Caput 20
Caput 20
De poenis ecclesiasticis perjurio impositis
1. Jurans ficte ab dgyptiis capite dumnabatur. — Cum perjurium gravissimum cri- men sit, Deo injuriosum, et hominibus valde perniciosum, constat gravissimam mereri poenam, tam apud Deum quam apud homines. Deus enim ita vendicat hoc delictum, ut dicat Malach. 5: Hec est maledictio, quee egreditur super faciem omnis terre ; et infra: Ft umnis jurans ea hoc similter judicabitur ; et infra : Ft veniet ad domum jurantis in nomine eo ntendaciter, et commorabitur in medio domus cjus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus, utique in memcriam perpetuam punitionis gravissimi delicti, et quasi criminis laesae majestatis, ut expendit Chrysost., Hom. 15, 19 et 27 ad Popul. Ab hominibus autem semper et in omnibus regnis judicatum est hoc delictum gravissima poena dignum. Perjuri enim ab Agyptiis capite mulctabantur, ut qui et pietatem in Deum violarent, et fidem inter homines tollerent; ut refert Diodor. Siculus, libro secundo, cap. 3; et Alexand. ab Alexan., cum Alciat. ibi, lib. 6 Genial., c. 10; et alia refert Azor, lib. 11, c. 12, q. 7; Covar. etiam supra, 1 p., S7, n. 2, dicit, hoc delictum utroque jure, civili et canonieo, puniri. Sed de civili res est controversa, quia in l. 2, Cod. de Reb. credit., dicitur: Jurisjurandi contempta religio satis Deum habet ultorem. Aliae vero leges civiles perjuros puniunt, ut ibi Glossa refert, quae ita illa jura concilat, ut leges non puniant perjuria, quae ad solum Deum pertinent, id est, quibus pacta et foedera humana non violantur, nec contra proximum fiunt; quae vero talia sunt maxime puniant. Vel posset etiam prior lex indefinite intelligi, scilicet, leges non omnia perjuria punire, non tamen quod nulla puniant ; indicat Greg. Lop., Glos. 2, leg. 26, tit. 11, partit. 3, ubi lex illa dicit, perjurium commissum a parte, in juramento sibi a judice vel alia parte delato, solum Deum babere ultorem, perjurium vero testis per leges puniri. Sed haec nobis de jure civili sufficiant.
2. Quod ad jus canonicum attinet, ea breviter trademus, quae ad forum conscientiae spectant, vel illud attingere possunt ; reliqua insinuabimus, et propriis Doctoribus omittemus. Distinguamus ergo more solito duplices poenas, scilicet, vel ipso jure impositas, vel imponendas. Et quoad priores, statuo imprimis nullam censuram esse ipso jure latam propter hoc crimen, sive a laicis, sive a clericis committatur. Hoc constat, quia nullum invenitur tale jus, ut facile constabit discurrenti per omnes censuras jure impositas, quas in tom. 5 prosecuti sumus. Secundo, est certum, per hoc crimen non incurri ipso facto et immediate irregularitatem ; dico ipso facto, quia mediante infamia habet dubitationem, de qua statim. Sic ergo positam assertionem tradidi in 5 tom., disp. 63, sect. 4, n. 9, quia irregularitas non incurritur, nisi in casibus in jure expressis : hic autem in jure expressus non invenitur.
3. Tertio, dicendum est de poena inhabilitatis ad beneficia obtinenda, an ipso facto ita incurratur, ut collatio beneficii facta perjuro eo ipso nulla sit. Dua enim sunt opiniones: una, affirmans collationem illam esse nullam, quam ex [Innocentio, Panormitano, Decio, et aliis referunt et sequuntur Rebuff., de Pacific. possessor., a n. 218; et Selva, de Benef., p. 3, q. 2, a n. 15; Covar., dicta p. 1, 57, n. 3, licet ipse non omnino assentiatur. Solet autem haec sententia probari ex c. Querelam, de Jurejuran., ibi: Quoniam non merentur Ecclesias regere, qui sunt crimine perjurii irretiti. Sed ex hoc textu nihil meo judicio probatur, nam ex illis verbis ad summum habetur perjurium esse dignum simili privatione, non vero quod illa sit ipso facto imposita ; unde in fine concluditur : 7psum a preescripta Ecclesia removentes, etc., quae verba factum hominis indicant. Alia etiam afferuntur jura, qua omitto, quia non plus probant. Secunda ergo sententia est, hanc poenam non incurri ipso jure, sed imponendam esse, probato delicto; et hanc videtur defendere Felin., in c. Ez parte, 41, de Rescr., et in d. c. Querelam, de Jurejur., ubi eamdem tenet Card., et in re non dissentit Covar., licet omnes confuse satis hoc tractent, et fortasse contraria non doceant.
