Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

An semper sit peccatum, juramentum ab eo petere qui pejeratubrus est?

CAPUT XIV. AN SEMPER SIT PECCATUM, JURAMENTUM AB EO PETERE QUI PEJERATUBRUS EST?

1. Prima assertio, non licere inducere ad jurandum quemquaamn modo indebito. — Dico primo : non licet inducere juramentum per verum Deum modo indebito. Per inductionem intelligimus illam, quae directe fit ad exigendum juramentum cum tali modo. Et sic est clara conclusio, quia non licet inducere ad peccatum ; sed omne tale juramentum peccatum est; ergo. Unde juxta modum juramenti erit modus peccati inductionis. Nam si juramentum sit cum proprio perjurio ex defectu veritatis, tunc inductio ad illud erit peccatum mortale, et participabit malitiam perjurii per modum causae, ut per se constat. Si autem defectus juramenti in eo, qui inducitur, sit veniale peccatum, etiam in inducente non erit mortale, quia illa inductio non habet pro objecto grave peccatum; item quia respectu Dei non excedit irreverentiam levem; respectu vero proximi, qui ad malum inducitur, non est grave nocumentum, ut censeatur mortale peccatum contra charitatem. Hoc autem intelligitur per se, nam ex circumstantia accidentaria posset esse peccatum mortale in inducente, ut si ex contemptu id faceret, vel si moveretur ex aliqua prava intentione gravi, vel si praevideret grave nocumentum fieri proximo inducendo illum ad talem consuetudinem, et maxime si esset talis persona, quae ex officio teneretur bene instruere alium, ut pater, rector, etc. Sed haec non oriuntur ex speciali obligatione juramenti, et ideo satis fuerit illa attigisse.

9. Peccatum esse petere ab alio juramentum, etiam verum , sine necessitate.— Hinc sequitur primo, semper esse peccatum, saltem veniale, petere seu exigere ab alio juramentum, etiaaen verum, sine necessitate, quod vocamus cum defectu judicii. Probatur, quia si ego sine necessitate peto juramentum, alter etiam sine necessitate jurabit; ergo, eo ipso quod sine necessitate peto, aliquid peto quod sine peccato veniali praestari non potest ; ergo induco ad illud peccatum, et consequenter illud committo. Dices, imo fieri posse, ut ipsa petitio juramenti inducat respectu alterius recessitatem jurandi, et consequenter excuset illum a peccato veniali ; quia si non exigeretur ab eo juramentum, sinecausa juraret, et ideo venialiter peccaret; postquam autem exigitur, jam non peccat, quia ex quadam necessitate jurat ; ergo tunc qui petit, licet sine causa rationabili, vel necessitate petat, de facto non inducit ad male jurandum ; ergo non peccabit. Respondetur imprimis non satis esse ad excusandum jurantem, quod postulatus et rogatus juret verum, si in re non subest alia causa jurandi, quia sola petitio non inducit necessitatem, nisi honestam causam suppo- nat, cum possit et debeat negari tale juramentum. Tunc ergo maxime procedit ratio facta, quia tunc qui condescendit petenti, sine causa jurando, venialiter saltem peccat ; ergo et alter petendo. Unde qui sic petit, eo ipso peccat, licet alter non consentiat, quia quantum in se est, jam induxit ad malum.

