Caput 2
Caput 2
1. Que persone interveniant in adjuratione. — Tres personae, seu supposita in adjurauone interveniunt: quae adjurat, quae adjuratur, et per quam fit adjuratio, quae non sunt quidem semper distinctae in re, ut vidimus, distinguuntur tamen habitudine, et frequentius re ipsa, ideoque necesse est exponere in quas res vel personas possit talis habitudo vel ratio convenienter cadere. Non est vero quod circa personam adjurantem immoremur, nam constat imprimis fieri non posse, nisi per in- tellectualem vel rationalem naturam, quia petitio et imperium suut actus rationis; et cum additur adjuratio, seu obtestatio, aut comminatio, multo magis necessaria est vis rationis. Deinde clarum est homines posse adjurationibus uti, ut constat ex dictis in praecedenti capite, et usu, et quia ad hoc habent sufficientem cognitionem et discursum. Hic vero praecipue agimus de adjuratione, quae ab homine fit, et potissimum de illa, quae supernaturali cognitione et gratia procedit. Denique etiam constat, superiores creaturas intellectuales posse adjurare, ut de ipso etiam daemone dicitur, Varc. 5, adjurasse Christum: Adjuro te per Deum, ne me torqueas ; unde a fortiori Angeli sancti possunt homines adjurare, imo et Deus ipse, ut ex dicendis constabit. Itaque de adjurante nulla est peculiaris difficultes. An vero in aliquibus hominibus sit in hoc peculiaris aliqua virtus, praesertim respectu daemonum, infra dicemus.
2. Persona adjurata debet esse distincta ab adjurante. — Circa personam autem, seu rem quae adjurari potest, supponendum est debere esse personam distinctam ab adjurante, quia sicut nemo seipsum rogare aut deprecari potest, ita etiam nec adjurare. Dices, posse aliquem sibi imperare, et adjurationem etiam fieri posse imperando; poterit ergo saltem hoc modo aliquis seipsum adjurare. Respondeo tunc imperio adjungi adjurationem, quando voluntas imperati non est omnino in potestate imperantis, et ideo iste indiget quasi favore numinis superioris ad extorquendam ab alio obedientiam ; at vero cum homo sibi imperat, habet in manu sua voluntatem suam, imo imperii sui efficacia ex sua voluntate dependet ; illud enim imperium sui efficax est, quod ex voluntate absoluta procedit, et ideo in tali imperio non habet locum adjuratio. Potest quidem homo interdum sibi proponere divinum adjutorium, aut praeceptum, aut beneplacitum, ut se excitet ad volendum, vel imperandum sibi, sed illa non est propria adjuratio, sed quaedam velui persuasio, et major objecti illustiatio, qua homo seipsum inducit ad objectum volendum.
3. Posse licite Deum ab homine adjurari. - Hoc ergo posito, dicendum primo est, Deum posse aliquo modo ab homine adjurari, illius tamen adjurationem inter partes orationis collocari , et obsecrationem appellari. Haec assertio sumitur ex D. Thoma 2.2, q.83 , ar:. 11, ad 1, et q. 90, art. 1, ad 3. Et declaratur breviter utraque pars: nam imprimis non ha- bet locum erga Deum adjuratio per modum imperii, quia ejus est imperare, non imperari. At vero sicut possumus orare Deum, ita etiam possumus aliquid divinum ilh repraesentare, ob cujus amorem aut merita nostras orationes exaudiat, ut constat ex usu Scripturae, in qua legimus Moysen et alios Prophetas orasse Deum propter semetipsum et propter Abraham, et alios justos sibi dilectos. Et Ecclesia semper orat per Christum, ut agentes de Oratione diximus. Hic ergo orandi modus quamdam Dei adjurationem continet, quia exoratur Deus, et ad imperandum ab illo interponitur vel ipsemet Deus, vel aliquis nomine ejus, qui potentior sit quam nos ad impetrandum apud illum, ut per eum oratio nostra juvetur ; ratio autem adjurationis in hoc perficitur, ut supra declaravimus. Constat autem ex dictis supra de partibus orationis, totum hoc pertinere ad obsecrationem, in qua proponitur Deo ratio aliqua obtinendi aliquid ab ipso, ut cum per Christum , vel per ipsiusmet Dei bonitatem postulamus. Haec ergo adjuratio obsecratio quaedam est, solumque videntur ratione et denominatione differre ; nam obsecratio dicitur, quatenus dat vires orationi ; adjuratio, quatenus est peculiaris actus reverentiae illius personae, per quam Deus adjuratur, ut ex dictis satis constat.