4. Perjurus non est iuhabilis ipso facto ad beneficium. — Dico ergo primo, seclusa infamia, talem inhabilitatem non incurri ante sententiam. Hoc fatentur Covar., Rebuft. et Selva. Et probatur, quia nullus est canon, in quo talis poena pro tali crimine ipso jure imponatur ; nunquam autem poena aliqua incurritur ipso facto, nisi sit in jure expressum, ut est regula receptissima, et in materia de censuris et de Legibus probata, et traditur ac probatur ab eisdem auctoribus in citatis locis. Atque hinc infertur, per solam sententiam declaratoriam criminis non incurri hanc inhabilitatem, per modum poenaee specialiter impositae illo modo per legem canonicam huic crimini. Probatur, quia nulla est lex, quae hanc peculiarem poenam imponat pro perjurio, et praesertim cum illo addito ipso facto, vel ipso jure, vel alio aequivalente ; nullum enim canonum hujusmodi afferunt dicti auctores, et neque ego hactenus inveni.
5. Nihilominus addo, quatenus per talem sententiam inducitur iufamia juridica, eatenus consequi ex illa inhabilitatem praedictam, quatenus illa infamia facit hominem irregularem, et collatio facta irregulari est nulla. Ita interpretatur communem sententiam Covar., et tandem dicunt idem Rebuff. et Selva, et eamdem limitationem adhibet Jul. Clar., 1. 5, S Perjuriun, n. 3; et Bernardus Diaz, in Pract., c. 99, in fine. Et idem aperte sentit Panorm., in dicto c. Querelam, quem sequuntur Angel., versic. Perjurium, n. 12; et Sylvest., q. 6. Unde solum probant suam sententiam ex regula juris 87, in 6: Infamibus porte non pateant dignitatum. Tota ergo haec poena et ejus declaratio pendet ex infamia, de qua statim, et ibi exponemus alias limitatio nes, quae a dictis auctoribus adduntur.
6. Propter perjurium non incurri ipso facto privationem beneficiorum acquisitorum. —Vx quo infero, propter perjurium, non incurri ipso facto privationem beneficiorum jam acquisitorum ante sententiam condemnatoriam. Contrarium hujus assertionis defendit late Rebuff., a n. 2993. Sed nihil adducit quo illud ostendat, quia talis poena admittenda non est, nisi in jure sit expressa, quod hic dici non potest; neque ab ipso tale jus, etiam apparens, allegatur, sed solum affert conjecturas et similitudines parvi momenti. Et ita conclusio posita communis est, ut patet ex Covar., Jul. Clar. et Selva, locis citatis, et aliis antiquioribus, quos ipsi citant. Sequiturque a fortiori ex praecedenti assertione, nam difficilius privatur quis acquisitis beneficiis, quam impediatur de novo acquirere ; sed perjurium non facit acquisitionem nullam ; ergo multo minus privat beneficio acquisito. An vero haec poena privationis beneficiorum imponi debeat propter hoc delictum, dicemus statim.