3. Concedo autem contingere posse, ut juramentum secundum se non sit necessarium, et quod propter exactionem liceat. Ut si, verbi gratia, mihi simpliciter affirmanti, sine causa justa, imo cum injuria non credatur, et ideo cogar jurare, quia expedit mihi ut in re, de qua tracto, fides mihi adhibeatur, tunc ego non pecco jurans quaai coactus ab alio, et nihilominus alter peccat, saltem venialiter. Non quidem formaliter, quia sit causa peccati alterius, jam enim alter excusatur, sed quia per se ineurrit malitiam juramenti sine necessitate preestiti, quia non minus malum est sine causa inducere alterum in necessitatem jurandi, quam sine causa jurare. Vel aliter, quia licet illud juramentum sit a jurante, ut a causa proxima, est a petente, ut a causa priori, et ut est ab illo, est juramentum superfluum et vanum, licet, ut est a proferente, sit illi necessarium. Atque sic dixit Isidorus, lib. 2 Sentent.. c. 31: Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbi, graviter autem delinguunt, qui sibi loguentes jurave cogunt. Quod autem ait, graciter, vel intra latitudinem peccati venialis intelligendum est, vel indefinite, seu aliquando juxta occurrentes circumstantias.

4. Semper esse illicitum petere ab eo juramentum, qui illud sine injustitia vel turpitudine praestare nequit. — Secundo, sequitur ex dictis semper esse peccatum petere ab alio juramentum, quod sine injustitia, vel turpitudine praestari non potest. Hoc etiam est evidens ex illo principio, quod tale juramentum sine peccato fieri non potest ; ergo illud petere, est intrinsece malum, in eodem genere malitae. Unde etiam fit ut in gravitate malitiae etiam aequiparentur haec duo, nam qnantum fuerit peccatum in eo, qui sic jurat, tantum erit in petente, id est, si in uno veniale, etiam in alio; si mortale, similiter erit mortale. Quamvis intra suam latitudinem semper videaiur gravius peccare inducens, quia est prima origo peccati, et quia agit contra religiunem, et contra proximi charitatem, et quia regulariter magis voluntarie peccat. Dixi autem, quod sine turpitudine praestari non potest. Nam si tale sit juramentum, ut sine injustitia fieri possit, licet etiam possit fieri cum aliqua iniquitate vel injustitia, tunc non est intrinsece malum petere tale juramentum ab aliquo, etiamsi probabiliter credatur cum injustitia juraturus, quia illa injustitia non imputabitur petenti, si alias habet jus exigendi juramentum, et cum debita cautione et modo illud petit. In quo generalis regula praecedenti capite explicata servanda est. l

5. Differentia inter defectum judicii et jusLitice in jwamento. — Et in hoc potest notari differentia inter defectum judicii et justitiae, quia in defectu judicii non potest separari permissio ab inductione, seu cooperatione, quia defectus judicii est, quando nulla subest rationabilis causa jurandi; tunc autem ita est malus actus jurandi, ut nunquam possit esse bonus; et ideo postulare tale juramentum non est indifferens ad bonum vel malum usum, sed est determinatum ad malum, ac subinde semper bhabet rationem induciionis et non permissionis. At vero si juramentum alioqui sit necessarium et verum, non potest ex se esse determinatum ad turpem vel injustam materiam, quia non potest juramentum in tali materia esse necessarium, et ideo si nccessarium est juramentum, aptum est ut juste fiat, licet ex iniquitate operantis possit male fieri. Hinc ergo fit, ut non semper sit malum petere juramentum, quod inique praestandum est, sed tunc solum quando juste praestari non potest , vel quando sine justa causa petitur, praevidendo non tantum otiose et vane, sed etiam injuste praestandum ; tunc enim ex illo duplici capite multiplicatur malitia levis aut gravis quoad injustitiam pro materiae qualitate, juxta dicta capite praecedenti, et inferius latius dicenda de juramento promissorio.

6. Semper esse peccatum moríale petere juramentum , quod sine mendacio, vel mortali periculo ejus praestari neguit. — Tertio sequitur ex dictis, semper esse peccatum mortale petere ab aliquo juramentum, quod sine falsitate et mendacio, vel morali periculo ejus praestari non potest. Hoc per se patet ex dictis, et habetur in cap. S quis convictis, cap. Si pejeravit, 292, quaest. 5. Et ratio est, quia inducere ad peccatum mortale semper est simile peecatum ; sed perjurium proprium semper est peccatum mortale in assertorio; ergo et inducere ad illud ; sed qui petit ab alio juramentum, quod sine defectu veritatis praestari non potest, inducit illum ad perjurium rigorosum ; ergo.

