Caput 18
Caput 18
Utrum juramentum promissorium de materia incapaci obligationis, semper sit peccatum mortale.
CAPUT XVII. UTRUM JURAMENTUM PROMISSORIUM DE MATERIA INCAPACI OBLIGATIONIS, SEMPER SIT PECCATUM MORTALE.
1. Est peccatum promiitere aliquid ad quod quis se non potest obligare. — Duobus modis potest juramentum esse incapax obligationis ex parte materiae. Primo, quia est de re non bona, sed indifferente, vel consiliis contraria, vel uitra vires jurantis ; secundo, quia est de re mala, quod proprius dicitur iniquum, quia est de aliquo peccato, quod potest esse aut veniale, aut mortale. De priori modo pravi juramenti dicemus in hoc capite, de alio in sequenti.
2. Dico ergo primo: promittere sub juramento aliquid, ad quod juramentum obligare non potest, peccatum semper est, et ex genere suo mortale. Prior pars probatur, quia inordinatum est formam applicare ad indebitam materiam, et rem sacram rei profanae et sibi repugnanti conjungere seu miscere; nam hoc est veluti sanctum dare canibus. Item juramentum nunquam non obligat ratione qualitatis materiae, nisi quia tale est quod juratur, ut adversetur aliquo modo divina bonitati, quia illo modo fieret juramentum vinculum iniquitatis, vel vanitatis. Et ideo diximus supra, quoties juramentum non obligat ratione materiae, iniquum esse facere quod juratum est, quasi ex obligatione juramenti; ergo semper est contra reverentiam Deo et sacris rebus debitam, tale facere juramentum ; semper ergo est aliquod peccatum.
3. Objectio. — Solutio. — Dices : interdum potest esse moraliter necessarium tale juramentum, et fieri cum tali cautione, ut a culpa excusetur. Ut si quis vel metu coactus, vel ad evitandas importunas preces, juret se non ingressurum religionem, subintelligens, si id melius sit; vel, sicut supra dicebamus cum multis, non peccare feminam, quae in articulo mortis constituta, ut absolvatur, jurat se accessuram ad eum qui revera non est maritus, et in foro Ecclesiae talis judicatur, subintelligens se accessuram ad illum, si licite poterit; haec enim juramenta sunt de materia incapaci, et tamen sine peccato fiunt. Respondeo negando esse de materia incapaci, quia tunc juramentum illud non est absolutum, sed conditionatum, et stante conditione, posset obligare; quod vero materia non obliget, ideo est quia conditio non impletur. Nec vero illae conditiones sunt omnino impossibiles, quia et posset talis esse verus maritus, et ita actus licere, et ingressus religionis in aliquo casu posset non expedire. Altera vero pars, videlicet, hoc peccatum esse mortale ex genere, patet, tum ex genere virtutis cui opponitur; tum maxime quod intra propriam rationem et modum potest esse mortale, ut ex sequentibus patebit.
4. Dico ergo secundo: hoc peccatum in individuo non semper est mortale, sed potest esse veniale ex levitate materiae. Probatur inductione, nam jurare non jejunare hodie, cum id non praecipitur, aut non facere aliquid indifferens, non est peccatum mortale. Ratio est, quia tale juramentum, cum fit, non continet mendacium supponimus enim fieri cum intentione ; ergo non est perjurium; ergo ex levitate materiae potest esse peccatum veniale, quia, secluso capite falsitatis, non est unde repugnet. Et in materiis insinuatis, per se videtur clarum non inveniri gravem irreverentiam, sed potius animi levitatem.
5. Dices : juramentum quod ita fit ut obligare non possit, involvit quoddam mendacium juramento ipso confirmatum ; nam qui jurat aliquid, jurat se obligare ad illud; at hoc falsum est, quando talis materia juratur, quia tunc jurans revera non se obligat; ergo implicite jurat falsum, et consequenter est peccatum mortale. Et confirmatur, quia tale juramentum directe est contrarium fini juramenti; ergo etiam ex hoc capite habet gravem malitiam. Antecedens patet, quia finis juramenti est confirmare veritatem ; non autem confirmat illam, nisi obligando ad faciendum verum quod juratum est; ergo quoties juratur sine capacitate obligationis, evacuatur finis juramenti.
