Caput 19
Caput 19
Quale peccatum sit juramentum iniquum de peccato committendo?
1. Juramentum peccandi venialiter, si adsit animus implendi, est veniale. — Dico primo: juramentum de peccato veniali peccatum est; si tamen fiat cum proposito implendi illud, non est mortale ex vi talis materiae, et per se loquendo. Prior pars est certa, quia tali juramento deest comes justitiae. Difficultas vero nonnulla est in posteriori parte, nam contra- rium videntur sentire Angel. et Hugo; dicunt enim, quod jurare contra primam partem justitiae, quae est declinare a malo, est peccatum mortale. Et suaderi hoc potest primo, quia qui adhibet Deum in testem peccati, ipsofacto profitetur Deo placere tale peccatum ; sed baec est magna blasphemia, etiam in peccato venali ; ergo. Major patet, quia ideo jurans inducit Deum ad confirmandam talem assertionem, ut credatur ad reverentiam Dei pertinere, illam facere veram. supposito juramento; quod esse non potest, nisi quia supponitur Deo grata talis actio. Secundo, qui sic jurat, tenetur habere propositum peccandi venialiter cum jurat, alioqui jurabit mendacium, et peccabit; ergo virtute juramenti obligatur ad habendum tale propositum: sed gravis irreverentia Dei est facere, ut assumptio nominis ejus cogat et obliget hominem ad habendum propositum peccandi venialiter ; ergo.
2. Tertio, qui juravit peccare venialiter, si id postea faciat ratione juramenti, peccabit mortaliter, quia licet illud secundum se sit tantum veniale, tamen intuitu juramenti id facere erit mortale, quia est quodammodo attribuere Deo talem malitiam; ergo etiam a principio id jurare est peccatum mortale. Consequentia patet, quia etiam hoc modo attribuitur Deo necessitas habendi propositum peccandi. Antecedens vero asseritur ab Hugone, antiquo Canonista, ut refert et sequitur Angel., Juramentum, 5, n. 2. Quarto, qui jurat aliquid impossibife, peceat mortaliter, ut supra dictum ; ergo qui jurat quodvis peccatum, peccat mortaliter. Consequentia probatur, quia quod licite fieri nou potest, apud Deum judicatur impossibile.
3. Nihilominus assertio posita communis est. Tenet Cajet., d. q. 89, art. 7, etibi Soto, et quast. 9, art. 3. Anton., 2 p., tit. 10, c. 4, S Sylvest., verb. Juramentum, 2, quaest. 7; Tabien. et Navar. proxime allegati; Covar., d. c. Quamvis, 1 p., S6, in fine, ubi alios refert. Fundamentum est, quia hoc non est perjurium rigorosum et proprium, quia supponimus jurari cum intentione implendi, ac subinde verum esse quod de praesenti juratur, et formaliter ac ex intentione jurari ut verum faciendum in futurum ; ergo per tale juramentum non fit gravis injuria divinae veritati. Sed non fit etiam divinae bonitati, quia, licet materia illius veritatis, quae juratur, sit peccatum, non affertur Deus ut approbator illius malitiae, sed tantum ut confirmator veritatis. Et licet sit aliqua irreverentia Dei, ejus nomine et auctoritate velle confirmare stabilitatem propositi de peccato veniali faciendo, tamen cum illud peccatum leve sit, non videtur suffticere ad mortalem gravitatem illius irreverentiae, secluso formali contemptu. Vis autem hujus rationis patebit magis ex solutione argumentorum.