4. Tam viatores quam Beatos et Angelos posse a nobis adjurari. — Dico secundo, homines tam viatores, quam Beatos, et sanctos Angclos, posse a nobis adjurari, idque licite et sancte fieri, si debito modo fiat. Hoc etiam tradit D. Thomas, d. q. 90, art. 1, et est receptum apud omnes; et de Angelis quidem, et hominibus cum Christo reunantibus constat ex dictis supra de Oratione. Ostendimus enim Sanctos recte orari a nobis, et consequenter etiam obsecrari, et ita habet communis usus fidelium et Ecclesiae, nam petimusa Virgine per Filium, et per nativitatem vel assumptionem suam, et proportionali modo possumus ab aliis Sanctis petere. Unde haec pars hujus assertionis eodem modo cum proportione accipienda est, quo praecedens conclusio. Est enim haec adjuratio Sanctorum, obsecratic quaedam et pars orationis ad ipsos; et ideo ut licite fiat, ea observanda sunt, quae ad debitum modum orandi Sanctos necessaria sunt. Nec enim possumus Sanctos adjurare cum imperio, sed cum reverentia et honore humiliter cos precari, nou ut auctores bonorum, sed ut intercessores; eodem ergo modo possumus illos adjnrare.
5. At vero respectu viatorum interdum potest adjuratio fieri deprecando tantum, ut cum subditus adjurat superiorem, vel amicus amicum, aut pauper divitem, ut per Deum, vel per Christum, aut aliquem Sanctum, sibi subveniat; ibi enim perfecte invenitur tota ratio adjurationis, quam explicuimus, et hoc genere adjurationis videtur usus Paulus, 2 Corinth. 5, dicens : Obsecrumus pro Christo, reconciliamini Deo ; et c. 10: Ipse ego Paulus adjuro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. Estque hic modus adjurandi per sese rationi consentaneus, quia Dei commemoratio et honor optimum medium est ad aliquid honestum ab alio homine efflagitandum. Aliquando vero fit adjuratio ad alios homines imperando et quasi cogendo, et tunc oportet ut adjurans habeat auctoritatem aliquam super adjuratum, ut D. Thomas dixit, alias injuste ageret usurpando jurisdictionem, vel potestatem quam non habet. Et sic videtur Abraham adjurasse servum, et Jacob filium, et de hoc genere adjurationis potest intelligi illud Pauli, 1 Thessal. 5: AdJuro vos per Dominum, ut legatur epistola heec omnibus sanctis fratribus. Quamvis etiam possit illud intelligi de adjuratione deprecativa. Clarius videtur fuisse praeceptiva adjuratio illa Pauli, 2 ad Timoth. 4: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, per adventum ipsius, et regnum ejus, praedica verbum, etc. Et hac etiam adjuratione improbe et temere uti voluit Caiphas, cum ad Christum dixit: Adjuro te per Deum vivum, etc., in quo multipliciter peccavit, tum quia putavit se posse imponere Christo necessitatem et obligationem respondendi, tanquam reo in legitimo judicio interrogato; tum etiam quia non ad cognoscendam veritatem, sed ad captandam occasionem condemnandi Christum, ipsum adjuravit, ut est per se clarum, et effectus probavit. Quando vero fit legitima potestate, et debita intentione, de se honesta est, ut ex ratione supra facta constat.
