Praeambulum
Praeambulum
Hunc actum posuit D. Thomas inter externos actus religionis 2. 2, q. 90, et habere potest rationem formalem distinctam a reliquis; habetque quamdam afhinitatem cum juramento, sicut in voce, ita etiam in invocatione nominis Dei, ideoque convenienter in hunc locum cadit de illo disputatio. Quae licet brevis et facilis sit, praetermitti omnino non debuit, tum propter materiae complcmentum, tum quia et ad nonnullos casus morales, et ad occurrendum aliquibus haereticis utilis esse potest. Primo ergo explicabimus quid sit haec adjuratio, et cur inter actus religionis ponatur. Deinde videbimus quae res et quomodo adjurari possint; ac demum constabit quid vitii vel superstitionis in hoc genere actionis misceri possit.
On this page