4. Ad primum ergo negatur major, nam qui jurat, non profitetur materiam juramenti placere Deo, ut patet in assertorio juramento de re praeterita iniquissima, quod licitum esse potest, ut supra dictum est ; solum ergo profitetur Deum esse testem veritatis, quem nullo modo licet in testem falsitatis adducere, etiamsi materia turpis sit. Ad probationem avtem dicitur, eum, qui jurat se facturum aliquid, sive bonum, sive malum, non protiteri opus ipsum secundum se ad reverentiam Dei pertinere, sed veritatem ut sic esse Deo conformem. Et qui jurat peccatum veniale se facturum, pro tunc non attendit an ratione materiae illa veritas sit conformis vel contraria divinae voluntati ac bonitati, sed solum attendit formaliter ad rationem veritatis, et ad propositi sui immutabilitatem, ex generali quadam conceptione, quod id, quod juratur, immutabile quodammodo fit. Et ideo nunquam supponit talem actionem esse Deo gratam, sed tantum veritatem ; et licet male faciat applicando veritatem divinam ad talem materiam, non tamen in hoc gravem irreverentiàm facit, quia illam non intendit, et alias materia levis est. Ad secundum concedo, ex hypothesi, quod homo jurat talem actum, necessarium esse ut habeat propositum exequendi illud, si vult vitare mortale peccatum perjurii; haec autem necessitas non sequitur ex juramento secundum se, neque hoc illi attribuitur ex vi talis actionis, sed sequitur ex inordinata hominis voluntate, quae se immiscet illi difficultati et perplexitati. Tamen quia illa necessitas talis propositi non excedit culpam venialem, ideo neque illa inordinatio jurandi superat in sua specie malitiam venialem, licet intra illum gradum satis gravis sit.
5. Efficere peccatum, eo quod de illo detur Juramentum, est circumstantia aggravans. — Ad tertium, Sylvest., Juramentum, 4, quaestion., prima, circa finem, et Navar., capit. 12, numer., 15, reprobant illam opinionem Hugonis et Angeli, dicuntque non esse peccatum mortale, facere peccatum de se veniale, etiamsi fiat ratione juramenti facti de tali peccato. Imo addunt, hanc circumstantiam committendi illud veniale, eo quod jura- tum fuerat, extenuare potius quam augere culpam, quia in eo aliqua reverentia in Deum habetur. Sed hoc ultimum mihi non probatur ; existimo enim circumstantiam illam de se aggravare culpam, sicut superius dixi, licet non ingredi religionem per se malum non sit, et ideo quasi materialiter implere juramentum de non ingrediendo non sit malum, nihilominus tamen non ingredi quasi ex obligatione juramenti malum esse, quia est attribuere juramento, quod sit perfectionis impedimentum, quod sentire nefas est. Unde illa observantia ad superstitionem quamdam pertinet, quia per illam colitur Deus re maxime inepta ad cultum, et Deo valde ingrata; ergo multo magis augebit culpam venialem, si ratione juramenti fiat, quia est facere juramentum vinculum iniquitatis; et consequenter est attribuere Deo, quod requirat a nobis observationem juramenti, etiam peccando.
6. Sententia Soti. — Quod ergo in tali actu aliqua reverentia Deo haberi videatur, non extenuat culpam, sed auget, quia illa reverentia superstitiosa est, et zelus non secundum scientiam. Imo Soto, d. q. 1, art.7, ad2, dicit esse blasphemiam, ubi nostram sententiam aperte docet. Et confirmatur, quia qui jurat dicere mendacium, venialiter peccat, non solum contra veritatem in proposito mentiendi quod habet, sed etiam contra religionem propter juramentum male factum; ergo quando mentitur quasi juramento astrictus, iterum utramque malhtiam committit. Quia ob relationem mendacii ad juramentum iterum consentit, et quasi repetit confirmationem voluntatis in peccando per juramentum; ergo eamdem malitiam irreligiositatis contrahit, ac subinde circumstantia illa malitiam auget. Et sic potest recte intelligi quod D. Thomas ait, q. S9, art. 7, ad 7, qui jurat facere peccatum veniale, et peccare jurando, et peccare implendo. Item hac ratione videtur dixisse Augustinus, in c. 7nter ceetera, 22, q. 4: Lugeat, si coactione ac timore juramenti aliquid defuit matri. i
1. Nihilominus vero addo, quod sicut jurare veniale peccatum, non fuit mortale peccatum contra religionem, ita neque illud postea facere nimia religione juramenti; nisi talis operandi modus ex aliquo gravi errore contra fidei doctrinam oriatur. Nam sine dubio talis error esset, putare hujusmodi juramentum esse implendum, vel illum hominem teneri tunc ad peccandum ; unde ex hac conscientia id facere grave peccatum superstitionis esset. Si tamen quis ex quadam simplicitate et ignorantia vulgari id faciat ob timorem juramenti, non credo esse peccatum mortale; quia non est gravior culpa in illa quasi continuatione, et repetitione prioris culpae, quam fuerit in jurando.
