentum per verum Deum. Quod si alter offerat juramentum per suum idolum, dicens se non cognoscere alium verum deum, poterit acceptare juramentum, tum quia non invenitur prohibitum acceptare, ut Augustinus dixit, in d. Epist.; tum etiam quia, quantum est in se, jam ostendit viam bene jurandi, et acceptando non cooperatur, sed utitur jure suo.

7. Secunda conditio. — Secunda conditio est ex parte voluntatis, ut infidelis sit paratus ad jurandum, quia tunc cessat inductio. Haec vero conditio non est simpliciter necessaria, licet conducat, ut facilius et cum minori causa possit licite peti tale juramentum. Nam licet fingamus gentilem hominem profiteri in suo statu consuetudinem vel morem non jurandi, nihilominus si fideli intersit, potest illum inducere ad jurandum, vel etiam compellere in judicio, si occasio justa occurrat, vel in contractu si faciendus sit, negande illud commercium, vel conventionem, aut pactum, nisi juramento astringatur. hatio est, quia tunc etiam non inducit ad malum, sed ad id quod per se bene praestari potest ; et alioqui utitur jure suo, quia supponitur causa justa id postulandi.

8. Tertia conditio. — Unde tertia conditio est, ut qui inducit, ad jurandum, eum quem scit per falsos deos juraturum, habeat justam causam petendi ; tunc enim vere utitur jure suo; ut si sit componenda lis, aut controversia finienda, vel foedus firmandum, aut securitas in quolibet humano negotio accipienda. Et sic dixit Augustinus supra: Qui utitur fide illaus, quein censtat jurare per falsos deos, et utitur 1,0n ad vialam rem, sed ad licitam et bonagm, non peccato ejus se sociat, qui per demonia juravit, sed bono pacto cjus, quo fidem servavit. Ubi postulat Augustinus, ut usus hic non sit ad malam rem, sed ad licitam et bonam, id est, convenientem ad humanam societatem. Nam si quis vane aut sine justa causa det occasionem multiplicandi talia juramenta , praeter culpam vane jurandi (et sine judicio, quae hoc etiam modo committitur, ut capite sequenti dicam), contra charitatem proximi est, offerre illi occasionem multiplicandi peccata sine causa ; et contra charitatem et reverentiam Dei est. similem occasionem offerre ad proferenda verba blasphemiae. Nec satis est dicere, alium esse paratum ; nam, licet paratus sit, nihilominus sine hac occasione non multiplicaret haec peccata, et hoc satis est ut charitas obliget. Sed de hoc latius in materia de Scandalo.

9. Dubia contra superiores conclusiones. — Superest vero difficultas supra insinuata circa priorem assertionem, et concordiam ejus cum secunda , quia si haeconditiones concurrant, etiam licebit in particulari petere juramentum per falsos deos; si autem non concurrant, neutro modo licet petere, ut nos dicimus; ergo nulla est differentia. Major probatur, quia si infidelis est paratus ad juramentum per falsos deos, vel mihi constat non solere aliter jurare , perinde est petere ab illo juramentum, et petere tale juramentum; ergo aeque licet. Item in moralibus implicitum, seu taciium, et expressum aequiparantur ; sed qui a tali homine petit juramentum , tacite petit juramentum per falsos deos; vel ergo neutrum licet , vel utrumque. Denique in usura licitum est, non solum petere mutuum ab usurario, sed etiam expresse offerre usuras, si ego sciam alterum illas desiderare, juxta probabilem multorum sententiam ; ergo.

10. Aliquorum opinio.—Propter haec quidam dicunt, quotiescumque licet petere juramentum ab idololatra, qui juraturus est per falsos deos, licitum etiam esse ab illo petere determinate ut juret per falsos deos. Sed licet fortasse disputatio sit de modo loquendi, nihilominus cavendum est ne nimia licentia et occasio scandali praebeatur ; haec enim ex solis verbis inordinate prolatis nasci solet. Primo ergo, quidquid sit de hoc modo loquendi, assertio prior semper est verissima, quia nunquam licet inducere ad jurandum per falsos deos; id onim apertam involvit repugnantiam contra rectam rationem et charitatem, unde licet interdum illa verba dici possint, non tamen per modum inductionis, sed tantum permissionis, ut dicemus. Et in hoc est clara differentia inter secundam et primam assertionem ; quia ad jurandum absolute licet inducere, etiam non paratum, si causa urgeat, ut dictum est. Unde secundo dicitur quod si ad obtinendum juramentum, necessarium sit non solum petere juramentum, sed etiam expresse declarare, quod licet alter nolit jurare nisi per suos deos, recipietur juramentum, id non est perse ma- lum. Patet, quia illa non est inductio ad tale juramentum, sed accep:atio, et permissio. Et hoc etiam probat exemplum de usurario, et alia argnmenta facta.

11. Differentia assignata inter prinam et secundam assertionem. — Regula generalis in predicta materia.—Addo vero tertio, in praesenti materia non posse esse moraliter neces sarium, vel conveniens, petere determinate juramentum per falsos deos. Ratio est, quia licet quoad intentionem petentis faciat sensum permissivum et passivum (ut sic dicam), tamen ipsa forma petendi prae se fert inductionem activam, et approbationem talis facti, unde potest generare scandalum. Et alioqui non potest, moraliter loquendo, esse necessarius ille modus petendi; nam ut alter sine difficultate acceptet conditionem jurandi, satis est quod non petatur ab ipso juramentum per Deum coeli et terrae, aut quid siumile, sed tantum juramentum. Confirmatur exemplo illo de malefico, nam certe dici non potest esse licitum petere abillo, ut maleficio utatur ad destruendum maleficium, etiamsi quis sibi persuadeat non aliter effecturum; quia ille modus petendi includit quamdam approbationem et significationem consensionis in tali modo operandi. Ita ergo est in praesenti. In casu vero de usurario, quia satis per se notum est, eum, qui mutuum petit, cupere non solvere usuras, licet ad id se ostendat promptum, non est periculum approbandi usuras, etiam exterua specie, nec consentiendi, quia semper constat soIum permittere solutionem eorum. Non oportet ergo aequiparare hos casus, nec nimiam licentiam praebere in materia pertinente ad debitum modum colendi Deum, et quae attingit externam fidei confessionem, vel aliquid illi derogans. Sit ergo regula generalis, non licere determinate petere juramentum per falsos deos, licet fortasse in aliquo casu licere id possit propter necessitatem, in dicto sensu permissivo vel ostensivo prompti animi ad acceptandum tale juramentum, non quia placeat, sed quia aliud obtineri non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13