7. Quomodo infamia per perjwrium incurratur. — Quarto ergo superest videndum , an et quomodo infamia per hoc delictum ineurratur. Omnes enim fere auctores docent incurri, ut videre licet in allegatis in puncto praecedenti, et in Sancto Thoma, dicta q. 98, art. 3, ad 3, et ibi Soto, et aliis, et Summistis, verb. Perjurium ; Sylvest., q. 6; Angel., n. 6; Panormitanus, in c. Testimonium, de Testibus, et in c. Querelam, de Jurejur., et ibi etiam Felin. et aliis. Probatur, quia in jure canonico perjuri inter infames numerantur, c. S quis convictus, 92, q. 5; dicitur de perjuris, secundum legem infamia notabuntur, c. Constituimus, 3, q. 5, in c. Infames, 6, q. 1, ubi etiam dicitur, omnes illos esse infames, utique canonice , quos seeculi leges infames pronunciant ; at perjurium per civiles leges notatur infamia, leg. Si quis major, C. de Transact.; ergo. Haec vero assertio ab omnibus intelligitur de perjurio proprio, cui deest veritas cum transgressione juramenti. Nam quantumvis sit alias peccaminosum ex defectu justitiae seu honestatis, ut si sit promissorium de re mala, licet postea non servetur, non incurritur hac infamia, quia non deest veritas, de quo videri potest late Panormitanus supra citatus. Item supponitur debere esse perjurium cum peccato mortali, nam quacumque ratione excusetur, vel per inadvertentiam, vel per difficultatem, in implendo promisso excusabitur, de quo vide ul. Clar., lib. 5, S Perjurium, n. 9 et 10;et bene Felinus, cap. 1, de Jurejuran., n. 29, in fine. Duo vero circa hanc poenam declaranda sunt: unum est, an pro omni perjurio, vel pro quo incurratur infamia; secundum est quando vel quomodo incurratur. Et ex his constabit qualis sit ipsa infamia, et quos effectus habeat.
8. Circa primum, Hostiens., in Sum., tit. de Testibus, S Quis possit esse testis, verb. Eacipitur , tenet infamiam incurri propter quodcumque perjurium scienter et prudenter commissum, sive sit assertorium, sive sponte contra promissionem juratam. Nec etiam videtur distinguere inter juramentum in judicio, vel extra, publicum, vel privatum, perniciosum, vel non perniciosum homini, et citat Goffred. , in Summa; quem etiam cum Joan. Andr. pro eadem sententia refert Turrecrem. Probat primo, quia omne perjurium est peccatum mortale; ergo inducit infamiam canonicam, juxta c. 7/li qui, 6, q. 1. Secundo, perjurium omne inter crimina computatur, c. ult., de Temp. ord., c. Querelam, de Jurejur.; sed omnia talia crimina inducunt infamiam, ut ex eod. c. colligitur; ergo. Tertio addi potest, quod in dicto c. Infames, et c. Constituimus , absolute perjuri dicuntur infames; et ubi jus non distinguit, neque nos distinguere debemus.
9. Alii nihilominus distinctione utuntur, de juramento assertorio et promissorio. De promissorio autem subdistinguunt, quia vel est absolute factum Deo, et sic per violationem ejus non incurritur infamia, etiam secundum leges civiles, juxta l. 2 supra citatam, C. de RHeb. credit.; vel est factum homini, et vio- latio ejus est homini injuriosa et damnosa, et propter tale perjurium imponitur infamia , juxta legem S quis major, C. de Transaet. De assertorio autcm aliqui absolute negant per illud infamiam incurri, quia hoc videntur simpliciter negare leges civiles, in lege Zucius Titius, ff. de His qui not. infam., ubi sermo est etiam de testimonio lato in judicio. Alii vero in juramento assertorio distinguendum putant, quia si juramentum sit judiciale, testificando per illud incurritur infamia, juxta cap. ult., de Temp. ord. Et non videtur refragari d. l. Lucius, imo idem probare, tum quia ibi non dicitur testem falsum non esse infamem, sed testimonium in judicio reprobatum non reddere testem infamem tanquam falsum; quod intelligi posset, quia possuut esse multae aliae rationes reprobandi testimonium praeter falsitatem, quia posset esse falsitas materialis tantum, seu sine dolo; tum maxime, quia ibi (cum dicitur illos testes, quorum testimonium reprobatur, non manere infames) non redditur ratio, quia illud delictum non est dignum infamia, sed quia sententia pro alio lata alium non gravat ; in qua ratione potius supponitur delictum illud infamiam fuisse allaturum testi, si ipse directe fuisset de falso testimonio damnatus. At vero de juramentis privatis et extrajudicialibus negant isti auctoros generare infamiam, quia nullibi est satis expressum ; et ita sentit Soto, d. lib. 8, q. 1, art. 10, et q. 2, art. 3.
