Caput 17
Caput 17
Utrum juramentum promissorium sine veritate factum semper sit peccatum mortale?
1. Quid sit fictum, quid dolosum juramentun. — Diximus de defectu veritatis in observando juramento promissorio, nunc dicendum est de peccato quod committitur, quando in praestando ipso juramento promissorio veritas deest. Deest autem hoc modo veritas ex defectu debitae intentionis, sub quo genere juramenti duos modos supra distinximus: unum vocavimus fictum, alium simulatum, seu dolosum, quorum prior in intentione interiori consistit, secundus in usu significationis verborum , et de hoc posteriori multa dicta sunt in cap. 5, de assertorio juramento, quae cum proportione locum habent in promissorio, quia ut ibi etiam notavimus. simulatio vel dolus in verbis non habet locum in juramento promissorio, nisi ut assertorium est, quia solum committitur hic defectus, quando actu verba proferuntur, ut constat; nihilominus ad complementum materiae, verbum unum in fine addemus. Praecipue igitur deest veritas huic juramento, quando ficta intentione fit, quod variis modis contingit, ut l. 2. c. 6, diximus, scilicet, quia vel sine intentione jurandi, vel promittendi, vel se obligandi, vel implendi promissum, fit. Est autem per se manifestum, in toto hoc genere fictionis committi aliquam culpam, quia non fit sine aliquo mendacio, seu fallacia, quia aliud verbis profertur, et aliud mente retinetur. Potest autem talis culpa esse, vel contra religionem, vel contra justitiam, aut fidelitatem humanam, et ad illius qualitatem et gravitatem explicandam per singulos fictionis modos breviter discurremus.
2. Prima conclusio. — Dico primo: jurare exterius sine intentione jurandi ex suo genere peccatum mortale est contra religionem, et contra secundum praeceptum Decalogi, et aliquando esse potest contra justitiam, licet non semper. Conclusio est communis Theologorum, in 3, distinct. 39; Bonav., art. 3, q. 1; Richar., art. 2, q. 2; item Cajetan., Soti, et aliorum, d. q. 89, art. 7; Covar., 1p., 85, num. 2. Probatur primo, quia illo modo assumitur nomen Dei in vanum, et modo gravi ac pernicioso ; ergo est peccatum mortale ex suo genere. Antecedens patet, quia nomen Dei ficte et exterius ad jurandum assumitur; ergo vane, quia non sumitur ad confirmandam veritatem, sed ad decipiendum; ergo in vanum; quid enim magis vanum quam fallacia et deceptio?lllatio autem primi argumenti probatur, tum quia magna irreverentia Dei est, quod illius nomine abutatur homo ad decipiendum alios; tum etiam quia talis modus jurandi est valde contrarius principali fini juramenti, qui est firmare humana foedera, et verba. Nam, ut in principio hujus materiae dixi,ex necessitate hujus internae intentionis jurandi multum videtur enervari efficacia juramenti ; unde nisi teneantur homines gravi obligatione ad habendam talem intentionem, cum jurant, prorsus evertitur juramenti fructus et securitas. Est ergo haec gravis obligatio nata ex intrinseca ratione juramenti et reverentia Deo debita; et ideo ejus transgressio est ex suo genere grave peccatum.
3. Atque haec assertio locum habet tam in juramento promissorio quam in assertorio, ut constat. Item potest tam circa veram assertionem, vel promissionem, quam circa falsam sic jurari ; habet tamen assertio majorem certitudinem, quando falsum est quod hoc modo juratur, ut auctores citati, et omnes alii docent. Quia praeter inordinationem declaratam, ibi adducitur nomen Dei invocatione externa ad falsum confirmandum; hic autem est major abusus divini nominis, et in majorem irreverentiam Dei cedit. Quia cum homines non videant cor, sed ea quae exterius aguntur, apud illos perinde est, sic ficte jurare, ac Deum in falsum adducere ; unde si intelligant esse falsum quod sic juratum est, credent Deum fuisse adductum ad testificandum falsum. Quod autem falsitas promissionis vel assertionis sic juratae sit occulta aliis hominibus, est per accidens, sed illa de se est valde perniciosa fictio. Confirmatur, nam exterius dicere verba blasphemiae in Deum, etiamsi dicantur sine intentione blasphemandi, sed ex metu vel vana ostentatione, peccatum mortale est, quia de se tendit in gravem injuriam et inhonorationem Dei ; ergo adducere Deum exterius ad testificandum falsum, de se est gravis irrevcrentia Dei.