7. Quibus modis dari possit inductio ad faciendum alios pejerare.— Contingit autem hoc tribus modis. Primo, quando unus inducit alium ad asserendum cum juramento, quod scit non ita esse, vel negandum quod scit ita esse, et tunc est inductio ad formale perjurium, ut constat. Suppono enim non esse inductionem ad utendum amphuibologiis, quia tunc si jurans illo modo excusetur a mendacio , occultando verum , et non dicendo falsum , jam non inducetur ad perjurium, et non erit casus de quo loquimur. Ex principiis autem positis in capite sexto, judicandum erit an sit amphibologia sufficiens, et an excuset ab injustitia, vel alio genere peccati. Secundo, potest haec inductic fieri, petendo ab alio ut juret affirmando esse factum, quod ignorat factum esse, vel negando factum esse, quod nescit an factum sit. Tertio, fieri potest inductio ad jurandum definite et tanquam certum id de quo jurans dubitat, et in his etiam est virtualis falsitas propter periculum falsitatis, et quia qui sic jurat definite aliquid affirmando vel negando, quasi in actu exercito jurat se id certo scire ac definite judicare, et ideo jurat mendacium ; ergo qui illum inducit ad sic jurandum, eodem genere peccati peccat.

8. An liceat inducere ad jurandum falsum ewn, qui putat talem rem esse veram. — Sed licetne petere ab alio, ut juret aliquid, quod petens juramentum scit in re esse falsum, ab eo autem, a quo petit juramentum, scit reputari verum? Tunc enim non videtur inducere ad peccatum, cum jurans excusetur ratione conscientiae, ut supponitur; ergo non peccabit inducendo. Nihilominus dico, non licere determinate inducere ad jurandum id, quod scitur falsum esse in ipsa re, quia respectu petentis illa est inductio ad falsitatem testificandam et jurandam, quod intrinsece malum est, et ignorantia alterius ipsum non excusat. An vero liceat tunc petere, ut juret quod scit vel verum putat, ex sequenti puncto patebit.

9. An saltem liceat exigere ab homine ut juret quod sentit, quem certa praesumptione credo pejeraturum. — Difficultas ergo superest, quando ab illo, a quo exigitur juramentum, non petitur determinate ut hoc vel illud juret, sed absolute ut juret quod verum est, vel prout ipse sentit, an liceat hoc ab illo petere cum certa opinione, vel magna praesumptione, quod ille jurabit falsum, licet possit jurare verum. In quo puncto D. Thomas, d. q. 89, art. 4, utitur distinctione, et imprimis ait, si petens juramentum, nesciat alium juraturum falsum, non peccare petendo, licet non sciat illum juraturum verum; quod aliqui non admittunt, dicentes, etiamsi aliquis nesciat an alius sit juraturus verum vel falsum, sed dubius sit et suspensus, ignorans quid faciet, non posse juramentum exigere, quia exponit se periculo praecipitandi alium in falsum juramentum. Sed hoc plane falsum est, et improbabile, tum quia est contra Augustinum, D. Thomam et alios doctores statim citandos ; tum etiam quia nulla ratione fundatur, quia, eo ipso quod nescio aliquem peccaturum, praesumere possum et debeo, recte facturum id quod sine peccato fieri potest; tum denique quia alias vix possent homines (ordinarie loquendo) ab aliis petere juramentum. Unde illa sententia est contra communem usum, et sensum omnium. De hac ergo parte nulla est, nec esse debet controversia.