6. Daemones licite possunt adjwrari ab hominibus. —Dico tertio: daemones etiam sancte et licite adjurari possunt ab hominibus, si debito modo adjuratio fiat. Conclusio est certa secundum fidem, nam Ecclesia ab initio consuevit adjurare daemones, ut Patres supra commemorati testantur, et mulii alii, quos retuli in 3 tom. de Sacrament., disput. 15, sect. 4, et in Comment., art. secundo, 2 q. 701 D. Thom. Fundatur autem hic usus in Christi verbis ac virtute; dixit enim Marci ultimo de suis fidelibus: in uomine meo daemonia ejicient; et Lucae 10: Dedi volis potestatem calcadà super serpentes, etc. Unde est etiam in Eecclesia peculiaris ordo clericorum, ad exorcizandos daemones institutus. Idem autem est latine adjurare, quod graece exorcizare, ut ex dictis Patribus, et usu Theologorum constat. Tantum ergo necesse est, ut in adjuratione facienda debitus modus teneatur, in quo haec observanda videntur.
7. Finis adiurationis quae fit daemonibus. — Primo ergo requiritur ut finis adjurationis sit expellere, abjicere ac fugare daemonem, non vero aliquid ab illo obtinere. vel societatem aliquam cum illo inire. Hoc docuit D. Thomas, queest. 90, art. 2, et constat primo, quia Christus non dedit Ecclesiae suae virtutem, nisi ad fugandos et coercendos daemones, juxta illud: n nomine meo demonia ejicient; et Lucae 10, cum Apostoli gloriarentur quod etiam daemones subjicerentur ipsis, Christus declaravit eis potestatem ipsis esse datam ad ealcandos illos, eorumque virtutem, ut nihil nocere nobis possint; ergo non aliter licet nobis adjurare daemones. Probatur consequentia, tum quia non valemus id facere nisi per potestatem a Deo concessam, naturaliter enim longe inferiores sumus ; tum etiam quia alias periculo exponimur, ut multum nobis noceant, cum tamen finis adjurationis esse debeat. daemonis insidias, et artes nocendi. fugere vel fugare.
8. Secundo, necessarium est ut non rogando, vel amice petendo, sed imperando, objurgando et cogendo, daemon adjuretur. Hoc etiam docuit D. Thomas, d. art. 2, et tam hanc quam praecedentem assertionem complexus est Angustinus, 10, de Civitate, cap. 22, dicens: Vara pietate daemones, aeream potestatem, inimicam contrariumque pietati exorcizando ejciunt, non placando ; omnes tentationes, adversitatesque qus vincunt orando, non ipsam, sed suum Deum adversus ipsam ; Tertull., libr. de Anim., c. DT: Spiritualia (inquit) nequitiae non quidem socia consctientia, sed inianica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed empugnatoria dominatione tractamus. HRatio vero est, tum quia daemon nihil propter Deum operatur, ob suam obstinationem ; ergo vanum esset illum propter Deum rogare ; tum etiam quia omnis societas cum daemone nobis prohibita est ; rogare autem illum, aut benevole petere quaedam societas est; tum denique quia daemon nihil sponte operatur, nisi in odium Dei, et hominum perniciem; ergo aliquid spontaneum ab illo petere, est participare et commu- nicare operibus illius malignis. De qua re vidcri possunt quae late diximus tractatu 3, lib. 2 de Superstitione, c. 7 et 8.
9. Neque obstant huic assertioni quae Cajetanus objicit, scilicet, quod interdum licet aliquid interrogare a daemone, sicut interrogavit Christus, Marc. 5, et Sancti a'iquando leguntur petiisse a daemonibus aliquas actiones, quasi officia, vel servitia. Respondetur enim imprimis nunquam haec et similia facta essea Christo vel Sanctis, petendo, et quasi rogando, sed imperando, vel propria virtute, ut a Christo, vel in nomine Christi, ut ab aliis Sanctis. Denique quidquid in hoc genere a Sanctis factum est, ad damonis expulsionem, cum ejus confusione, fructu fidelium, et majori Dei gloria factum esse, atque ita fieri possc, ut docet Anton., 2 p., tit. 12, cap. 1, 8 5, cum divo Thoma 2. 2, q. 95, art. 4, ad 1, uhi ex Beda reddit rationem, cur Christus interrogaverit a daemone quomodo vocaretur: Uft intellecta magnitudine verbi, virtus curantis magis emicaret. At vero interrogare aliqua curiose ab energumenis et obsessis a deemone, etiam cum actu adjuratur, quae nihil conferunt ad expulsionem daemonis, vel ad aedificationem fidelium, non caret superstitione, licet ex levitate materiae posset a culpa mortali excusari, ut Cajetanus notat, et sequitur Navar., c, 11, n. 28.