10. Distinctio infamice in canonicaan et civilem.—Pro resolutione, supponenda est distinctio infamiae in canonicam et civilem, quam late exposuimus in 5 tom. Quia vero illa verba sunt aequivoca, per canonicam nunc intelligimus illam, quae per se non inducit impedimentum canonicum indelebile, seu quod tolli non possit absque dispensatione, sed quae talis est, ut per vitae mutationem cum mutatione opinionis apud homines auferri possit. Civilis autem infamia dicitur illa, quae postquam semel incurritur, auferri non potest sine dispensationc, seu habilitatione superioris habentis potestatem.
11. Civilis infamia non inducitur per omne juramentun.—Hkoc ergo supposito, duo dicenda sunt. Primum est, civilem infamiam non induci per omne juramentum. Aliud est, canonicam per omne induci. Ita Panorm., in d. c. Testimonium, et intendunt alii. Et prior pars constat, quia nullibi legitur talis poena lata universaliter in civilibus legibus, nec canonizata in canonicis. Item canones citati de infamia tantum canonica loquuntur, quia non de solo perjurio, sed etiam de aliis gravibus peecatis loquuntur, et absurdum esset de rigorosa infamia illa intelligere. Et inde probatur altera pars ex eisdem juribus canonicis, quibus obstare non possunt in hoc sensu leges civiles, quia licet infamia legalis, non reprobata a canonibus, eo ipso canonizata sit, juxta d. c. Iufames, non tamen hoc ita convertitur, ut sola infamia legalis per aliquod delictum in ecclesiastico foro incurratur, nam canones per se possunt et solent infamiam canonicam imponere, quod in hoc delicto fecisse videntur.
12. Declaratur etiam ratione, tum quia gravius crimen est jurare falsum assertorie, quam frangere juramentum promissorium, ut ex supra dictis patet; ergo canones, qui attendunt gravitatem criminum apud Deum, et in ordine ad mores animarum corrigendos, debuerunt infamiam illius criminis cavere. Et idem est de violatione juramenti Deo facti, et praesertim cum voto, quia gravissimum est, et magnam morum corruptionem inducit et indicat. Denique etiam juramentum extrajudiciale est gravissimum crimen; et canones simpliciter de illo loquuntur, annumerando illud homicidio, et aliis similibus criminibus. Et specialiter notari potest in d. c. ult. de Temp. ord., prius poni perjurium absolute, postea falsum testimonium ; ergo in primo non comprehenditur tantum juramentum judiciale, quod ad falsum testimonium pertinet, sed simpliciter omne perjurium. Et haec resolutio in sequenti puncto magis declarabitur.
13. Quando haec infamia incurratur.— Jam ergo superest explicandum aliud , scilicet , quando et quomodo haec infamia incurratur. In hoc Hostiens. supra simphiciter et sine distinctione sentit, incurri ipso jure seu facto, propter quodcumque perjurium ante sententiam. Sed haec sententia est valde confusa , et multis periculis exposita, et in rigore falsa, ut patebit. Unde D. Thomas, d. q. 98, art. 3, ad 3, quoad hoc sequitur distinctionem de juramento promissorio et assertorio, et dicit propter perjurium contra promissorium, incurri infamiam ipso jure, propter aliud vero non incurri usque ad sententiam condemnatoriam via accusationis; significans non esse satis quod feratur per viam exceptionis. Et hoc sequitur Turrecrem., in c. Quicumque, 6, q. l,et in c. Praedicandun, 22, q. 1, citans etiam Raymund. et Panorm., inc. Testimo- nium, de Test., n. 7, ubi Bart. et alios refert; sequuntur etiam Angel. et Sylvest. supra. Alii vero simpliciter docent, propter nullum perjurium incurri infamiam, donec quis per sententiam sit condemnatus, ut sita testimonio ferendo repellendus ; ita sentit Soto, dicta q. 1, art. 1, et quaest. 2, art. 3.
