Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum violare juramentum promissorium quoad ejus veritatem, peccatum mortale sit ex genere suo.

CAPUT XV. UTRUM VIOLARE JURAMENTUM PROMISSORIUM QUOAD EJUS VERITATEM, PECCATUM MORTALE SIT EX GENERE SUO.

1. Diximus de gravitate peccati contra veritatem vel honestatem juramenti assertorii, nunc de promissorio dicendum superest, habet enim in hoc peculiarem rationem et difficultatem. Potest autem defectus committi in hoc juramento circa singulos comites honesti juramenti, scilicet veritatem, justitiam et necessitatem ; et quidem de hac tertia nihil est quod addamus, nam ex solo defectu illius, si alii duo comites serventur, nupquam incurritur culpa mortalis , sed ad summum venialis. Imo si attente res consideretur, ille defectus non committitur in hoc juramento, nisi quando fit, ac subinde ut assertorium est, nam postquam factum est, necessitatis est illud implere, si validum fuit; quod si fuit invalidum, etiam tunc non erit peccatum illud implere, nisi aliunde justitia seu honestas in ipso actu desit. De aliis ergo duobus defectibus dicemus : prius de veritatis defectu, qui nomine perjurii significatur, de altero vero postea.

2. Semper esse peccatum mortale jurare falsum, etiam in promissorio.— Supponimus autem primo , semper esse peccatum mortale cum falsitate jurare in ipso actu emitiendi juramentum promissorium , sive materia sit gravis, sive levis, sive bona, sive mala; quia tunc non violatur hoc juramentum ut promissorium, sed ut assertorium. Tunc autem cum falsitate sic juratur , quando juratur sine intentione faciendi quod promittitur ; qui enim sic promittit, eo ipso mentitur; ergo si juramentum addat, est statim perjurus asserendo falsum ; peccat ergo mortaliter juxta principium supra positum. Et ita in hac veritate omnes Doctores statim citandi conveniunt, et patebit magis ex capite sequenti.

3. Non semper est novwm peccatum non inplere juramentum promissorium , etiamsi id fiat cum intentione implendi. — Objectio. — Suppono secundo non semper esse novum peccatum , non implere juramentum promissorium, etiamsi cum intentione jurandi, et se obligandi, et illud implendi sit factum. Hoc constat in juramentis illicitis ex parte rei promissae, juxta ea quae traduntur in multis De- cretis, 29, q. 4, et supra late dictum est. Dices : non implere promissum juramento confirmatum, est contra praeceptum divinum negativum ; ergo est intrincese malum; ergo nunquam potest non esse peccatum. Primum antecedens probatur, quia, eo ipso quod promissio urata non impletur, fit falsum quod in promittendo assertum fuerat ; ergo fit ut Deus fuerit adductus ad confirmandam falsitatem; hoc autem est contra praceptum negativum non pejerandi , seu non assumendi Dei nomen in vanum. hespondetur, duobus modis contingere posse ut juramentum promissorium ad execulionem non perveniat sine culpa. Uno modo, quia, licet fuerit a principio validum, et obligaverit , inclusit tamen conditionem aliquam, sive expressam, sive tacitam , quae postea impleta non est. Et tunc nulla est in objectione difficultas ; negatur enim primum argumenti antecedens, et alterum in probatione assumptum ; quia tunc ex carentia talis executionis nulla falsitas redundat in praeteritam assertionem , qua: in vi conditionalis semper manet vera, et nunquam transivit in absolutam; et ideo licet executio impleta non fuerit, juramentum potest dici observatum, id est, non violatum. Et haec responsio locum habet in omni variatione circa juramentum, sive per mutationem materiae, sive per relaxationem, dispensationem, etc., quia omnes hi modi reducuntur ad conditionem non impletam.

4. Alia ratio, cur juramenta illicita vel impossibilia non obligent, ut impleantur. — Alio vero modo potest juramentum non impleri sine peccato, quia a principio non obligavit; ut contingit in juramentis de rebus vel illicitis, vel contrariis directe spiritualibus bonis, vel impossibilibus. Et in his evidens etiam est ratio assertionis, quia si ex juramento non nascitur obligatio, non potest esse novum peccatum illud non implere, sed tota culpa fuit in principio commissa, quando sic juratum est, ut juramentum obligare non posset : de qua culpa in capite sequenti dicetur.

5. Ad objectionem vero, quae magis consistii in forma arguendi, quam in re, duobus modis etiam in forma responderi potest. Primo, negando majorem, scilicet, non exequi promissionem juratam semper esse intrinsece malum; sed tunc solum quando juramentum obligavit. Ad probationem autem dicitur, quod falsitas rei, quae postea subsequitur, non est voluntatis, sed necessitatis, ex necessaria consecutione ad priorem defectum; et ideo nec est nova culpa, nec contra praeceptum, prout in se spectatur, sed solum in radice, prout fuit culpa sic jurare. Ut autem dicatur executio postea impossibilis, sufficit quod facto vel jure sit impossibilis, id est, talis ut fieri non debeat vel simpliciter, vel intuitu juramenti, ut supra explicatum est; unde illa falsitas non potest attribui, quatenus postea non exequitur juramentum, quia nec illam intendit, nec illam cavere tenetur, cum moraliter non possit.

6. Secundo, responderi potest, aliam esse rationem de juramento assertorio, aliam de promissorio, ut promissorium est; nam in assertorio assumere nomen Dei in vanum immediate est contra praeceptum negativum ; et ideo ita est intrinsece malum, ut nunquam possit honestari, nec a culpa excusari, si actus sit humanus; et hoc commune est promissorio, ut assertorium est, id est, secundum illam conditionem, quam debet habere, cum fit. At vero necessitas implendi promis sorium juramentum, ut tale est, non oritur immediate ex tali praecepto negativo, quia postquam emissum est juramentum, jam non assumitur nomen Dei, sed cavetur ne prior assumptio divini nominis irreverenter tractetur, et consequenter ne re ipsa fiat, ut in falsam assertionem ceciderit. Hoc autem immediate pertinet ad praeceptum affirmativum: Reddes Domino juramenta tua; et ideo non implere promissum juratum, magis est peccatum omissionis quam commissionis, quatenus contra religionem est, ut supra dixi. Praeceptum autem affirmativum non obligat semper et pro semper, et ideo fieri potest ut non semper sit malum non exequi ilud. Et ita in prassenti non est malum non exequi talia juramenta, quia non pertinet ad divini nominis honorem et reverentiam, ut talia promissa opere compleantur, quia non sunt conformia divinae bonitati aut voluntati. Unde etiam dici potest, in omni juramento promissorio includi conditionem: Si Deo placuerit, et ideo, illa non subsistente, sine falsitate non impleri.

7. Voluntarie non implere juramentum licitum, et obligans pro iempore, mortale peccatum est. -LVTertio, supponendum est, voluntarie non implere juramentum promissorium licitum, et obligans pro eo tempore quo non impletur, peccatum esse ex suo genere mortale contra divinam legem naturalem. Haec etiam assertio est certissima de fide, ut con- stat ex dictis de obligatione juramenti promissorii; nam obligatio, quam inducit, sub praeceptum cadit, ut ostendimus ; ergo frangere illam voluntarie peccatum est. Item illa obligatio est virtutis religionis, et ex praecepto colendi Deum ; ergo peccatum contra illam ex suo genere mortale est, et contra divinam legem naturalem. Unde etiam constat in materia gravi tale perjurium semper esse peccatum mortale, ut ex generalibus principiis de peccatis manifestum est. Quam vero grave sit in sua specie hoc delictum, ex dictis capite tertio sumendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15