10. Tertio, requiritur, ut haes adjuratio legitima potestate fiat ; non enim omnibus datum est posse daemones exorcizare, sed ministris ad hoc munus specialiter deputatis, et ideo regulariter non licet aliis hoc munus usurpare. Probatur, quia vel id facere tentant virtute naturali. vel divina, vel in vi paeti cum ipso daemone. Primum stultum est, cum virtus naturalis daemonis sit longe superior. Tertium superstitiosum est, ut dictoloco ostendimus; secundum autem temerarium est. Unde timere debent, qui hanc potestatem temere usurpaverint, ne illis pravus spiritus respondeat : Jesum novi, et Paulum scio, vos autem, qui estis ; et insiluit in eos, etc., ut in simili refertur Actor. 19. Hoc autem intelligendum est de adjuratione solemni et publica, quae secundum quamdam praescriptam formam ab Ecclesia institutam in ea fieri consuevit ; nam illa pertinet ad actus ordinis ecclesiastici, qui non possunt nisi a consecratis ministris exerceri.
11. Quibus modis demon adjurari possit.— Nihilominus tamen privatim interdum licere potest, daemonem adjurare in virtute Dei, et per fidem in ipsum, et confidendo de virtute nominis Jesu, et virtutis eius. Sed hoc etiam duobus modis fieri potest: unus est visibilis, quando daemon corporaliter hominem obsidet et vexat. Et tunc illius expulsio, si sit efficax, et extraordinario modo fiat, pertinet ad virtutem miraculorum, et sine speciah instinctu Spiritus Sancti, et fide ab eo inspirata, tentari non debet. Hoc autem modo legimus Sanctos saepe expulisse daemonia, et non solos viros, sed etiam sanctas foeminas, ut ex legendis Sanctorum constat. Et in primitiva Ecclesia videtur frequenter fidelibus communicata haec potestas supra daemones, ut sumi potest ex Tertulliano, lib. de Coron. milit., c. 11, et lib. de Idololat., cap. 11, et in Apolog., cap. 23, dicente: Addatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem demone agi constet. Jussus a quolibet Chritiano loqui, spiritus ille tam se demonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso. Ubi expendendae sunt particulae illae, a quolibet Christiano, et jussus, et confiteitur, utique vi imperii et virtutis divinae, et ad eum finem, ut christiana veritas et daemonis falsitas innotescat. Idem semelatque atque iterum repetit Justin., Dialogo cum Tryphone, et Orat. pro Christian. ; et Athanas., de Incarnatione Verbi. Alius vero modus adjurationis intelligi potest privatus et occultus, vel etiam invisibilis ac spiritualis, quo possunt licite et utiliter uti fideles, quando tentanti daemoni resistunt fortes in fide; solent enim sancti viri exprobrare daemonem, et interius adjurare in nomine Domini, ut discedat. Nam licet non sint omnino certi quod daemon pariturus sit et discessurus, vel a tentando cessaturus , nihilominus probabiliter id sperare possunt, fundati quidem praecipue in fide et in virtute nominis et Crucis Christi, simulque contemnentes daemonem, qui propter superbiam suam ferre non potest hujusmodi piorum exprobrationes, ideoque confusus discedit. De qua re legi possunt multa apud Athanas., in Vita sancti Antonii.
