Caput 1
Caput 1
1. Significationes verbi adjuratio. — Imprimis circa verbum adjurandi cavenda est aequivocatio ; interdum enim accipitur in eadem significatione, qua verbum jurandi, solumque per illam praepositionem ad, denotatur quaedam vehementia et firmitas in juramento praestando, ut ex Latinis constat. Apud eos vero non est in usu adjurationis nomen, licet inveniatur nomen abjurationis, quod juramentum quoddam negativum significat, cum, scilicet, aliquis jurat se non fecisse, vel non esse facturum aliquid. Adjuratio vero in praesenti non significat ipsum actum jurandi. Unde in alia significatione, adjurare idem est quod obtestari aut imprecari, per sacram invocationem. Et in hoc usu invenitur haec vox in Scriptura , et apud Patres Latinos antiquissimos. Lactantius, l. 4, c. 17, tractans de virtute crucis, inquit: Quanto furori sit dennonibus hoc signum, sciet, qui viderit, quatenus adjurati per Christum demones de corgoribus, quae obsederint, fugiant ; et Tertul., in Apolog., c. 32: Demones adjurare consuevimus , ut illos de hominibus emigamus. Et Cyprian., in lib. de Idol. vani., circa med., et ad Demetriad., ait : O si audire velles eos (id est, daemones), quando a nobis adjuran- tur, et torquentur spiritualibus flagris; et inferius ex Scriptura hanc eamdem rem comprobabimus. Tertio addi potest adjurare , interdum significare idem quod ad jurandum inducere, seu aliquid sub juramento postulare, ut significavit Greg. Nyssen., orat. 4 et 13 in Cant., circa illa verb. c.2et 5: Adjuro vos, filie Jerusalem, etc., et alia graviora loca Scripturae infra referemus. In praesenti autem non ita sumitur, sed in secunda tantum significatione.
2. Ad quas personas dicat respectum adjuratio. — Atque ex hac vocis significatione intelligitur primo, in adjuratione , praeter personam adjurantem, duas alias intervenire : unam, quae adjuratur, aliam per quam adjuratur. Hoc patet ex verbis Principis Sazerdotum ad Christum , Matt. 26: Adjuro te per Deum vivum ; loquebatur enim ad Christum, et illum adjurabat; interponebat autem Dei vivi auctoritatem, qua Christus permotus, veritatem confitendo, suae interrogationi responderet. Includit ergo adjuratio respectum ad duplicem personam : ad unam quidem tanquam ad eam quae inducitur, vel impellitur ad aliquid agendum vel non agendum, et ideo illa denominatur passive adjurata ; ad aliam vero, ut ad eam quae interponitur ut simul rogans vel imperans majori auctoritate, ut efficacius persona adjurata inclinetur ad id faciendum quod ab ea postulatur, et ideo illa persona non dicitur adjurari, sed per illam, vel propter illam altera adjurari. Unde persona adjurata est quasi materiale objectum illius actus, ut adjuratio est, nam circa illam directe versatur, et illam passive denominat, ut dixi, tanquam subjectum, seu materiam circa quam versatur. Altera vero persona, per quam fit adjuratio, videtur se habere per modum objecti formalis respectu adjurationis, quia per illam seu propter illam fit.
3. Adjurationem esse actum honestum eam suo genere. — Qua conditiones requirantur, ut adjuratio sit honesta. — Secundo sequitur ex hac declaratione , actum hunc in suo genere honestum esse, si circa debitam materiam, et cum reliquis circumstantiis fiat. Probatur primo ex Scriptura, quia interdum fiebat adjuratio auctoritate Dei, Num. 5, ubi de muliere suspecta de adulterio dicitur: Et adjurabis eam. Quamvis enim aliqui censeant adjurandi verbum ibi in tertia significatione sumi, ut idem esset adjurare adulteram quod maledictionibus eam subjicere, et per exe- crationem illam ad jurandum inducere , nihilominus existimo, illam fuisse quamdam adjurationem propriam, sicut nunc de illa loquimur, ut infra declarabo. Sancti etiam viri solent adjurationibus uti, ut de Abraham legitur, Gen. 24, et de Jacob., Gen. 50, quas etiam fuisse proprias adjurationes infra ostendam. Usus etiam Ecclesiae manifestus est. Ratione vero declaratur corollarium, quia duas habitudines (ut