Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

An violatio juramenti promissorii , ut tale est, possit esse veniale peccatum ex levitate materia.

CAPUT XVI. AN VIOLATIO JURAMENTI PROMISSORII , UT TALE EST, POSSIT ESSE VENIALE PECCATUM EX LEVITATE MATERIA.

1. Prima sententia. — Probatur prima opinio. — Prima sententia simpliciter negat. Tenet Gabriel, in 3, d. 39, q. 2, concl. 4et 7; Armil., verb. Jurare, num. 12; Lessius, lib. 2. cap. 46, dub. 5; Valent., disput. 6, q. 7, punct. 3, concl. 3. Inclinat Cajetan., in Summ., verb. Perjurium, ubisine distinctione affirmat hoc perjurium esse peccatum mortale. Favet non parum D. Thom., q. 89, art. 1, ad 1, quatenus dicit, ad reverentiam divini Lestimonii pertinere ut homo faciat esse verum id quod juravit, secundum suam possibilitatem; ex quibus verbis sumitur fundamentum hujus sententiae, quia videtur quoad hoc esse eadem ratio de juramenti promissori violatione, quae de assertorii. Probatur, quia etiam non implendo juramentum promissorium obligans, eflicitur Deus testis falsitatis, quantum est ex parte violantis illud; ergo haec etiam semper est gravis injuria Dei, etiamsi in re parva falsitas sit. Consequentia constat ex dictis. Et antecedens probatur, quia homo adduxit Deum in testem suae promissionis et assertionis de futuro, et postea vult illam tacere falsam, cum teneatur facere veram ; ergo quantum est in se, voluntarie facit ut Deus testatus fuerit falsum. Confirmatur, quia haec est praecisa ratio, ob quam in materia gravi hoc est peccatum conitra religionem, quia per illud fit ut Deus afferatur ad testificandum falsum ; haec autem ratio ad quamcumque materiam applicata continet gravem deformitatem ; ergo.

2. Unde argumentor secundo, quia quantitas materiae non confert ad augmentum vel levitatem peccati, nisi quando ipsa materia est objectum per se et immediatum peccati, ut patet in voto, in furto, et similibus; at in hoc perjurio materia ejus non est res promissa, sed promissio ipsa, vel assertio, quatenus vera vel falsa esse potest ; ergo parum refert quantitas materiae ad quantitatem peccati , quia veritas vel falsitas tanta est in gravi, sicut in levi re promissa. Tandem argumentor tertio, quia finis juramenti promissorii gravissime laeditur ex violatione ejus, in quacumque materia etiam minima ; ergo est semper grave peccatum. Consequentia est clara, quia non potest melior regula assignari ad discernendum quando defectus aliquis in juramento grave peccatum sit, ut bene exposuit Cajetan., in q. 98, artic. 2 et 3. Antecedens vero probatur, quia si Dei testimonium vel in minimis posset deficere, parum confirmaret quamcumque promissionem ; haec autem confirmatio est juramenti finis; ergo.

3. Secunda sententia. — Secunda sententia distinctione utitur ; nam vel parva res est tota materia juramenti promissorii, vel est solum quaedam pars minima integrae materia gravioris. In priori casu, asserit haec sententia esse peccatum mortale juramentum non implere, quia fit omnino vanum et falsum, et ita tunc procedent rationes superioris sententiae. In posteriori autem casu, asserit eadem sententia dari posse peccatum veniale ex levitate materiae partialis in transgressione juramenti promissorii. Et fundamentum quoad hanc partem esse videtur, quia levis defectus in partiali materia non videtur facere asserUonem, vel promissionem falsam simpliciter loquendo; et humano ac morali modo ; ut si quis juravit dicere rosarium, et unum Are praetermittit, non potest jure censeri infidelis in promissis, nec falsum dixisse. Idem est si quis promisit solvere debitum hora tertia, et parum post auditam horam solvit, vel qui promisit non ludere, et parum temporis in parva quantitate ludit ; nam ibi materia integra est nunquam ludere, et respectu illius hoc parum pro nihilo reputatur. Praecipuus auctor hujus sententiae fuit Cajetan. 2.2, q. 89. art. 7, ad 1 eum sequitur Covar., 1 Variar., cap. 1, n. 2, et tacite idem confirmat in cap. Quamvis, part. 1, S 1, num. 4; Cordub., in Summ. Hispan., quaest. 188; Philiarchus, tom. 11, lib. 3, cap. 3, de Offic. Sacer.