8. Ad quartum de re impossibili, negatur prima consequentia, quia, licet actus venialis peccati jure dici possit impossibilis, et ab eo, qui honeste operari vult, talis reputari debeat, nihilominus simpliciter est possibilis factu. Et ad veritatem juramenti haec possibilitas sufficit, licet non sufficiat ad justitiam, quia cum illa impossibilitate morali seu juris stat absolutum et efficax propositum faciendi quod juratur, et hoc satis est ad veritatem juramenti: stante autem juramenti veritate, in solo defectu justitiae potest esse veniale peccatum.
9. Juramentum de peccato mortali semper est mortale. — Dico secundo: juramentum promissorium de opere, vel omissione quae est peccatum mortale, semper est peccatum mortale. Ita docent omnes Doctores allegati in duobus punctis praecedentibus. Item Cajet., q. 98, art. 2 et 3; Sylvest., Juramentum, 4, q. 1, d. 6, et Juramentum, 2, q. 1; Navar., c. 12, n. 3 et 15; Covar., d. c. Quamcis, 1 p., S 6, n. 6, ubi plura refert. Solet haec assertio probari, quia vel ille, qui sic jurat, habet propositum peccandi ut jurat, vel non habet: si habet, jam peccat mortaliter ratione talis propositi; isi non habet, etiam peccat mortaliter ratione perjurii et falsitatis. Sed haec ratio non probat intentum. Unde supponendum est, sermonem esse de juramento vero, id est, cum proposito illud implendi; nam si hoc desit, clarum est esse perjurium assertorium, et impertinens esse quod materia sit peccatum mortale, necne. Quando autem juramentum est verum, clarum item est, esse peccatum mortale illius speciei, cujus est propositum, ut homicidii, si juravi occidere, et sic de aliis; unde nulla est quaestio de illo dilemmate in argumento facto. Sed sensus assertionis est, quando juratur cum tali proposito, non solum committi culpam homicidii, sed etiam contrahi moralem malitiam sacrilegii, seu irreligiositatis, propter gravem abusum juramenti. Sic autem non est facile reddere rationem, cur hic defectus justitiae in jurando grave peceatum sit.
10. Quidam dicunt rationem esse, quia qui jurat cum intentione peccandi mortaliter, videtur minari tale malum Deo, sicut qui jurat aliquod bonum, videtur vovere bonum illud Deo. Hac ratione utitur Soto, lib. 8, q. 2, art. 3, et sequuntur alii. Sed si esset solida, probaret etiam de juramento venialis peccati, nam, ut infra ostendam tract. 6, vovere Deo veniale peccatum , mortale peccatum est. Non est autem solida, quia falsum sumit , nam qui jurat se peccaturum, non Deo, sed homini fortasse promittit; unde nihil comminatur, sed solum intendit alium certum reddere sui propositi, et promissionis. Vel si alteri homini non promittit, nulli promittit, ut supra ostensum generaliter est, sed assertionem tantum confirmat ; vel denique, si Deo promittat vel comminetur, illud est per accidens, estque novum genus peccati, magis voto contrarium quam juramento; de quo modo non tractamus.