4. Objectio. — Dices: maledicere sine intentione imprecandi malum, non est peccatum mortale; ergo nec jurare sine intentione, etiam falsum. Item, qui jurat sine intentione, non jurat; ergo licet juret falsum, non perjurat ; ergo non peccat mortaliter. RéSpondeo ad primum, negando consequentiam, quia qui maledicit, non assumit nomen Dei, sed fortasse daemonis; et ideo fictio non auget malitiam, sed minuit. Deinde, licet fortasse contingat invocare nomen Dei, non invocat ad testificandum, sed ad operandum; et ideo cum invocetur ad malum proximi, minus malum est non ex animo invocare, neque in eo intervenit gravis injuria Dei vel proximi. Ad secundum, concedo illum non vere, sed apparenter jurare, et ideo illud non esse verum perjurium (ut sic dicam), sed apparens. Verumtamen haec ipsa fictio perjurii est gravis injuria Dei, et valde perniciosa societati humanae, et ideo sine dubio est grave peccatum ex genere suo. Àn vero in individuo semper tale sit, vel ex levitate materiae possit esse veniale, non invenio disputatum ; in sequentibus vero illud attingam.
5. At vero quando juramentum externum est de re vera, aliqui putant ex vi religionis non esse mortale jurare veritatem sine intentione. Dico, ex vi religionis, nam ex vi justitiae, non est dubium quin possit esse peccatum mortale ; ut si, judice vel superiore juste praecipiente jurare, subditus sine intentione jurandi verba proferat, peccat mortaliter, quia contra justum mandatum in re ipsa, licet non in externa specie ; quod non excusat, quia est gravis deceptio, et inobedientia in re gravi. Idem credo, si in jurando gravi et justo contractu vel promissione ficte quis juret sine intentione ; nam, supposita conventione vel pacto, teneris vere et ex animo te obligare, ac jurare. Hinc vero recte concluditur, in his casibus, atque adeo ex genere etiam esse hoc peccatum mortale contra religionem, quia est gravis irreverentia, et abusus nominis Dei valde contrarius fini juramenti, qui est veritatis confirmatio ; pro nihilo enim aestimabitur juramenti adjectio, si intelligant homines sine peccato gravi posse ficte fieri, etiam in negotiis gravibus.
6. Res vero dubia est, quando juramentum injuste exigitur, vel quoties voluntarie et sine obligatione, et sine alio nocumento vel injuria tertii fit. Nam Cajetanus, d. art. 7, dub. penult., censet nihilominus illud esse in individuo peccatum mortale, quia est quaedam illusio divini nominis, et contraria primario fini juramenti; et hoc sequitur Covar. supra, n.3, et est probabile, sed nimis rigorosum ; et ideo Soto contrarium tenet, et mulii sequuntur, et mihi etiam videtur probabilius. Quia ibi non intervenit injustitia proximi (ut in casu supponitur) praeter illud genus mendacii, quod homini perniciosum non est; nec etiam respectu Dei intervenit gravis irreverentia, quia, eo modo quo nomen ejus assumitur, ad veritatem affirmandam adducitur. Et licet ratione fictionis in vanum assumatur nomen Dei, quod negari non potest, non tamen cum gravi irreverentia ratione materliae et modi, et ideo licet sit culpa, non tamen gravis. Sicut qui orat sine attentione, et qui laudes Deo canit, nihil de illo cogitans, in vanum nomen Dei assumit, et non propterea mortaliter peccat. Nec denique finis juramenti graviter in hoc offenditur, quia sufficit ad finem juramenti, quod sine fictione exhiberi debeat, et quod haec obligatio sit proportionata materiae, et negotio de quo tractatur.
7. Secunda conclusio. — Objicitur contra secundam conclusionem. — Dico secundo: jurare cum intentione jurandi, et non servandi seu faciendi quod juratum est, semper est peecatum mortale. Hoc jam dictum est capite praecedenti, quia tale juramentum est perjurium assertorium, quod semper est peccatum mortale ; neque in eo distinguitur gravis et levis materia quoad hanc partem, ut visum est. Dices: non est peccatum mortale proponere facere quod sine peccato mortali fieri potest ; sed non implere juramentum promissorium in materia levi, non est peccatum mortale ; ergo proponere illud non servare, non erit peccatum mortale; ergo habere hoc propositum in eodem tempore et momento, in quo juramentum fit, non erit peccatum mortale, est enim eadem ratio. Secundo , passim videmus fieri juramenta levia, quae non censentur esse peccata mortalia, licet fiant sine intentione exequendi illa ; talia videntur esse juramenta parentum vel dominorum, qui filiis vel servis supplicium snb juramento minantur ; vel e converso solent sub juramento munuscula eis promittere, si aliquid faciant, solum ad eos excitandos, sine animo implendi. Huc etiam spectant juramenta urbanitatis, ut cum honoris causa jurat aliquis non ingredi, nisi alter praececat, et similia, quae neque pos- tea implentur, neque antea cum illa intentione fiunt. His denique adjungi solet juramentum promissorium per jocum factum: nam fieri solet sine intentione implendi, et tamen solum censetur esse peccatum veniale, ut sentit Glos., in cap. Unum, S Nunc, in fin., verb. Juramentum, 25 d.