4. Tertia sententia. — Tertia sententia absolute docet, posse dari in hac materia peccatum veniale ex parvitate materiae promissae, etiam quando res parva est tota materia promissionis. Ita docet Anton., 2 part., tit. 10, cap. 4, S 1; Sylvest., Juramentum, 4, p. 1; Angel., Juramentum., 5, n. A41. junctis his quae addit verb. Perjurium, num. 1; Graffis, lib. 2, cap. 8, num. 8, num. 3, citans Anton. de Butr., in cap. Si vero, de Jurejuran.; idem sentit num. 17; Sot., lib. 2 de Justit., quaest. 4. art. 3, circa fin., et lib. 8 de Justit., quaest. 1, art. 7, et quaest. 2, art. 3; Navar., in Manual., cap. 12, num. 10 et 18, num. 7, et revocat priorem sententiam, quam prius tenuerat. Dicitque hanc sententiam esse magis receptam, a qua non est recedendum sine efficaci textu aut ratione, quae hic non inveniuntur. Eamdem opinionem sequitur Azor, tom. 1, lib. 11, cap. 5., quaest. 3; Cordub. etiam dicit, hanc sententiam esse valde probahilem, licet priorem dicat esse securiorem. Denique pro hac sententia referri possunt Doctores, qui asserunt non esse mortale, sed veniale peccatum non implere juramentum metu extortum, ut sunt Joan. Andr., Hostien., Panorm. et alii, in cap. Verum, de Jurejuran., per illum textum; et sequitur Angel., verb. Perjurium, num. 1, citans Petr. Aureol. Isti enim supponunt posse dari culpam venialem in non observando juramento promissorio, etiam in materia totali, ex quo principio recte sequitur etiam posse dari ob materiae levitatem. 5. Prima conclusio. — Dico primo, non esse in hac controversia constituendam differentiam inter materiam totalem vel partialem, sed eamdem esse utriusque rationem. Hanc assertionem probabimus in tract. 3 de Voto, latius quoad materiam voti ; nunc explicatur ex propriis hujus materiae. Quia in juramento assertorio non est admittenda talis differentia; ergo nec in promissorio. Antecedens constat, tum quia nullus in illo juramento ita distinxit, sed absolute definiunt, qualecumque sit mendacium leve ex parte materiae, illud confirmare juramento esse peccatum mortale; tum ex rationibus supra factis, quia quomodocumque mendacium sit, si testimonio Dei confirmetur, divina auctoritas destruitur. Unde non minus repugnat primae veritati dicere leve mendacium in materia partiali, quam in totali, ut per se constat. Consequentia vero probatur, quia vel non implendo juramentum promissorium Deus efficitur testis falsitatis, vel non efficitur: si non efficitur, cessat ratio peccati mortalis in materia levi; si vero efficitur, parum refert quod sit mendacium in tota materia, vel in parte. Et pro- cedit aequiparatio cum perjurio assertorio. Quia juxta illam sententiam perinde est, caeteris paribus, facere falsam propositionem de futuro, juramento confirmatam, sicut afferre Deum in testem mendacii de praeterito aut praesenti. Vel si inter haec constiuatur differentia quoad materiam partialem, eadem in totali poterit assignari.

6. Et ita probatur aliud membrum dilemmatis assumpti, quia si Deus non efhcitur testis mendacii, etiamsi juramentum promissorium non impleatur, non oportebit magis aequiparare illud cum perjurio assertorio in mendacio circa totam materiam, quam circa partem, sed differentia in uno inventa facile ad aliud applicabitur.