14. Nulla incurritur infamia propter perjuriwn occultum. — Mihi dicendum videtur, propter nullum perjurium omnino occultum incurri infamiam. Hoc aperte probatur ex d. c. ult., de Tempor. ord., juxta quod intelligenda sunt alia jura. Eo vel maxime quod, vel per nullum crimen occultum occurritur infamia juris, ut etiam de haeretico, Soto supra affirmat , vel (quod probabilius est ), licet aliquando incurratur, non nis ubi jura satis expresse illam tali modo imponunt, ut late tractavi in 5 tom., disp. 48, sect. 1. Hic autem nullum est jus, in quo hoc modo haec poena feratur. Denique hoc videtur satis convinci ex d. c. Testimonium, de Testib., nam prius dicitur : Sa de crimine emendatus, et eum non comitetur infamia, et postea subditur: PraeLerquam pro reatu perjurii. Ubi clare supponitur dari perjurium, pro quo non incurratur infamia ; ergo id maxime potest et debet intelligi de perjurio occulto, id est, nec per sententiam declarato, nec alias notorio, juxta ea quae statim dicemus.
15. Ut ex perjurio contrahatur infamia canonica, sufficit delictum esse notorium. — Dico secundo : ut ex perjurio contrahatur infamia canonica, non semper est necessaria sententia, sed sufficit delictum esse notorium, ita ut nulla tergiversatione possit celari. Ita docent Sylvest. et Angel. supra, et supponunt Panor. et alii. Et probatur ex d. cap. ult., ibi: Si proposita crimina ordine judiciario comprobata, vel alias notoria non fuerunt, inter quae crimina perjurium positum fuerat. Sed hic textus non convincit ipso jure incurri talem infamiam per perjurium notorium , quia, ut diximus in 5 tomo supra, in illo textu nulla poena ipso jure fertur, sed tantum declaratur in quibus casibus debeant Praelati excludere clericos criminosos ab usu ordinum, vel ascensu ad illos. Verumtamen, licet ex illo textu non colligatur aliqua censura, vel irregularitas propria, nihilominus bene colligitur notorietatem sufficere ad infamiam ; unde, suppositis aliis juribus , quae declarant perjuros esse infames, recte colligitur notorium perjurium infamiam creare. Et facit dictum c. Infames, ibi: Qui pro aliqua culpa ( seilicet criminali) aotatur infamia ; et ibi: Qui in omni qundo notantur infunia. Ratio denique est , quia haec infamia est ex illis quae incurruntur ob gravitatem, et genus peccati, juxta intentionem dictorum jurium ; hujusmodi autem infamia non requirit nisi factum et publicam notitiam ejus, ut sumitur ex c. 7nfames, 3, q. 1, in fine. Haec autem infamia talis est, ut per poenitentiam auferri possit ; neque alicubi invenitur cum majori rigore lata, ut ostendimus ex d. c. 7nfames , cum d. c. ult., et facit etiam d. cap. Testimonium, ubi latius Panormitanus hoc prosequitur.
16. Quando et ob que perjuria civilis infamia incurratur. — Dico tertio : infamia civilis seu indelebilis per poenitentiam, solum incurritur per sententiam, et in his tantum juramentis, quae humana pacta concernunt, quando illa violantur. Haec est communis sententia, ut vidimus. Probatur autem in hunc modum, quia jura canonica nihil in speciali statuunt de hac infamia ; ergo sumenda est ex legibus civilibus, quatenus per canones non reprobantur ; leges autem civiles non aliter statuunt hanc poenam ; ergo. Primum antecedens constat ex canonibus adductis, et ex his quae circa illos diximus. Prima item consequentia nota est, quia talis infamia non incurritur nisi per legem aliquam sit expressa, ut est regula recepta, et suo loco probata ; quod autem ad hoc sufticiant leges civiles, ubi canones desunt et non resistunt, in ipsis canonibus est expressum, ut visum est. Minor autem probatur ex d. leg. Si quis major, Cod. de Transac., ubi haec infamia tantum imponitur pro violatione pacti juramento confirmati ; et nullibi fertur pro juramentis falsis in assertionibus de praeterito, vel de praesenti, nec pro violatione juramentorum de futuro , quae soli Deo vel sibi aliquis facit. Imo in aliis legibus significatur talia juramenta non notari infamia, ut in d. leg. 2, C. de Reb. credit., et leg. 2, juncta ultima, ff. de Crimin. stellion. Quod autem haec infamia non incurratur, nisi per sententiam, patet ex eadem lege S quis major ibi: lVon solun notetur infamia, verum eliam actione privatus, etc.; ergo donec quis notetur per sententiam, non incurrit talem infamiam. Item, quia nullibi fertur haec poena cum majori rigore; et verba poenalia non sunt extendenda, sed limitanda. Et hoc modo probatur recte eadem assertio ex c. Querelam, de Jurejurando. Est denique haec communis sententia, ut late refert Covar. supra, n. 4.