10. Punctum difficultatis. — Sed tota est, quando petens juramentum, moraliter scit aut praesumit, alium juraturum falsum ; quod est aliud membrum distinctionis D. Thomae. Et de illo subdistinguit D. Thomas, quia vel est persona privata, vel publica; de privata dicit non ei licere petere tale juramentum, sed esse homicidam fratris, si illud petat; de publica autem persona dicit ei esse licitum. Et rationem reddit, quia non tam ipse exigit quam alius, ad cujus instantiam exigit. Unde videtur colligi, illum alium, qui apud judicem instat, sub priori membro comprehendi, quia semper esse solet privata persona jus suum procurans mediante judice; ille ergo etiam peccabit, sic petendo, si primum membrum universaliter verum est. Atque ita in universum ille, qui proprie exigit tale juramentum, semper peccat. Et hanc doctrinam sequuntur alii Doctores, Turrecrem., cap. Quamcis, 22, q. 1; Bonavent. in 3, distinct. 39, dub. 5, circa litteram, et art. 2, quaest. 3, in corp., et ad 2; Richard., art. 3, quaest. 3; Gabr., q. 2, art. 3, dub. 1; Alen., 3 part., quaest. 31, membr. 3, art. 6; Navar., c. 12, n. 20; Soto, lib. 8, q. 2, art. 4; Covar., d. p. 1. $6, n.2, in fin.; Sylvest., Juramentumn, 2, quaest. 9, qui refert Cardinalem in Clementina unica, de Jurejur., et Panorm , in cap. Clericus, de Cohab. cler. et mulier. Ipse tamen Syivest. addit limitationem, de qua statim. Eamdem doctrinam sequitur Anton., 2 p., tit. 16, c. 7, 83; et omnes fundantur in sententia Augustini, serm. 11 de Sanctis, et serm. 30, alias 28, de Verb. Apost. ; et habétur in c. 7lle qui, etc., et c. Qui eaigit, 229, q. 1, ubi dicit, eum qui atium provocat ad jurandum, quem scit falsum juraturum, vincere homicidam. Ratio autem esse videtur, quia ille praebet proximo occasionem ruinae, et illum provocat ad gravissimum peccatum.

11. Difficultas que oritur ex praeecedenti doctrina. — Ex hac vero ratione oritur non parva duhitatio circa hanc communem doctrinam; nam qui petit ab aliquo ut juret, non petit ut juret falsum, sed petit id quod potest alter bene praestare; ergo licet ille ex malitia sua male id sit praestiturus, non imputatur malitia ei, qui petiit id, quod de se bonum est. Unde nec dici potest dedisse occasionem pejerandi, licet alius sumpserit illam sua malitia, quod pertinet ad scandalum passivum, non ad activum. Et eadem ratione non poterit dici induxisse ad malum, quia petiit id quod alter bene facere potuisset ; neque obstat quod petens juramentum praesciverit alium pejeraturum, nam hinc sequitur permisisse illud maIum, non voluisse. Et hoc probat exemplum de petitione mutui ab usurario, et destructione maleficii a mago. Denique hoc maxime videntur convincere nuper dicta de petente juramentum ab idololatra. Non est enim minus malum, imo majus jurare per deos falsos, quam pejerare per Deum verum, ut in superioribus dictum est ; sed hoc non obstante absolute ponitur regula, licere petere juramentum ab eo quem scimus juraturum per falsos deos; cur ergo non eadem, sed contraria regula in perjurio constituitur?

12. D. Thomee responsio ad objecta. — Ad haec respondet D. Thomas, d. avt. 4, ad 4, supponendo, non aliter licere petere juramentum ab idololatra, nisi quando creditur verum juraturum, nam si pejeraturus sit, eadem erit de illo ratio, proportione servata. Hoc autem supposito, reddit D. Thomas rationem differentiae, quia in juramento falso, etiamsi sit per verum Deum, deest bonum fidei, qua utitur aliquis in juramento illius, qui verum per falsos deos jurat. Unde in juramento ejus. qui falsum per verum Deum jurat, non videtur esse aliquod bonum, quo uti liceat. In quibus verbis hanc indicat rationem, quia tunc licet ab aliquo petere aliquid, licet cum peccato id sit facturus, quando in actione ejus aliquid boni est, quo uti licet, quia potest bene fieri et justi peti; ita vero contingit in juramento per falsos deos; nam per illud confirmatur veritas, et firmatur fides humana, qua uti licet. In pei- jurio autem omne bonum deficit, quia omnino evertitur finis juramenti, quia non confirmatur veritas , sed falsitas; et consequenter non firmatur fides, nec est ibi aliquid boni, qno uti possimus.