7. Probatur conclusio a priori. — Hatio autem a priori, ob quam in praesenti non admittitur illa distinctio, est, quia veritas consistit in adaequatione dicti ad rem, quae adaequatio in indivisibili consistit ; et ideo sicut est falsa propositio affirmans hic esse viginti homines, cum nullus sit, ita et affirmans esse viginti, ubi sunt decem et novem. Parumque refert de aequalitate disputare, an una propositio sit magis falsa quam alia; satis enim est utramque esse falsam, et assertionem ejus scienter prolatam esse mendacium; ergo si falsitas propositionis de futuro, quae resultat ex juramento promissorio non impleto sufficit ad gravitatem mortalis peccati, in materia partiali sicut in totali sufficiet, quia quomodocumque Deus afferatur in testem falsitatis, gravis illi fit injuria. Denique declaratur in hunc modum ; nam si quis, cum jurat se dicturum rosarium hodie, haberet animum omittendi unum A0»e, vel Pater, non minus peccaret quam si juraret dicere unum Aoe tantum sine animo implendi, quia uterque jurat mendacium ; ergo idem cum proportione erit, si postea in utroque casu non impleat. Si enim juxta illam sententiam in priori materia totali aequiparantur dicere vel facere falsum, debent aequiparari in posteriori; est enim eadem ratio gravitatis vel levitatis.

8. Refellitur secunda sententia.— Quapropter falsa sunt, quae in probatione secundae sententiae assumebantur, nam revera eadem falsitas in exemplis ibi adductis intervenit, considerata integra ratione veritatis, quae semper spectianda est, quando Deus ad illam confirmandam adducitur. Est autem cavendum, ne per aliam rationem extrinsecam excusetur culpa gravis in defectu partis materiee levis, ut, verbi gratia, si dicatur non peccare mortaliter, qui juravit centum aureos dare, et solvit illos excepto uno argenteo vel asse, quia alter, cui solvitur, tacite consentit, et pro nihilo ducit; hoc enim modo etiam peccatum veniale poterit excusari, et non solum in materia partiali, sed etiam in totali, imo etiam in gravi, si essent sufficientia signa remissionis alterius, ut supra dictum est. Hoc ergo est per accidens, et si quid potest conferre ad praesumptionem, eadem est ratio materiae partialis et totalis. Idemque est, si dicatur promissionem alicujus totius moraliter intelligi, et ideo sufficienter et vere impleri, etiamsi aliquid minimum desit. Nam si illud minimum tale est ut non censeatur cadere sub intentionem jurantis in eo rigore, jam nec sub culpa veniali erit obligatio; si autem cadit sub juramento ex intentione jurantis, non satisfit juramento, nec veritati, si illud non impletur, etiamsi quoad obligatonem justitiae illud pro nihilo reputetur. Semper ergo supponendum est juramentum obligare tam ad materiam partialem, quam ad totalem, et utramque omitti cum violaticne juramenti ; et sic diximus non posse rationabilem constitui differentiam.