12. Quomodo adjurari possint ivrationales creaturue. — Dico quarto, irrationales creaturas secundum se non posse proprie adjurari, in alio vero, seu per modum cujusdam efficaciae miraculosae adjurari posse. !ta docet D. Thomas d. q. 90, art. 3; et Sot. 1. 8, deJust., q. 3, art. 3, et in simili il explicuimus, in5 tom., de Cens., disp. 5, sect. 1, declarando qromodo soleant animalia nocentia arboribus vel fructibus terrae exorcizari, vel quasi anathematizari, ad eundem enim modum de adjuratione loquendum est. Probantur ergo et explicantur breviter singulae partes. Nam imprimis adjuratio respectu illius qui adjuratur, est quaedam obsecratio, petitio, aut imperium; sed creaturae irrationales non sunt capaces talium actionum, quia tam petitio quam praeceptum proprie sumptum non percipitur nisi intellectu et ratione; ergo ex hac parte non possunt creaturae irrationales proprie adjurari. Hinc tamen facile probatur secunda pars, quia creaturae irrationales nobis non nocent sine ordinatione vel permissione Dei; saepe vero a daemonibus agitantur, et moventur in nostram perniciem, Deo permittente ; possunt ergo abjici et fugari per adjurationem Dei vel daemonis, et hoc modo dicuntur adjurari in alio, alium adjurando, a quo ipsae moventur.
13. Unde fit ut, quando haec adjuratio fit directe ad Deum, per obsecrationem fiat, quia (ut dixi) respectu Dei non habet locum alius modus adjurationis, et hujusmodi sunt plures orationes Ecclesiae, in quibus a Deo postulatur ut avertat inclementiam aeris, aut nubium, aut nocentia animalia ; et omnes concludunt : Per Jesum Christum Dominum nostrum. Sic etiam solemus exorcizare aquam, salem et similia, deprecando Deum cum simili obsecratione, ut illis peculiarem virtutem praebeat ad aliquos effectus. At vero si adjuratio fiat directe ad daemonem, tuuc fit per imperium, ut supra dictum est. Et huc pertinent illae adjurationes, quae solent fieri contra has res irrationales per modum anathematismi, et quasi censurae ; nam per illasdirecte abiguntur et arcentur daemones cum quadam auctoritate et imperio, ne per hujusmodi creaturas fidelibus noceant. Denique interdum oratur Deus, ut daemoni imperet ne noceat, vel ut illius opera dissolvat et impediat, et tunc etiam daemon adjuratur per alium , scilicet, Deum, et ideo oratione et non imperio adjuratur ; et talis adjuratio saepe etiam ad creaturas irrationales terminatur ; obsecramus enim Deum ut praecipiat daemoni, ne utatur irrationabilibus creaturis in hominum nocumentum. His ergo modis possunt hae creaturae in alio adjurari.
14. Addimus vero in tertia parte assertionis, etiam posse adjurari per immediatam efficaciam supernaturalem , quae directe et immediate versetur circa ipsas irrationales creaturas, et in ipsis habeat suum effectum, et quia hujusmodi efficacia solet per imperium explicari, ideo dicimus hoc modo posse has creaturas in se etiam adjurari imperio. Non quia illae percipere valeant morale imperium , aut sese movere ad intelligentiam illius, sed quia (ut ait Hieronymus, Matth. 8) : Omnes creaturee sentiunt creatorem , non errore heerelicorum , qui omnia putant animantia, sed majestate conditoris , que apud nos insensililia , illi sensibilia sunt. Sic enim exponit quod de Christo ibi dicitur, quod surgens imperavit ventis et mari, et secuta est obedientia, ita ut videntes mirati fuerint dicentes: Quis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Quod ergo tunc fecit Christus virtute propria, possunt facere servi ejus in fide et virtute illius; possunt enim imperare huic monti ut hinc transferatur, et faciet, et locustis ut recedant, et obedient, non morali, sed ut ita dicam physica obedientia. Illud ergo imperium quatenus includit deprecationem per Christum, dici potest adjuratio , non tantum respectu Dei seu Christi, sed etiam respectu irrationalium rerum, quibus Christi imperium et voluntas insinuatur, non ut sensum, sed ut efficaciam illius sentiant. His ergo modis possunt irrationalia adjurari.
On this page