17. Dices: etiam in juramento falso asser- torio incurritur haec infamia per sententiam, ut docet divus Thomas, d. art. 3. ad 2; ergo nulla est differentia. Respondetur: si juramentum sit privatum et extrajudiciale, non incurritur talis infamia per sententiam declaratoriam criminis, quia nullibi est lata, sed ad summum incurretur tunc infamia canonica, de qua jam dictum est. Poterit vero fortasse imponi haec civilis infamia per judicem propter alia perjuria, per sententiam condemnatoriam in tali poena, juxta illud verbum c. $i quis convictus , 92, q. b: Secundum legem infumia notabuntur ; et tunc habebit locum quod D. Thomas ait ; saepe enim punitur hoc perjurium poena arbitraria, et ita potest per talem infamiam puniri. Si vero perjurium sit falsi testimonii in judicio, dicit Panormitan. supra, per sententiam declaratoriam ejus incurri infamiam , non tam propter perjurium, quam propter falsitatem in judicio.
18. Atque ex his constant quae in secunda et tertia dubitatione proposita sunt de beneficiis; illa enim dubia per regulam de irregularitate definienda sunt ; infamia enim facit hominem irregularem, quamdiu durat. Unde in tantum privat hominem beneficiis, in quantum irregularitas facit hunc effectum ; irregularis autem non privatur ipso facto beneficiis antea obtentis ; ergo nec perjurus. Fit autem irregularis inhabilis ad beneficia de novo obtinenda, ita ut collatio nulla sit juxta probabiliorem opinionem, ut dicto 5 tom., disp. 40, sect. 2, visum est; ergo idem dicendum de perjuro, non ut perjurus est, sed in eo casu, in quo infamis factus est, et in infamia durat. Quamvis in hoc ultimo videatur contrarium sentire Covar., d. n. 3, ubi etiam addit limitationem, quam non video esse in jure fundatam, et ideo illam omitto.
19. Quinto, principaliter inter poenas perjurii poni solet , quod perjurus non est in testem admittendus. Habetur in c. Quicumque, 6, q. 1, et in c. Parvuli, 22, q. 5, ubi generalius dicitur, ut nec testis sit, nec ad juramentum accedat, nec in sua causa vel alterius jurator existat. Quod Glossa explicat de juramento sibi utili, secus de oneroso, ut est juramentum calumniae et fidelitatis. Similem distinctionem habet additio ad Glossam ult., in c. Zitteras, de Praesump., dicens, perjurum excludi a juramento honoris, non oneris. Dicit tamen Sot. supra, hanc poenam non incurri, donec aliquis per sententiam perjurii damnetur et repellatur. At Sylvest., Juramentum , 2, q. 3, dicit sufficere evidentiam facti cum notorietate.
20. Sed ego existimo in foro conscientiae neminem teneri ad se abstinendum a jurando iterum, etiam in judicio, propter perjurium antea commissum , donec per exceptionem vel accusationem repellatur. Tum quia in canonibus fere semper dicitur, ut isti removeantur, ut in d. c. Si quis convictus, vel, ut in testimonium non recipiantur, ut in d. c. Quicumque , vel, u£ eorum testimonium infirmetur, sicut in simili dicitur in c. Non potest, 2, q. 7, vel dicitur esse repellendus , etiamsi emendatus sit, ut in c. Testimonium, de Testib.; ergo ex vi canonum non tenentur ipsi sese abstrahere, donec repellantur. Tum etiam quia illa est quaedam poena, quae non ircurritur, nisi ipso jure imponatur ; nullibi autem invenitur ita imposita. Et maxime quia fundata est in praesumptione, seu timore, quod iterum pejerabit, qui semel fuit perjurus, quae praesumptio in conscientia cessat, dum quis habet animum vere jurandi. Unde licet in cap. Parvuli, 22, q. 5, dicatur : Qui semel pejeratus fuerit , nec Lestis sit post hoc, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa, vel alterius jurator ecistat, per hoc non imponitur obligatio in conscientia ipsi perjuro, ut ad jurandum postea non accedat, sed solum ut possit et debeat repelli. Unde colligo, etiam in foro externo, si talis perjurus de facto admittatur, ejus testimonium non esse nullum ipso jure, quia nullibi invenio factum irritum talem actum in poenam praecedentis criminis. Oportet ergo ut perjurus per sententiam judicis repellatur, vel inhabilis ad testificandum declaretur, et ita quoad hanc partem censeo esse veriorem opinionem Soti, quam videtur etiam Archid. docuisse, licet sub dubio.