9. Secunda conclusio.—D scrimen inter juramentum promissorium el assertorium.— bico secundo: probabiius est, secluso formali contemptu, non esse peccatum mortale non implere promissionem juratam in materia levi. Hanc partem multis rationibus confirmat Navarrus supra. sed omnes sunt ex generalibus materiis petitae, possentque facile ad juramentum assertorium applicari, et sicut in illa solvuntur, ita poterunt in praesenti solvi, nisi differentia quoad hoc inter juramentum assertorium et promissorium assignetur. Haec ergo differentia quaerenda est, et pro prineipali fundamento hujus materiae et assertionis assumenda. Hanc ergo differentiam declaro, quia non implere promissionem, tactam cum intentione recta, non est mendacium, sed infidelitas ; ergo qui non implet quod recta intentione juravit, non facit Deum testem mendacii, sed peccat, quia infideliter agit in re promissa sub divina auctoritate. Ergo non est eadem ratio pravitatis, et malitiae in utroque juramento violando, et ita poterit facile dari ratio levis culpa in juramento promissorio, quae in assertorio locum non habeat. Primum antecedens sumitur ex D. Thom. 2.2, q. 110, art. 3, ad b, dicente: Qui aliquid promattit, si habet animumn faciendi quod promittit, mon mentitur ; si vero uon faciat quod promisit, tunc videtur infideliter agere, per hoc quod animum mutat. Ubi etiam rationem insinuat, quia mentiri est contra mentem loqui, quod non facit is, qui promissum non implet ; infideliter autem agere, est mutare animum contra obligationem factam. Ex quo sequitur ut, licet prior propositio de futuro falsa fuerit, non tamen ex intentione loquentis, sed quasi materialiter. Unde si attente spectetur, quando non impletur promissio, non fit falsa prior propositio de futuro; tunc enim quando prolata fuit, vera vel falsa fuit, sed latebat nos qualis esset, et postea manifestatur. Dici autem potest homo causa illius falsitatis, quia posuit terminum relationis ejus, ut sic dicam, quod poterat et debebat non ponere; in quo infideliter agit, et a veritatis perfectione aliquo modo deviat, non tamen formaliter mentitur : sunt ergo illae deformitates et malitia diversarum rationum. Et a posteriori esse potest signum hujus diversitatis, quia mendacium dicere, nunquam potest honestari, et mutare animum potest honestari, ita ut non sit infidelitas, ut ibidem D. Thomas subdit; ergo haec infidelitas in promissis est genus peccati formaliter diversum a mendacio.

10. In juramento promissorio non adducitur Deus tanquam testis, sed tanguam fidejussor.— Hincque probatur prima consequentia, quia, si illud non est mendacium, non affertur Deus in testem mendacii. Unde supra dicebamus (et Cajetanus etiam in d. art.7 ita loquitur) quod in juramento promissorio, licet Deus afferatur ut testis praesentis promissionis et assertionis, quantum ad veritatem, quam de praesenti habere debet, quae ad assertorium juramentum spectat , nihilominus quantum ad assertionem de futuro potius aaadducitur tanquam fidejussor, quo sic promittens non mutabit indebite voluntatem suam et propositum. Quia testimonium proprie non fertur, nisi de veritate determinata, prout est veritas de praeterito, aut de praesenU; ad confirmandas autem propositiones de futuris contingentibus, vel promissiones, non solent induci testimonia, nisi vel ut constet de pacto praesenti, et de obligatione inde orta, vel ut dent quamdam auctoritatem obligationi per modum fidejussionis ; ita ergo invocatur Deus in juramento promissorio, nam invocatur modo hominibus accommodato ; ergo quamvis postea non impleatur promissio jurata, non ideo Deus affertur ad testificandum mendacium. Nec in hoc consistit irreverentia, quae illi fit, sed in hoc potius quod videtur contemni ejus auctoritas, quae interposita fuit per modum fidejussionis ad corroborandam promissionem.

11. Objectio. — Dices, totum hoc metaphoricum esse, et evertere vim juramenti promissorii ut sic, nisi ad testimonium divinum revocetur ;quia Deus non potest dici proprie fidejussor, non enim assumit in se onus solvendi promissum, si homo non solvat. Ergo soIum metaphorice potest dici fidejussor, quatenus suo testimonio praebet firmitatem promissioni, sicut solet praebere inter homines fidejussor ; ergo proprie non invocatur Deus nisi nt testis veritatis, etiam assertionis de futuro. Neque magis hoc repugnat, quam afferre Deum in testem veritatis de praesenti aut de praeterito occultissimae, et quae humano testimonio probari non posset; ideo enim Deus testis invocatur, quia omnia novit; ergo ita etiam adducitur ut testis promissionis et assertionis de futuro contingenti, quia omnia etiam futura praenovit.