S. Dissolvitur prima objectio. — Ad priorem objectionem respondeo, negando ultimam consequentiam, quia quando fit juramentum cum proposito non faciendi quod juratur, tale propositum destruit primariam veritatem talis juramenti, et facit ut sit de formali et proprio mendacio. Quando autem in principio fit juramentum cum debito proposito, licet postea mutetur, non tollitur formalis et primaria veritas prioris juramenti; illa enim semel prolata mutari non potest ; solum fit ut assertio de futuro in re ipsa non fuerit, quod pertinet quasi ad materialem falsitatem, ut supra declaratum est. Propositum ergo faciendi vel non faciendi id, quod juramento affirmatur, erit tunc quasi materia peccati muortalis respectu falsi juramenti.
9. Secunda objectio dissolvitur. — Ad secuncam partem objectionis, omnes fere auctores conantur haec ordinaria juramenta excusare a peccato mortali ; oportet tamen ut excusatio bene fundata sit. Itaque quantumcumque juramentum promissorium sit de re levi, si absoluta intentione et proposito jurandi, et non implendi fit, peccatur mortaliter, quia est perjurium assertorium, ut supra declaratum est. Primo ergo excusari possunt a gravi culpa, quia sicut non fiunt cum intentione faciendi quod dicitur, ita nec cum intentione jurandi ; et ita licet sit mendacium, non est perjurium, quia illud non est juramentum. Haec vero excusatio non caret scrupulo, quia licet illud non sit verum juramentum, est saltem externum et apparens, et cadit super mendacium, quod diximus supra esse peccatum mortale, nisi quis velit excusare illud propter levitatem materiae. Secundo vero et melius excusantur, quia licet fiant cum intentione jurandi, non tamen absolute, sed cum aliqua subintellecta conditione, scilicet, si hoc vel illud feceris, si consenseris, aut, si non nimium repugnaveris, vel, nisi aliud magis expedire judicaverim, vel, quantum in me est, vel, si alteri non fuerit ingratum. Tertia excusatio est, quod illa juramenta licet cum intentione et proposito fiant, postea non obligant, quia non sunt de re honesta, sed imperiinente, vel sine debita ratione ; quomodo autem haec esse possit excusatio a mortali, dicemus capite sequenti. Quarta excusatio est, quod talia juramenta interdum obligant, postea vero facile non observantur propter mutationem animi, non tamen cum gravi culpa, propter dicta in capite praecedenti, quia materia levis est. Et haec tertia et quarta excusatio maxime videntur habere locum in levibus comminationibus vel promissionibus, quae a matribus vel dominis fiunt ; secunda vero magis in juramentis urbanitatis locum habet. Et utraque videntur esse incauta juramenta, quae Augustinus ponit inter venialia peccata, sermon. 41 de Sanctis, quia nimia facilitate in levi materia fiunt, et postea ex quacumque necessitate vel oecasione non implentur. De quibus loquitur etiam Gratianus, referens Augustinum, in dicto 8 Nunuc, ubi Glossa de jocoso juramento id intelligit, sed non recte, quia multa ex dictis non sunt jocosa juramenta, ut constat. Unde( quod supra etiam dictum est ) jocus non obstat, quominus veritas in jurando tenenda sit ; et ideo licet promissio fiat joco, si tamen juratur, debet fieri animo adimplendi. Postea vero frequentius non obligabit, nisi sub veniali, ut dixit Marc. Anton. Baver., tract. de Juramen., num. 120. Quod ideo dictum esse intelligo, quia talia juramenta nonnisi circa materiam levem fiunt.