13. Oppugnatur superior doctrina. — Sed contra hoc est, quia etiam exigendo juramentum, ab eo qui falsum juraturus est, potest quis uti jure suo, et intendere aliquod bonum sibi debitum, vel necessarium, ad quod uti potest illo juramento, non ut falsum est, sed ut juramentum est. Quod manifeste probatur in persona judicis exigente juramentum a reo vel teste, licet praesumat falsum esse juraturum, nam si exigat secundum ordinem juris, non peccat , quia utitur jure suo, et utitur malo alterius ad hoc bonum satisfaciendi suo muneri, et parti petenti, et reipublicae; quia debet procedere secundum publicam scientiam et inquisitionem, et non desistere propter privatam scientiam, vel praesumptionem, alioquin multo majora mala in republica sequerentur Unde etiam patet, non peccare actorem, etiamsi privata persona sit, petendo jus suum per judicem, et per eum exigendo juramentum a debitore vel reo, etiamsi pejeraturum sciat, quia non sine bono usu et utilitate hoc fit. Primum, quia hoc expedit ad commune bonum, quia rei et debitores proniores redderentur ad malefaciendum, et ad occultauda delicta et debgtea, etiam pejerando, si scirent inde obligandos esse creditores, seu accusatores ad non instandum contra illos, quod est maximum absurdum; ergo utiliter jure suo utitur, qui per judicem petit juramentum, non curando quid alius malitia sua responsurus sit. Accedit, quod non debet ille ex malitia sua eommodum reportarc; magnum autem commodum illius esset, si non posset actor instare apud judicem, ut ab eo juramentum exigeret. Praeterea nunquam potest esse tanta certitudo de futuro perjurio, quin sperari possit, vel saltem dubitari an ille sit permovendus ad dicendum verum, vel timore Dei, vel poenarum et infamiae perjurii. Denique etiam in petitione juramenti inter privatos potest talis petitio habere bonum usum, maxime in contractibus, nam licet sciam alium contrahentem non impleturum quod jurat, imo nec juraturum cum animo implend;, possum ab illo petere juramentum, ut contractus in exteriori foro firmius maneat, et ut habeam actionem contra illum. Item in juramento pure assertorio potest esse utilitas vel obtinendi veritatem, vel, si ille falsum dicat , habendi occasionem postea convincendi illum, et digne puniendi, quando non habeo viam aliam jus meum obtinendi.