6. Ad argumentum respondeo negando assumptum. Ad probationem, nego eum, qui jurat hoc vel illud facere, etiam jurare, se ad hoc vel illud obligare, praesertim valide et cum effectu, sed simpliciter et directe (ut sic dicam) jurat promissionem, nullam vero reflexionem facit, unde nec jurat se jurare, nec jurat se obligare, et ideo licet cum effectu non obligetur ex incapacitate materiae, nullum mendacium profert, aut jurat. Ad confirmationem respondetur, in tali juramento impediri effectum juramenti, et inde recte probari illum esse indebitum modum jurandi, non támen ostendit semper esse peccatum mortale. Quia non impeditur aut evacuatur finis juramenti universaliter, vel secundum se, quia licet tale juramentum non obliget, alia poterunt suam obligationem inducere in materia capaci; ille ergo defectus praecise spectatus gravis non est.
7. Per se non est peccatum mortale jurare aliquid contra consilia. — Hinc infero primo, non esse peccatum mortale, per se loquendo, jurare aliquid contrarium consiliis. Ita Navar., c. 19, n. 16, et citat Glos., in c. 1, 85 d. Idem tenet Tabien., verb. Jurare, n. S, 10et 12; Anton., Cajet., Sot., et alii infra citandi. Et ratio patet ex dictis, quia in re jurata secundum se spectata non est malitia, sed sola incapacitas obligationis juramenti; haec autem non sufficit ad peccatum mortale, neque aliunde apparet gravis injuria Dei in illo actu, et ex sequenti assertione haec illatio a fortiori confirmabitur. Contrarium tamen tenet Angel., verb. Perjurium, n. 1, et verb. Juramentum, 5, n. 2. Probat ex c. Florentinus, d. 85, ubi insinuatur graviter peccasse, qui juravit non acceptare episcopatum. Sed alius est sensus illius loci, ut supra tractatum est. Potuitque illud esse peccatum mortale, si factum fuisset juramentum cum obstinato animo non acceptandi, etiam contra praeceptum superioris. Sylvester autem, Juramentum, ?2, quaest. 2, dicit in modicis bonis seu consiliis non esse peccatum mortale, aliquid eis contrarium jurare, secus vero in magnis, ut de non ingrediendo religionem, et similibus. Sed hane etiam distinctionem, seu exceptio- nem non admittimus, cum aliis Doctoribus allegatis, quia non habet fundamentum, et quia in rigore etiam omissio religionis vel alterius boni similis non est peccatum.
8. Secundo, inferunt aliqui non essc peccatum mortale, jurare rem non malam impossibilem juranti. Ita sentit Tabien. supr., n. 10, nam absolute negat juramentum de re impossibili esse peccatum mortale, quia defectus judieii in juramento non est mortale peccatum ; ibi autem tantum judicium deesse videtur. Sed distinctione opus est; nam aut is, qui jurat, scit esse impossibile quod jurat, aut fallitur putans esse possibile. Quando priori modo jurat, semper mortaliter peccat, quia impossibile est quod cum tal scientia habeat propositum implendi quod jurat ; nam voluntatis propositum non est de re impossibili cognita ut tali, quia propositum dicit actum absolutum et efficacem voluntatis, et talis requiritur ad juramenti veritatem. Et hoc est maxime in praxi observandum pro debitoribus, qui facile jurant solvere intra talem terminum, cum sciant sibi esse impossibile, et pro ofticialibus, qui jurant opus tali die reddere perfectum, et sic de aliis. Et ita constat in hoc modo jurandi dari aliquando peccatum mortale ; propter quod diximus esse hoc peccatum mortale ex genere. At vero cum aliquis putat rem sibi fore possibilem, facile poterit, vel non peccare, si probabilem habuit existimationem, vel venialiter peccare, si ex ncgligentia levi sic juravit rem in se impossibilem. Si autem temere sic juravit, profecto erit peccatum mortale, quia reducitur actus in naturam suae formae, et sic jurando, virtute vult jurare falsum, quia impossibilitas repugnat veritati. Atque ita docet Sylvest. cum Hostiens., Juramentum, 4, q. 18, in fine, et q. 29, verb. Perjuriun, q.1; Navar., c. 12, n. 22.
On this page