11. Valent. — Impugnatur secundus modus. — Proponitur vera ratio. — Alii rationem reddunt , quia sic jurans, quantum in se est, facit Deum cooperatorem gravis peccati, quae est gravis injuria Dei. Sic Valen., 3 tom., d. 6, q. 7, punct. 3, quistatim sensit objectionem de peccato veniali, nam sequitur, etiam jurando veniale peccatum , fieri Deum cooperatorem ejus, quantum est ex parte jurantis, quae etiam est gravis injuria bonitatis Dei, cui repugnat omnis culpa etiam venialis , non minus quam repugnet divina veritati omne mendacium, etiam veniale. Et satis se ostendit propensum ad concedendam sequelam, licet propter communem sententiam contrarium dicat : Per me sit illa sententia probabilis. Rationem vero insinuat, quia sic jurans veniale peccatum, non intendit directe facere Deum adjutorem peccati, saltem ut peccatum est. At idem dicitur de jurante peccatum mortale. Sed responderi potest, in tam gravi materia, ut est peccatum morlale, sufficere indirectam et interpretativam voluntatem faciendi Deum cooperatorem, ut graviter peccetur ; in materia autem levi non sufficere. Sed hoc non satisfacit, quia in moralibus voluntas tacita aequivalet expressae. Item, in eo qui jurat peccatum veniale, non deest sufficiens voluntas peccandi contra Deum ; ergo si modus invocandi Deum ut cooperatorem peccati est de se gravis, ex parte modi voluntatis non poterit excusari culpa mortalis, quia illud peccatum satis deliberatum est. Veritas ergo est in nullo illorum juramentorum fieri Deum cooperatorem mali, quantum est ex parte jurantis, sed tantum testificatorem assertionis verae de malo facto ab homine perpetrando quoad defectum, eta Deo ut universali causa quoad materiale, et ad hoc ipsum non invocatur per juramentum, sed potius illud supponitur.
12. Tertia ergo ratio sit, quia jurans aliquid quod est peccatum mortale, non obstante juramento, tenetur non facere id quod jurat, et ita perinde est ac si falsum jurasset. Qua ratione utitur etiam Soto, et sequitur Covar. Et ad replicam de peccato veniali, respondet Soto. paulo inferius, juramentum de peccato veniali posse impleri sine peccato mortali, et ideo non cum tanto rigore includi falsitatem in illo juramento, sicut in alio de peccato mortali. Quae ratio probabilis mihi videtur, potestque explicari ex doctrina D. Thomae, q. 98, art. 1, quia hic defectus justitiae includit aliquo modo indirecto defectum veritatis, quatenus secundum rectam rationem necesse est non facere verum quod sic juratum est. Ergo, quanto est major necessitas hujus falsitatis, tanto major est deordinatio juramenti; ergo si illa necessitas est sub peccato mortali, sic jurarea principio est peccatum mortale ad perjurium spectans. Quarta ratio esse potest, quia est irrevereutia Dei, velle firmare Dei auctoritate propositum in malo; ergo quo gravius est illud malum, eo gravior est illa irreverentia ; ergo si malum illud sit peccatum mortale, etiam irreverentia est adeo gravis, ut ad peccatum mortale sufficiat. Atque hae rationes videntur sufficere pro materia morali, cui communis sensus Doctorum, imo etiam Patrum favet, ut videre licet 2. 2, q. 4, per totum. Unde non est de hac ultima assertione dubitandum, etiamsi oporteret praecedentem quoad posteriorem partem in dubium revocare ; sed necessarium non est, quia differentia data est sufficiens.
13. Ex his sequitur discrimen inter eum qui jurat facere peccatum mortale cum intentione implendi, vel sine illa; nam ille prior duo peccata committit : unum est, quod facere proponit, aliud iniquum juramentum ; posterior autem unum tantum perjurii per se committit. Hoc secundum per se patet. Circa primum autem videtur alter loqui Cajetanus, q. 98, art. 3; dicit enim per tale juramentum non tam constitui novam speciem peccati, quam aggravari praeexistentem in proposito peccandi mortaliter, guia illud juramentum (inquit) aon est perjurium. Sed neque assertio, nec ratio placet. Nam certum existimo, jurando homicidium , addi peccato homicidu circumstantiam mutantem speciem, et ita esse distinctum peccatum, saltem quoad malitiam. Imo simpliciter ita esse vocandum, cum juramentum sit actus distinctus a proposito occidendi hominem, etiamsi illud supponat. Vocare autem peccatum illud sic jurandi, perjurium, vel irreligiositatem, parum refert ; satis enim est esse irreligiositatem. Interdum vero in jure perjurium vocatur, ut in c. Unusquisque, et c. Inter cetera, 22, q. 4, et c. Sicut nostris, de Jurejurando; saepius autem vocantur incauta et temcraria juramenta, ut ex eisdem locis constat.