14. Non esse intrinsece malum petere jwramentwum ab eo quem scio pejeratwwnm, si fiat certis conditionibus. — Quoties juramentum eaigitur sine utilitate , et vehementer presumitur perjurium, peccatum grave est illud exigere. — Haec argumenta apud me probant non esse intrinsece malum petere juramentum. ab eo quem scimus vel praesumimus falsum juraturum, sed posse recte fieri, si duo vel tria illa concurrant, quae in juramento per falsos deos posuimus, ad casum praesentem illa cum proportione applicando. Primum est, ut non determinate petatur ab aliquo ut juret id, quod falsum esse scitur, nam hoc esset determinate inducere ad perjurium. Et hoc maxime videtur intendere Augustinus, in dicto c. Qui exigit, cum ait: Qui autem novit fecisse, et cogit jurare, homicida est, utique si cogit jurare non fecisse. Qui ergo scit aliquem accepisse talem pecuniam, et determinate petit ab illo ut juret non accepisse, gravissime peccat, et perjurus est, quia directa causa perjurii est. Et sic etiam dicitur in capit. 1, 22, q. 5: Qui compulsus a domino sciens perjurat, utrique sunt perjuri, et dominus, et miles. Unde neque in judicio hoc modo petitur juramentum, sed indifferenter : Jura an hoc feceris, vel, an hoc scias. Secunda conditio est, ut subsit justa causa petendi, ita ut necessitas aliqua cogat, vel saltem utilitas, ad quam aliquis habeat jus quo merito uti possit, nec teneatur illi cedere, ne alter sua malitia peccet. Ratio est superius posita, nam est hic eadem obligatio charitatis erga proximum , et charitatis ac religionis erga Deum. Et hoc etiam probat ratio D. Thomae ; nam si juramentum alterius, qui falsum est juraturus, nullius utilitatis est respectu petentis, contra rationem et charitatem est illum constituere in illo discrimine. Unde potest regula generalis constitui : Quoties juramentum petitur sine utifitate, et alias scitur, aut vehementer praesumitur, quod ille, a quo petitur, pejerabit, peccatum est mortale. Probatur, quia licet talis petitio juramenti ex inutilitate et vapa petitione esset tantum peccatum veniale, ex ruina proximi, et ex defectu veritatis futurae in juramento praeviso a petente, efficitur mortale ; quia licet petens directe non inducat ad falsum juramentum,, indirecte censetur inducere, quia tenebatur.non dare proximo talem occasionem sine causa. Quod maxime habet verum, quando alter non erat paratus ad jurandum ; credo tamen idem esse, etiamsi esset paratus in habitu seu virtute, quia nihilominus hic et nunc non esset commissurus tale peccatum.

15. At vero cum his duabus conditionibus licitum esse poterit juramentum petere ab eo qui praesumitur pejeraturus. Nam tunc eadem est ratio de petitione talis juramenti, quae de juramento futuro per falsos deos, vel petitione mutui ab exacturo usuras, et similibus, ut satis probatum est. Quod autem illae duae conditiones possint concurrere, de prima est per se notum, quia solum consistit in facto, et modo petendi, qui pendet ex libertate petentis. De secunda vero satis id videtur declaratum, et possunt facile alii casus morales et utilitates excogitari. Et hoc docuit Sylvest. supra, addens exceptionem : Nisi sit aliqua rationabilis causa recipiendi tale juramentum : supponit tamen necessarium etiam esse ut ille, a quo recipitur juramentum, ita sit paratus, ut se obtulerit sponte sua ad jurandum. Et hoc etiam sentit D. Thom., dict. art. 4, ad 2. dicens illum, qui jurationem recipit, non peccare, nisi forte quando propria sponte cogit eum ad jurandum, quem scit falsum juraturum ; et adducit Augustinum, dict. Epistol. 154 dicentem : Quamvis scriptum sit ne juremus, tunguam tamen me in Scripturis sacris legisse memini, ne ab aliquo jurationem accipiamus. Et eodem modo loquitur Soto ibi, sentiens tantum passive licere recipere juramentum, non vero exigere, quia recipere juramentum non est cooperari nec consentire juramento, sicut exigere. Quapropter verisimile non est quod Gabriel supra ait, non licere suscipere tale juramentum etiam ab eo, qui sponte se offert ad jurandum, nisi id intelligatur quando nulla subest legitima causa, ut paulo antea dixi.