dixi) includit adjuratio: utraque autem potest esse honesta ; ergo et tota actio. Minor declaratur, nam adjuratio respectu personae adjuratae est inductio quaedam ; haec autem erit honesta, si tria observentur. Primum est, ut ad actionem, vel omissionem de se bonam, seu quae bene fieri possit, inducatur, alias esset prava et inordinata inductio. Secundum est, ut fiat debito modo; potest enim inductio fieri vel rogando tantum, et amice petendo, vel imperando et quasi cogendo, vel objurgando; hos enim duos modos distinxit D. Thomas, d. art. 1; licet alii solam inductionem aut imperium in virtute alicujus superioris velint esse adjurationem ; nam alia, quae fit rogando, magis pertinet ad obsecrationem, ut videre licet in Abulen., Matth. 8, q. 112. Sed non oportet de nomine contendere, quia nihil impedit eamdem actionem diversis respectibus obsecrationem et adjurationem appellari, ut infra declarabo. Ex illis ergo duobus adjurandi modis unus esse potest accommodatus uni personae , alius vero alteri. Debet ergo, qui adjurat, observare et conditionem personae quam adjurat, et habitudinem seu proportionem, vel potestatem quam respectu illius habet, et juxta illius exigentiam modum adjurandi seu inducendi tenere, et ita honesto modo fiet adjuratio, ut in capite sequenti, descendendo ad singulas personas adjurabiles (ut sic dicam), distinctius explicabimus. Tertia conditio esse potest, ut inductio habeat justam et rationabilem causam , quae in omni fere negotio vel humana actione necessaria est. Simili modo, observandus est debitus modus respectu ejus, per quem adjuratio fit ; ille enim interponitur, ut det auctoritatem, favorem, vel virtutem, inductioni alterius; ergo etiam respectu illius necessarium est ut inductio sit honesta, et proportonata conditioni ejus. Si ergo haec observentur, ut facile fieri potest, adjuratio erit honesta. Qualis autem sit haec honestas, et quomodo observanda sit, in sequentibus fiet manifestum.
4. Adjuratio non habet specialem rationem religionis respectu personae adjurate. — Tertio sequitur ex dictis, adjurationem non habere specialem rationem actus religionis ex habitudine ad personam adjuratam. Probatur, quia religio habet Deum pro objecto; ergo omnis actus religionis ut sic debet circa Deum versari ; sed adjuratio, ut respicit per sonam adjuratam , non versatur per se loquendo circa Deum, sed circa creaturas, nimirum homines vel daemones, ut exemplis adductis constat, et in sequenti capite latius dicetur ; ergo adjuratio non habet quod sit religionis actus ex parte pcrsonae adjuraiae. Dices: interdum potest Deus ipse adjurari; ergo tunc saltem pcertinebit adjuratio etiam secundum illum respectum ad virtutem religionis. Responderi potest negando consequentiam, quia etiam tunc non attingitur Deus ut Deus, sed secundum quamdam generalem rationem, quae potest esse communis Deo et creaturis. Verius tamen dicitur tunc quidem actum illum secundum illam habitudinem pertinere ad religionem, sed non esse actum ab oratione seu petitione distinctum. Adjuramus enim Deum petendo aliquid ab ipso propter ipsum; quia non possuinus recte inducere Deum ad aliquid agendum, nisi humilter ab ipso deprecando; ergo, licet illamet actio sub alio respectu adjuratiu dicatur, ut atiingit Deum adjuratum non est nisi quaedam oratio. Unde si quis interroget, quando persona adjurata est creata, quam honestatem possit habere adjuratio respectu illius, cum honestatem religionis non habeat , respondeo breviter cum proportione esse declarandam. Nam potest esse honesta petitio humanae amicitiae, si sit ad hominem equalem ; vel misericordia, seu cujusdam observantiae, si sit ad superiorem ; vel justitiae, si sit ad subditum; vel potest esse duliae, et suo modo religionis, si sit ad Sanctos cum Christo regnantes, eo, scilicet, modo quo illos ex religione oramus; vel denique potest esse quidam actus fidei et confessionis ejus, si sit ad daemones, ut in capite sequenti declarabimus.