12. Respondetur objectioni. — Wespondeo, involvi quidem ibi aliquam metaphoram, sed non illam quae explicatur per testificationem veritatis determinatae propositionis de futuro effectu libero, sed quae explicatur per testimonium praesentis actionis et promissionis, dans auctoritatem et vim futurae executioni, qualificando obligationem de illa, ut sic dicam. Quod declaro exemplo humano ; saepe enim solent homines promittere vel compromittere, aut sponsalia facere coram rege vel alio homine magnae auctoritatis, non ut proprie sit fidejussor subiens obligationem, nec etiam ut sit testis futurae executionis, sed ut praebeat auctoritatem contractui, et ut contrahentes intelligant injuriam illi facturos, si promissa non impleant, quia in se, et veluti pro honore, et reverentia sibi debita, talem promissionem vel conventionem assumit ; quia pertinet ad reverentiam alicujus personae, ut promissio coram illo facta eo fine, ut propter personae ipsius dignitatem cum majori fiducia et certitudine recipiatur, observetur, alioquin dignitas talis personae contemni videtur. Ad hunc ergo modum intelligo invocari Deum in juramento promissorio, ut testem praesentis promissionis, et dantem auctoritatem futurae executioni, non vero ut testificantem de veritate propositionis de futuro contingenti.

13. Declaratur praecedens doctrina. — Quod ita declaro, nam praescindendo a Deo (per impossibile, vel per mentis abstractionem praecisivam) futurorum contingentium in praes- cientia Dei determinatam veritatem, posset invocari eo modo, quo nunc invocatur in juramento promissorio ratione suae majestatis ac dignitatis, ad cujus honorem spectat, ut quod in ejus praesentia promittitur, quodque ab ipso velut sub sua protectione et auctoritate suscipitur, impleatur. Quod patet tum exemplo adducto ab humanis, sic enim inducitur praesentia regis, non propter praescientiam, sed propter auctoritatem ; tum quia homines, quando interponunt Deum in suis pactis et foederibus, non inducunt illum ut praescientem quid ipsi jurantes postea facturi sint, sed ut praesentem his quae faciunt, ac potentem punire, et vindictam sumere de transgressoribus. Idque optime declarant verba illa Genes. 31, ubi postquam Jacob et Laban inierunt foedus, et erexerunt tumulum in testimonium, dixit Laban : Zntueatur, et judicet Dominus inter nos, quando recesserimus a nobis, si affliveris filias meas, etc. Nullus sermonis nostri Lestis est absque Dev, qui praesens espicit ; et infra : Deus Abraham, et Deus Nachor judicet inter nos. Non ergo invocatur Deus per tale juramentum sub ratione praescientis futura, vel affirmantis illa, sed sub ratione assistentis, et testificantis praesentia, et potentis judicare de futuris.

14. Confirmatur eadem doctrina.— Et contirmatur ac declaratur amplius, quia saepe quod sub juramento promittitur, futurum non est, et ita assertio de futuro, in se ac materialiter sumpta (ut sic dicam) non est vera; nihilominus per tale juramentum non invocatur Deus ut testis mendacii, vel falsae assertionis, cum sine ullo peccato, vel certe sine gravi peccato interdum ita invocetur; ergo signum est non invocari, ut simpliciter testificans propositionem de futuro. Antecedens quoad utramque partem constat in juramentis promissoriis, quae sine peccato fiunt, et postea sine peccato non implentur, nam ibi assertio de futuro absolute spectata non fuit vera. Dices: non fuit jurata ut absoiute futura, sed ut futura sub conditione, ut supra dictum est, et ita non fuit falsa, quia conditio non fuit impleta. Sed contra, nam saltem non constat fuisse veram, etiam sub conditione ; imo juxta opinionem negantem Deum certo praescire haec contingentia conditionata, nunquam de facto tutura, non poterit illa invocatio, vel testificatio fundari in praescientia futuri eventus, quia absolute futurus non est, et sub conditione non praescitur. Verumtamen licet praesciatur quod futurum esset posita conditione, non inde pendet veritas illius juramenti. Nam, licet fortasse Deus praesciverit quod, licet conditio impleta fuisset, jurans non impleret postea promissum juratum, nihilominus de facto ille non invocavit Deum in testem falsitatis ; ergo signum est non invocasse illum ut testem propositionis de futuro, ut habentis quasi materialem veritatem, ut sic dicam, sed solum ut habentis formalem in praesenti proposito, et intentione; ex qua invocatione nascitur obligatio procurandi, ut factum postea sit dictis conforme. Quod clarius patet in juramento promissorio, quod non recte fit, postea vero recte non impletur, non propter defectum conditionis non impletae, sed quia a principio non habuit conditiones omnes recessarias ad obligandum. Ibi enima principio est falsa propositio de futuro, vel saltem esse debet, quantum est ex parte hominis, et nihilominus dici non potest illum invocasse Deum in testem mendacii vel falsitats, si cum intentione faciendi juravit, alias semper tale juramentum esset peecatum mortale, quod esse faisum in capite seq. constabit. Ergo per juramentum promissorium non invocatur Deus ut testis propositionis de futuro contingenti in se futurae, vel non futurae, sed ut est in intentione et obligatione jurantis.