10. Juramentum fictum solum est mortale, quando includit falsitatem assertionis aut njustitiam. — Dico tertio: juramentum fictum ex defectu intentionis promittendi, aut se obligandi, tunc solum est peccatum mortale, quando includit falsitatem assertionis, aut injustitiam, alias erit veniale, vel interdum nulIum. De promisssione declaratur, nam potest juramentum fieri sub verbo promittendi, vel tantum sub verbo faciendi, ut: Promitto et juro me facturum ; aut solum: Juro me facturum, daturum, etc. Quando juramentum cadit in promissionem, et sufficienter hoc exprimitur, tunc jurare sine intentione promittendi est perjurium contra veritatem assertionis, et ideo est peccatum mortale, ut constat. Quando vero juramentum cadit in factum, si quis habeat intentionem faciendi, licet non habeat intentionem promittendi, non peccabit mortaliter ex vi juramenti, quia nulIum mendacium jurat. Imo nec veniale peccatum hoc esse videtur ex vi religionis, quia potest rectissime fieri juramentum de sola assertione futuri operis sine promissione, ut supra declaratum est. Dico autem, ex vi religionis ant juramenti, quia ex alio capite potest in- tervenire culpa ; ut si alias convenerit de promittendo, vel de faciendo pacto, et sine ratione decipiat alterum, et verbis eludat. Quod pertinebit magis ad juramentum dolosum , quam ad fictum, quia utitur quis verbis assertoriis, tanquam promissoriis ; quia ita illa accipit, cui juratur, cum tamen jurans hoc non intendat, quod pertinet ad cautelam, non ad falsitatem.
11. Duplex intentio se non obligandi. — Quod vero spectat ad intentionem non se obligandi, de duplici obligatione potest esse sermo, scilicet, de obligatione justitiae, vel fidelitatis, quae directe est ad hominem ; vel de obligatione propria juramenti. Intentio ergo non se obligandi priori modo eadem in re est cum intentione non promittendi, et ideo eamdem rationem habet vel culpae, vel excusationis. Intentio autem non se obligandi ex juramento impossibilis est, nisi ex erronea conscientia. ut supra declaravi, et ideo non potest in illa fictione culpa intervenire, nisi ex eadem erronea conscientia, et juxta modum et qualitatem illius ; et ideo non potest de tali actione et culpa aliqua regula dari, quia conscientia erronea est per accidens, et ad factum pertinet, potestque infinitis modis variari. Re autem secundum se spectata, licet quis erret putans posse se obligationem juramenti a juramento proprio, et cum intentione jurandi facto. separare, vix potest ignorantia ad hoc extendi, ut credatur licitum hanc separationem intendere, et ideo moraliter non credo haberi talem intentionem sine gravi culpa, quae in effectu nihil confert, quia nihilominus ille manet obligatus, ut supra dixi.
12. Juramentum simulatum ex honesta causa non est peccatum mortale. — Dico quarto: juramentum simulatum , etiamsi promissorium sit, intrinsece non continet perjurium, nec grave peccatum, si absque injustitia, et ex honesta causa fiat; ratione autem injustitiae poterit esse peccatum gravius aut levius proratione materiae. Conclusio est communis, et clara ex dictis supra, cap. 6; nam illa communia sunt juramento promissorio; imo de illo principaliter dicuntur a Doctoribus, ut dixit Sylvester, verb. Juramentum, 3, q.2. Prior ergo pars constat, quia in hoc juramento non intervenit falsitas, nam secundum intentionem jurantis verum est quod juratur; quod autem alius aliter accipiat, non reddit juramentum falsum, quia invocatio testimonii divini non applicatur ad significatum ab intentione illius qui accipit jaramentum, sed jurantis. Secunda pars maxime habet locum in juramentis metu extortis, ut bene decla rant Angel. Juramentwn, 5, num. 9; Navar., cap. 12, num. 14; Ludov. Lop., 1 part., cap. 42 et idem est de quacumque promissione injuste petita, et de usuris solvendis, vel similibus. Tertia vero pars habet locum extra hos casus, scilicet, quando quis vel ex obligatione, vel saltem sponte jurat et promittit, quia tunc sincera mente et sine amphibologiis promittere debet, et consequenter etiam jurare, et contrarium est contra justitiam ex genere suo, et ideo tale juramentum etiam promissorium mortale peccatum censetur. Et ita loquuntnr de illo Theologi, in 3, d. 39, ubi Bonav., artic. 3, quaest. 1; Richard., Sot. et alii; intelligunt enim de dolo proprie dicto, quod injustam deceptionem includit. Habetque locum in matrimonio, sponsalibus, et aliis contractibus, de quibus varia exempla dari possunt ; sed ad praesentem locum non spectant, et generalis doctrina de juramento doloso satis ex dictis constat.
On this page