16. Potest quis cum legitima causa emigere juramentun ab eo, qui se non offert ad jurandum , etiamsi timeatur pejeraturum esse. — Addo vero contingere posse, ut subsit legitima causa petendi juramentum, etiam ab eo qui non se obtulit ad jurandum, etiamsi valde probabiliter timeatur illum esse pejeraturum ; quando petens habet jus ad petendum ab eo confirmationem contractus , vel alterius veritatis per juramentum, et multum interest ut juret, etiamsi malitia sua falsum juret. Ut quoties ratione tui muneris teneris exigere juramentum, etiamsi non sis publicus judex, sed minister, vel procurator alterius, qui ejus cau- sam agis, et nisi juramentum exigas, praevaricationis aut negligentis administrationis argueris, et damnum incurres. Item si tuum negotium agis, et multum intersit, ut res sit exlerius juramento confirmata, ut supra declaratum est. In his enim, et simiiibus casibus, non est inductio ad perjurium, quia solum petitur juratio veritatis, ut supponitur, et alter sua malitia jurat falsitatem ; nec est consensus in perjurium, sed permissio, quae aliquando licita est propter bonum finem, et utendo jure proprio in gravi necessitate. Nec agitur contra ordinem charitatis, quia non tenetur quis ex charitate vitare peccatum alterius cum magna Jactura propria, quando ille sua culpa et voluntate peccat. Et ita declaranda videtur communis sententia, in quo nobiscum videtur sentire Less., lib. 2, cap. 42, dub. 10; clarius Dried. , libr. 1 de Libert. Christ., capit. 9, in fine.

17. Fit satis objectioni superius factae. — Juxta haec ergo dicendum est ad objectionem superius factam, differentiam constitutam a D. Thom. et Bonaven., et insinuatam ab Augustino, inter juramentum verum per falsos deos, et falsum per verum Deum, quoad praesentem casum intelligendam esse materialiter ac regulariter. Nam juramentum verum , etiam si sit per falsos deos, per se habet illam humanam utilitatem , qua per juramentum intenditur ; et in hoc juramento moralis regula est, licitum esse uti illo, et per modum exceptionis additur, nisi gratis et sine causa petatur. E contrario vero juramentum falsum per verum Deum per se caret utilitate intenta per juramentum, et ideo pro regula ponitur, non licere illud exigere privata auctoritate ; et nihilominus per modum exceptionis addendum est, nisi justa causa et moralis necessitas intercedat. In qua etiam potest esse latitudo, et levior causa sufficiet ad recipiendum tale juramentum ab sponte offerente, quam ad petendum; ad utrumque autem requiritur causa proportionata, quia alias non esset sola permissio, sed moralis consensio. Et fere idem dicendum censeo de alia distinctione inter personam publicam et privatam. Nam publicae personae quasi per se et jure suo licet petere juramentum, non obstante scientia privata de malo animo jurantis; tum quia judex utitur jure suo, et per se ac ratione officii habet legitimam causam ; tum etiam quia tale juramentum publice datum habet suum finem, et efficaciam in ordine ad scientiam publicam, quam judex sequi tenetur. In privata autem persona cessat haec ratio; et ideo generalis regula moralis contraria de illa ponitur, quamvis, ut dixi, suam habeat exceptionem. Et suo etiam modo regula data de judice limitationem habet ; nam, ut ait Alens. supra, si judex potest aliqua via, non deficiendo suo muneri , vitare petitionem juramenti, debet illam cavere; quod maxime a judice ecclesiastico observandum est, juxta cap. Clericos , de Cohabit. cler. et mulier.