15. Concluditur assertio supra posita.—Ex hoc ergo principio et discursu concludimus intentum. Primo, ex generali differentia inter perjurium veritati contrarium, et tautum contrarium promissioni, quia prius est formalissimum perjurium juxta D. Thom., q. 98, art. 1, ad 3, et art. 2; secundum autem non ita, quia non deficit a veritate mentis, sed tantum a veritate rei, ut sic dicam, quae respectu alterius est quasi materialis et secundaria; ergo, licet in priori perjurio non detur levis transgressio praecepti divini, quia illa ratio in quolibet perjurio perfecte et integre invenitur, secus erit in perjurio promissionis, si materia non sit gravis. Secundo, quia, licet juramentum promissorium in materia parvi momenti non impleatur, non fit Deus testis mendacn aut falsae assertionis; ergo ex hac parte non habet semper gravitatem moralem illud perjurium, sicut habet perjurium assertionis, et ita ruit fudamentum primae sententiae, et secundae quoad priorem partem ejus, quo destructo nullum superest ad asserendum in tah materia levi esse tam gravem malitiam. 16. Tertio, contrarium potest ostendi a simili de voto, cujus transgressio in materia levi, etiam totali, non est peccatum mortale, ut infra videbimus; ergo multo minus erit transgressio juramenti promissorii in proportionali materia. Probatur consequentia, quia dictum est supra, majorem esse obligationem voti quam juramenti promissorii, etiam in ordine ad Deum ; ergo caeteris paribus, ex parte materiae minor irreverentia fit Deo, non implendo juramentum promissorium, quam non implendo votum. Unde sine dubio gravius peccat contra religionem, qui non implet votum dandi centum virgini pauperi, quam qui non implet promissionem mere humanam juramento confirmatam circa eamdem materiam; ergo idem est cum proportione in aequali materia levi. Et hoc argumentum mihi etiam probat, per transgressionem juramenti promissorii non adduci Deum ad testificandum mendacium, quia alias gravius peccatum esset, caeteris paribus, et intra latitudinem religionis, non implere juramentum promissorium, quam non implere votum.