14. Explicatur dubium. — Quaeri autem potest an gravius peccetsic jurans cum proposito exequendi peccatum quod jurat, vel sine illo. In qua triplex comparatio potest fieri: una est inter peccata illa, ut contra religionem sunt praecise, et quoad intensivam gravitatem (ut sie dicam) in ratione perjurii, et temerarii juramenti. Et hoc modo dicunt aliqui gravius peccare eum, qui jurat cum proposito mortaliter peccandi, propter rationem supra factam, quod est quaedam comminatio contra Deum, vel invocatio ejus ad cooperandum peccato mortali, quod pertinere videtur ad speciem blasphemiae. Sed hoc existimo falsum, quia fundamentum vanum est, quia nec jura, nec Doctores dicunt, malitiam illius juramenti iniqui pertinere ad blasphemiam, sed ad defectuosum et injustum juramentum. Unde sub hac comparatione gravius peccatum esse censeo sine intentione jurare, quia est formalissimum perjurium, et magis directe repugnans Deo in se, quia opponitur divinae veritati, et consequenter etiam bonitati , aliud vero peccatum solum opponitur reverentia debitae Deo, et ita sentit Cajetanus, d. q. 98, art. 3, et si attente legatur, Glossa, inc. Florentinum, d. 85, verb. Confirmavit. Altera comparatio fieri potest inter malitiam perjurii unius peccati, ct specificam malitiam alterius, ut homicidii, vel similis. Et pro hac comparatione consulenda sunt dicta supra c. 3, nihil enim addere necesse est.
15. Tertia comparatio est inter utrumque peccatum absolute, secundum totam malitiam, quam singula includunt, in qua comparatione certum est primo, extensive majus peccatum esse jurare cum proposito peccandi mortaliter, occidendo hominem, verbi gratia, quia in hoc peccato sunt duae malitiae, una homicidii, et altera iniqui juramenti; in altero vero peccato est una malitia perjurii, ut ex dictis patet. Secundo, est mihi certum, unicam illam malitiam perjurii regulariter esse graviorem aliis sigillatim sumptis ; nam est gravior quam malitia injusti juramenti, ut ostensum est, et ordinarie excedit alias. Dico autem ordinarie, quia interdum posset haec esse gravior, ut si esset de neganda fide, aut similis, ut dixi in c. 3. Tertio incertum est an una malitia perjurii sit semper minus malum, quam aliae collective sumptae: saepc enim fortasse ita est, interdum tamen poterit excedere, quod soli Deo notum esse potest, ut existimo.
16. Alia denique comparatio fieri posset inter observationem vel transgressionem talis iniqui juramenti, quae illarum detestabilior sit. In quo jura interdum dicunt, minus malum esse tale juramentum frangere quam servare, et ideo servandum non esse, quia ex duobus malis minus est eligendum. Ut patet ex c. Juravit, c. Si aliquid, c. Non solum, 22, q. 4, c. Duo mala, c. Nervi ; quibus locis illa transgressio talis juramenti perjurium interdum vocatur. Verumtamen certum est in non observando tali juramento nullum malum culpae committi, imo necessario observandum non esse ad vitandam culpam, ut ex tota illa q. 4, 22 caus., constat, et ex dictis, quia ex tali juramento nulla nascitur obligatio. Unde non solum est minus malum (proprie loquendo) illud non servare, quam servare, sed etiam ab illo distat tanquam bonum a malo. Patres autem attendentes ad reverentiam juramenti materialem, illam transgressionem juramenti inique praestiti, quoddam malum reputant, quia ex malo juramento ortum, et quia per se indecens est. Et similiter vocant perjurium quasi materiale, quia in effectu non fit quod juratum est. Et consequenter fit falsum quod juratum esi, et hoc est quoddam malum secundum suam rationem formalem spectatum, licet in tali actu jam excusetur a culpa ; et in hoc sensu aiunt eligi minus malum. Denique posset e contrario conferri actus peccati mortalis factus ex tali juramento, ut in juramento Herodis, cum eodem actu facto absque juramento. De quo bene dicit Soto, si fiat sine respectu ad juramentum, nec minui, nec augeri, quia circumstantia juramenti per accidens se habet. Si vero fiat virtute juramenti, multum aggravari; quod juxta dicta de peccato veniali cum proportione accipiendum est.
On this page