5. Adjurationem esse actum religionis respectu persone, per quam altera adjuratur. — Quarto infero ex dictis, adjurationem esse actum religionis respectu personae, per quam seu propter quam altera adjuratur, quando adjuratio per Deum ipsum fit. Supponimus quidem ex proprietate vocis supra explicata, et usu ipsius rei, adjurationem per Deum fieri; nihil enim est frequentius quam aliquid ab alio petere per Deum, vel propter amorem Dei; illa ergo est adjuratio hominis per Deum. Ille ergo actus non est religionis ex habitudine ad hominem adjuratum; ergo oportet ut illam rationem participet ex habitudine, quam habet ad Deum, per quam alter adjuratur. Dices : etiam sub illo respectu non videtur esse actus religionis, quia religio attingit Deum, ut personam circa quam versatur ; sed adjuratio non ita respicit eum per quem fit, sed eum cui fit, ut dictum est; ergo nullo modo est actus religionis. Respondco, adjurationem dupliciter considerari posse: primo, quasi materialiter in ratione petitionis vel jussionis, aut alia simili; secundo, in formali ratione cultus. Priori modo versatur circa personam adjuratam. et ut sic, fatemur non esse actum religionis. vel, si aliquando est, non esse distinctum ab oratione, ut diximus. Posteriori autem modo dicimus versari circa Deum, non ut circa personam adjuratam, sed cultam; quando enim aliquid per Deum petimus, in hoc ipso honorem et cultum tribuimus Deo, quia ejus auctoritatem aut veritatem sufficere profitemur, ad obtinendum id quod intendimus; ergo ut sic actus ille religionis est.
6. Confirmatur ac declaratur primo, quia in illo actu nomen Dei assumimus; ergo in illo servandum est praeceptum illud : Non assumes nomen Dei tui in vcanum; at praeceptum illud religionis est, ut est apud omnes receptum. Et patet, quia ad nullam aliam virtutem pertinet observare, ut actus ille cum debita reverentia Dei fiat; ergo ut sic, actus est religionis. Tandem hac ratione, exorcismi ecclesiastici inter actus religionis computantur, quia sunt adjurationes quaedam; non sunt autem religionis, ut versantur circa res adjuratas, quae maxime soient esse daemones, ut optime declaravit Tertullianus, c. 32, Apolog., dicens : Demones adjurare consuevimus, non pejerare, ut illis divinitatis honorem conferamus. Est ergo exorcismus actus religionis, quatenus in cultum Dei cedit, eo quod virtuti ejus nitatur.
7. Adjurationem esse specialem actum religionis distinctum a reliquis. — Quinto infero, adjurationem esse specialem actum religionis distinctum a reliquis. Probatur, quia modus divini cultus, qui in eo invenitur, distinctus est a reliquis, ut ex proxime dictis facile intelligi potest. Magis vero declarabitur conferendo illum cum oratione et juramento, cum quibus videri potest. habere aliquam aflinitatem ; nam a caeteris tam clare distinguitur, it nulla collatione cum illis, vel explicatione opus esse videatur. Adjuratio ergo ab oratione manifeste distinguitur, quia per orationem aliquid a Deo petimus ; per adjurationem, ut talis est, non petimus a Deo, sed petimus propter Deum, quod longe diversum est. Imo interdum non petimus, sed imperamus, in virtute Dei, vel nominis ejus; multum ergo differunt hi actus etiam in suo esse reali. Unde etiam differunt in peculiari ratione cultus. Nam per orationem profitemur Deum esse auctorem bonorum omnium, cujus ope et auxilio indigemus; per adjurationem autem profitemur tantam esse Dei auctoritatem, vel virtutem, vel bonitatem, ut quilibet ejus nomine audito moveri debeat ad praestandum quidquid propter Deum ab illo postulatur.
8. In quo conveniant juramentum et adjuralio. — In quo differant. — Cum juramento vero habet adjuratio quamdam convenientiam in hoe, quod sicut juramentum adhibetur ad dandam auctoritatem assertioni, vel firmitatem promissioni, ita adjuratio fit ad dandam efficacitatem postulationi aut jussioni. Unde sicut juramentum non pertinet ad religionem propter respectum ad personam cum qua loquimur, sed propter respectum ad personam quam interponimus ad dandam auctoritatem locutioni nostrae,cujus reverentiam et hcnorem observat religio, ita cum proportione se habet adjuratio, ut explicatum est. Nihilominus tamen diffétint, quia per juramentum, aut divina veritas ad assertionem confirmandam, aut majestas et auctoritas Dei ad firmandam promissionem adducitur; per adjurationem vero solum interponitur Deus ut objectum amoris, vel timoris alterius, quem adjuramus, ut inde vel timore vel amore moveatur ad faciendum aliquid. Constat autem has esse rationes valde diversas, tam in esse rei et intellectualis operationis, quam in ratione cuitus; ergo. Unde supra explicatum est, aliter observandam esse reverentiam Deo debitam in juramento assertorio, per quod Deus inducitur ut testis enunciationis ; aliter in promissorio, in quo se habet, ut dans auctoritatem promissioni. Sic ergo differt ab utroque juramento adjuratio, per quam solum inducitur Deus ut movens alterum, seu dans efficaciam jussioni aut petitioni; nam per hunc modum multo minus divinam auctoritatem interponimus, et quasi pignoramus, ut sic dicam, quam per superiores, ut constat.