17. Quarto probatur, quia seclusa testificatione falsitatis, irreverentia, quae fit Deo, non implendo promissionem juratam, non destruit aliquod atiributum Dei in se, etiam in affectu hominis; ergo non est unde illa irreverentia ex suo genere tanta sit, ut minui non possit usque ad venialem culpam ex levitate materiae. Antecedens patet, quia non destruitur infallibilis veritas Dei, sicut in perjurio assertorio, ut patet ex dictis; nec etiam destruitur fidelitas, quia, licet Deus invocetur ad confirmandam promissionem hominis, non invocatur tanquam promittens, sed solum ut dans auctoritatem promissioni hominis, et ideo cum homo non implet, non facit Deum infidelem, sed quasi contemnit auctoritatem ejus; hic autem contemptus, cum non sit formalis, ex levitate materiae potest esse venialis. Tandem potest ad hoc juvare quod in principio hujus capitis dicebamus, perjurium assertorium esse directe peccatum commissionis contra praeceptum negativum non faciendi Deum testem falsi, quod semper habet maximam gravitatem ; perjurium autem promissionis potius est peccatum omissionis contrarium proxime praecepto affirmativo dandi Deo debitam reverentiam in eo praestando, quod sub ejus auctoritate promissum est, ut aperte testatur D. Thom., d. art. 7, ad 1, dicens: Si juramentun adhibeatur, obligatur bomo ut faciat esse verun id, quod juravit, secundum suam possiLilitatem, propler reverentiam divini testimonii; ergo per talem omissionem non inducitur Deus ad testificandum falsum, sed solum non fit verum quasi materialiter id, quod sub divi- no testimonio vere et ex animo promissum et assertum fuit. In hac vero omissione, non apparet tam gravis malitia, ut non possit esse venialis ex levitate materiae, quia per illam omissionem ut sic, non attribuitur Deo, etiam in affectu hominis, et per imputationem moralem, quod falsitatem aliquam formaliter testificetur, vel unquam fuerit testificatus , ut satis explicatum est; et aliud fundamentum illius gravitatis non apparet.

18. Ex his ergo satis probata manet assertio, et responsum ad fundamentum contrarium. Solum superest admonere, ut in assiguanda levi materia talis perjurii, falsa exempla caveantur. Quod imprimis adverto, quia sententia dicens, non implere juramentum metu extortum non esse peccatum mortale, sed veniale tantum, simpliciter vera non est, nam in materia gravi sine dubio erit grave peccatum, ut dovet expresse D. Thom., quaest. 98, art. 3, ad 1; et ibi Soto; et Cajetan., quaest. 89, art. 1, circa ad 3; et Navar., cap. 12, num. 14; Sylvest., Juramentum, 4, q. 7;et idem sentit Richard., in 3, d. 39, art. 2, q.2. Ex canonistis tenet expresse Panorm., in cap. Si vero, de Jurejuran., num. 10, referens Calder., Archid. ,et alios; idem ibi Felin., num. 1, circa finem; Fortun., de Ultim. fin., illatione 22, num. 34T. Et ratio est, quia metus licet respectu hóminis diminuat obligationem, non vero respectu Dei ; sicut votum metu factum non minus obligat circa eamdem materiam, quam obligaret sponte factum, quoad gravitatem obligationis, licet quoad firmitatem (ut sic dicam) non sit aequale, quia habet majorem causam dispensationis ; idem ergo est de juramento. Neque oppositum dicitur in dicto cap. lerum, imo prius ibi significatur, tale juramentum graviter obligare, et ideo indigere relaxatione, et ante illam non esse dicendum ut non servetur, ne detur occasio pejerandi. Solum ergo additur, eum, qui non servat, non esse puniendum tanquam propter mortale peccatum, non quia tale non sit, sed quia habet humanam excusationem, ut ab Ecclesia non puniatur, ut D. Thom. exposuit, et Glos., in cap. Verum, S Nunc, in fin. verb. Juramus, 25 d.

19. Unde infero, idem esse dicendum in casu cap. Debitores, de usurario, ubi minus coactum est juramentum, licet sit injustum, et sine dubio parit obligationem gravem in gravi materia, seu ex suo genere, ut in illo textu aperte supponitur. Nec dici potest iliud juramentum esse de materia levi (ut argu- mentatur Cajetanus), ex eo solum quod usurario parum utillis sit talis pecunia, quia et potest repeti, et ille tenetur eam restituere; nam haec accidentaria sunt, et actus ipse per se spectandus est; sic autem, si quantitas sit consideratione digna, gravis materia juramenti est respectu reverentiae Deo debitae. Igitur materia levis vel gravis ex re ipsa promissa, ejusque quantitate et qualitate, arbitrio viri prudentis pensanda est, ut in aliis materiis consideratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16