21. Quale debeat esse perjurium, ut quas inhabilis reddatur ad testificandum.—CQuale vero debeat esse perjurium, propter quod aliquis repelli potest, in dictis canonibus non declaratur, sed indistincte loquuntur; videtur autem maxime intelligi de perjurio in judicio, vel in solemni pacto et promissione, vel certe etiam sufficiet publica infamia, quod talis homo soleat perjurare quocumque modo, et fortasse hoc voluit Sylvester significare. Semper tamen intelliguntur excepta perjuria, vel per injuriam, vel per metum extorta, vel quae solet reus committere interrogatus in judicio, quia haec perjuria excusationem habent, et solum Deum habent ultorem, saltem quoad poenam ordinariam. Vid. Covar. supra, et Juli. Clar. supra, n. 12, et lib. 5, S ult., q. 45, n. 10.
22. Alique penee qua injungi possunt perjuris.—Sexto tandem possunt hic annumerari aliae poenae, quae per hominem juxta canones injungi possunt propter perjurium. Prima et praecipua, pro clericis poni solet depositio, quae expresse habetur in cap. Presbyter, 81 d., et in c. Cum non ab homine, de Jud. Quid autem ibi significet verbum deponendus est, id est, an rigorosam depositionem, quae perpetuam remotionem ab altari significat, ut indicatur in cap. A£ siclerici, de Jud., vel latius, ut comprehendit aliquando suspensionem, non pertinet ad nos nunc disputare; credo tamen, juxta gravitatem et circumstantiam perjurii, posse in hoc judicem arbitrari, gravissimumque debere esse perjurium, propter quod depositio simpliciter imponenda sit. Quod autem haec depositio possit esse perpetua, aperte declaratur in c. Si Episcopus, d. 50. De suspensione autem ab officio et beneficio, loquitur c. Pervenit, de Fidejuss.
23. Hinc secundo, et quasi a fortiori potest perjurus beneficio privari, quia haec privatio quaedam partialis depositio est, scilicet a beneficio. Et colligitur ex c. Querelam, de Jurejuran., ubi legi possunt expositores, praecipue Panormit. et Covar. supra, 1 p., S2, n. 2 et sequentibus ; et Bernard. Diaz, in Pract. c. 92; et Angel., verb. Perjurium, n. 11, ubi dicit, hanc poenam non esse extendendam ad fractionem fidei vel promissionis, quando juramento confirmata non est, cum Arch., Anton. et Card., quos refert. Quorum opinio mihi placet, quia extensio non admittitur in poenis sine jure expresso, quod hic non invenitur, nisi tam acerba sit fidei violatio, ut inter capitalia crimina compntari possit. De illis enim criminibus in generali loquuntur interdum dicta jura. In quo casu habere posset locum opinio Joan. Andr., Hostiens. et Abb., in d. c. Querelam, sentientium contrarium. Sed rarissime (ut existimo) invenitur fractio fidei tam gravis, sine interventu perjurii. 24. Tertio, statuunt canones, ut pro perjurio gravissima poena imponatur, non minor quam pro adulterio vel homicidio, aut aliis capitalibus criminibus, ut dicitur in c. ult., 22. q. 1, et olim imponebatur poenitentia jejunii in pane et aqua per quadraginta dies, et praeterea alia septennis poenitentia, c. Quicumque, 6, q. 1. Imo ibidem additur, ut nunquam sit perjurus sine poenitentia, communio tamen illi non denegetur. De his poenis legi possunt alia decreta, 22, q. 5, per totam; et Selva, tractat. de Jurejurando, 4. q. 7.
On this page