9. Objici vero potest, nam Genesis 24 dixit Abraham servo suo: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te. Et tamen ibi ab eo exegit juramentum, ut ipsemet Abraham paulo inferius declaravit, dicens : Sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis Juramento. Et subdit: Posuit ergo servus manwumn sub femore Abraham, et juravit illi super sermone hoc; et intra dixit idem servus: Adjuravit me dominus meus. Ergo jurare et adjurare idem sunt, et consequenter adjuratio non est actus a juramento distinctus. Similiter Genes. 41, Jacob dixit ad Joseph : Pone manu tuam sub femore meo, et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in gypto; et infra: Respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti ; et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Et tamen c. 50 dicit idem Joseph : Ho quod pater meus adjuraverit me ; sunt ergo idem. Idem sumitur ex 1 Esdr. ult., ib: Zt adjuravit principes Sacerdotum, et Levitarum, ut facerent secundum verbum hoc , et juraverunt. Denique Josue 2 et 5, adjurare nihil aliud esse videtur, nisi ad jurandum inducere.
10. Opinio aliquorum. — Propter haec dicunt aliqui, quoties juramentum promissorium ab aliquo exigitur, intervenire adjurationem, et talem adjurationem factam esse in omnibus citatis locis ; nihilominus tamen addunt, non confundi adjurationem cum juramento, quia potest fieri adjuratio, non exigenio juramentum, ut quotidie fit a pauperibus postulantibus propter Deum, et ex dicendis evidenter constabit. Sed sicut hoc posterius certum est, ita etiam prius non est necessarium; nam sine dubio adjuratio et petitio juramenti etiam promissorii formaliter diversa sunt. Unde D. Thomas, d. q. 90, art. 1, ad 3, dixit adjurare non esse ad jurandum inducere. Quocirca sicut adjuratio separahilis est a juramento promissorio, ita et hoc juramentum peti potest sine adjuratione, ut quotidie in contractibus et judiciis fieri videtur; et ratio est, quia potest quis ab alio petere, ut cum juramento se obhget, non interponendo alio modo ex parte sua divinum nomen. Igitur si aliquando sola petitio juramenti promissorii adjuratio vocatur, ut videtur esse in illo loco Jos. 2, verbum adjurandi aequivoce transfertur ad significandum idem quod ad jurandum inducere. Aliquando vero et saepe possunt illa duo conjungi, ut videtur fuisse in alis locis citatis; nam, ut dixi, adjuratio potest variis modis fieri, scilicet rogando, jubendo, cogendo. Inter alios ergo modos unus est, exigere foedus et obligationem ab illo qui inducitur ad aliquid faciendum; et aliquando ad majo- rem firmitatem potest exigi juramentum, ut in praedictis locis factum est. Conjunguntur ergo ibi adjuratio et juramentum ; semper tamen manent distinctae quoad proprias rationes suas, et videtur adjuratio praecedere, et progredi usque ad juramenti petitionem. Sicut prius dicitur Jacob adjurasse Joseph, et Joseph obtulisse se facturum id de quo adjuratus fuerat, et nihilominus addidit Jacob: Jura ergo anihi ; ritus enim ille ponendi manum sub femore, licet adhiberetur in jurameno, ut supra lib. 1 visum est, potuit tamen idem ritus in adjuratione adhiberi. Petebatur enim simul juramentum, quia ex promissione facta cum adjuratione petentis, non tanta obligatio nascitur, quanta si juramento firmetur. Sic etiam inielligo adjurationem illam, quae circa adulteram fiebat, Num. 5, nam ab illa in nomine Dei petebatur, ut veritatem aperiret, tum ex reverentia praesentiae Domini, juxta illud: Cum steterit mulier in conspectu Domini, etc.; tum etiam ex timore divinae justitiae et comminatione ejus, quae per maledictiones significatur , ut legimus 1 Reg. 14, ubi Saul populum adjurasse dicitur sub maledictione illi imperando. Sic ergo adjurabatur suspecta de adulterio, et verisimile est ibi etiam fuisse exactum a femina juramentum execratorium, quia non solum sacerdos maledicta proferebat, dicens: Sin autem dcclinasti a viro tuo, his maledictionibus subjacebis : Det tibi Domimis in maledictionem, sed etiam mulier cogebatur respondere : Amen, Amen, virtute jurans nt sibi talia evenirent, si tale quid commiserat. Interveniebat ergo ibi propria adjuratio, qualis a nobis descripta est, licet modus contestandi divinam virtutem singularis fuerit, et tandem per jurationem consummaretur.
On this page