18. Regula moralis : a quibus sit emigendum juramentum promissoriwn. — Tandem ex dictis facile intelligi potest, quid sit dicendum de juramento promissorio ; nam eadem doctrina cum proportione ad illud applicanda est. Nam si consideretur promissorium juramentum , ut praestandum cum debita intentione servandi illud, ut sic habet rationem assertorii, et consequenter idem est de illo dicendum. Si vero consideretur ut obligationem in futusum relinquit, et morale periculum imminet, ut a fragilibus hominibus non servetur, sic moralis et prudens regula est, ut non uisi raro, et cum magna necessitate exigatur. Quam indicat Navar., c. 12, n. 20, eamque colligit ex d. cap. Clericos, ubi Pontifex prohibet ne clerici cogantur ad abjurandas concubinas, propter cavendum periculum perjurii. Unde etiam inferunt Doctores, imprudenter agere confessores, qui a poenitentibus facile juramenta exigunt, vel de emendatione, vel de tollenda occasione, vel de re simili. Ita Navar. supra, cum Sylvest., Juramentum, 2, q. 9; Angel., Juramentum, 4, n. 11. Ex quo a fortiori sequitur, multo magis vitandam esse petitionem talis juramenti, quando moraliter praesumitur non esse servandum ab exhibente. Sed hoc habet moderationem positam de juramento assertorio, quia est eadem ratio; ubi enim confirmatio pacti vel promissionis per juramentum ad commune bonum spectat, vel ad defensionem, vel firmitatem proprii juris, peti potest sine violatione charitatis aut religionis , quia bonum petitur, et malum, quod timetur, permittitur. Et eadem ralione licitum est petere debitum ex juramento, etiamsi sciamus alium prius pejeraturum quam solvat, quando aliter non potest debitum recuperari, vel quando ad commune bonum id expedit. Denique in his omnibus regula charitatis et justitiae prudenter servanda est, nec potest alia certior iradi.

19. Exigere, duobus modis intelligi poLest. — Ultimo quaeri potest in hoc puncto, an e converso quoties alter licite jurare po- test, et creditur verum dicturus, licitum sit ab illo exigere juramentum. Respondeo, duobus modis posse accipi verbum exigendi. Primo rigorose, ut importat moralem necessitatem, et quasi coactionem vel per praeceptum, vel per metum aut poenam, etc. Secundo, potest verbum illud latius sumi, ut significat solam inductionem vel petitionem. Si ergo sumatur hoc posteriori modo, regula generalis constitui potest, licite ab aliquo exigi juramentum, quod ipse licite praestare potest, et ita facturus esse creditur. Probatur, quia ex ohjecto illa petitio est honesta, cum sit de re licita, et per se loquendo non habeat circumstantiam malam ; cur enim aut unde illam necessario habebit? Item si alter potest licite jurare, concurrunt ibi omnes tres comites juramenti; at cum illis comitibus licitum est etiam petere juramentum ; ergo.

20. Regula generalis traditur de his, a quibus potest licite juramentum exigi. — At vero si verbum exigendi sumatur priori modo, non satis est ad exigendum ab aliquo juramentum, quod ab ipso possit licite praestari, sed ultra hoc necessarium est, ut vel is, a quo petitur, teneatur ex aliquo debito justitiae vel obedientiae juramentum praestare; vel is, qui illud exigit, habeat jurisdictionem ad exigendum illud, imponendo praeceptum, vel alio justo modo cogendo ad debitum juramentum praestandum. Patet, quia nemo juste cogitur, nisi ex parte ipsius vel supponatur debitum, vel possit imponi novum praeceptum, et ex parte cogentis seu exigentis servetur modus proportionatus suae potestati. Ergosi unus non tenetur jurare, et alter non potest ei imponere praeceptum , non poterit hic juramentum ab illo exigere, quia vim injustam inferret. Item si ille tenetur jurare, hic vero non habet jurisdictionem ad cogendum illum, poterit quidem hic juramentum ab illo exigere, petendo et repraesentando debitum, non tamen cogendo per vim; quia haec non infertur juste, nisi ab habente jurisdictionem, vel similem potestatem, ut est domini in servum, aut patris in fiium. Qui autem habet talem potestatem, potest in rigore juramentum exigere per coactionem suae potestati commensuratam : et interdum potest imponere praeceptum jurandi, et sic facere debitum , quod ante non erat, ut in principio hujus libri diximus. In his autem casibus, in quibus unus cogit alium ad jurandum sine debita potestate , si juramentum alias est licitum, peccabit quidem contra justitiam, non vero contra juramentum vel reli- gionem, quia non inducit ad aliquid illi contrarium, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14