Caput 3
Caput 3
1. Declaravimus quas res adjurare possimus ; nunc breviter exponendum est per quid eas adjurare debeamus. Videri enim potest , sicut non possumus honeste et licite jurare, nisi per Deum, vel expresse, vel tacite, ut supra dictum est, ita non posse nos licite adjurare aliquem nisi propter Deum. Quia licet adjuratio non sit proprie juramentum, est quaedam imitatio juramenti, nam per utrumque actum interponitur divina anctoritas, licet sub diversa ratione et ad diversum finem. Et confirmatur, quia sicut juramentum , ita et adjuratio est actus religionis; ergo aequiparari in hoc debet, ut non possit fieri nisi propter Deum, quia cultus religionis soli Deo tribui potest. In contrarium vero objici potcst , quia quando adjuratur Deus , non videtur posse adjurari propter Deum, quia non minus debent distingui persona adjurata ab ea per quam adjuratur, quam ab ea a qua adjuratur. Quia ideo fit adjuratio, ut inter adjurantem et adjuratum tertia persona interponatur. quae suppleat imperfectionem vel inefficaciam adjurantis ; ergo non potest Deus propter se ipsum adjurari. Confir- matur ex usu Scripturae et Ecclesiae in adjurando Deo ipso, nam in veteri Testamento frequenter adjurabant Deum per Abraham, Isaac et Jacob, nunc per Jesum Christum Dominum nostrum, ut homo et Redemptor noster est, saepe etiam per Virginem et alios Sanctos.
2. Deum adjurari posse, et per seipsum, et per Sanctos ejus sive leatos, sive viatores, non vero per inferiores creaturas.—lIn hac re dicendum est primo, Deum adjurari posse, et per Deum ipsum, et per Sanctos ejus, non solum jatm cum Christo regnantes, sed etiam per vaatores, qui justi reputantur, non vero per inferiores creaturas. Probo breviter singula : nam imprimis saepe fit obsecratio ad Deum, per ipsum, ut Daniel 9: Ne moreris propter temetipsum, Deus meus ; et Psalm. 24: Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus Salvator meus , etc. Reminiscere miserationum tuaruw , Deus, etc.; et infra : Propter nomen tuum, Domine , propitiaberis peccato meo ; et alii Prophetae saepe hoc orabant : Per temetipsum fac hoes Deus ; illa autem habent vim et formam adjurationis. Item recte a Deo petimus propter bonitatem et misericordiam ejus, saepe per fidelitatem et veritatem ejus, vim facierdo in promissis ejus, quae in ejus fi delitate nituntur. Praeterea Deus jurat per semetipsum, quia non habet majorem, per quem juret, ad Hebr. 6, ut supra visum est; ergo potest adjurari propter se ipsum, quia est eadem proportio. Nam sicut Deus jurat per seipsum, licet tale juramentum non addat certitudinem verbo aut promissioni ejus, ita possumus nos adjurare ipsum per ipsum, lieet illa reflexio secundum se non addat certitudinem deprecationi, seu impetrationi. Et ratio est, quia sicut Deus non jurat propter se, sed propter nos, ut ratio credendi dictis et promissionibus ejus distinctius nobis proponatur et inhoteseat, magisque nos moveat, quando per modum juramenti proponitur, ita etiam non adjuratur per semetipsum propter ipsum, sed propter nos, ut ferventius petamus considerata Dei bonitate et magnitudine, quam illi per adjurationem praesentamus. Ergo licet disunctio inter personam adjuratam, et propter quam adjuratur, seepius intercedat, quando ratio petendi ex distincta persona sumitur, potest nihilominus interdum sumi ex eadem, aliqua ejus proprietate distinctius considerata et repraesentata, et hoc modo adjurari potest Deus propter seipsum.
3. Hinc facile probatur altera pars, ex usu Scripturae, Exod. 32, ubi Moyses orabat Deum: Recordare Abraham, lsaac et Israel, serccrum Luorum ; sic etiam in illis Ecclesiae precationibus: Per admiralalem annunciationei tuam, etc., censetur adjuratio contineri, quae potest dupliciter intelligi. Uto modo, ut deprecatio sit ad Deum, ut Deus ; ratio autem obsecrandi sumatur a mysteriis factis circa Christum ut hominem, et sic adjuratur Deus ut Deus, per opera humanitatis, seu opera in humanitate vel per humanitatem facta, et sic adjuratur Deus per aliquid creatum. Alio modo potest intelligi ut tota petitio et obsecratio immediate referatur ad Christum hominem, ut homo est; et sic adjuratur proprie loquendo Christus ipse propter se ipsum, repraesentando illi aliquam rationem largiendi quod postulatur, ex ipsomet sumptam, eo modo quo dicebamus, Deum per semetipsum adjurari. Praeterea possumus Deum adjurare per Sanctos Angelos, vel homines, et per eorum merita vel intercessiones; quia Deus saepe vult per hujusmodi rationes beneficium concedere, et non alias. Non quia, cum in tempore adjuratur, incipiat ab illis moveri, sed quia ab aeterno seepe statuit dare intuitu illorum, et non alias ; ideoque etiam voluit a nohis sic obsecrari. Fraeterea, quia inter viventes justos voluit Deus esse communicationem aliquam in bonis operibus ac meritis, et uni solet benefaccre propter alios , ideo etiam potest per viatores justos adjurari, vel in communi, si oratio sit publica, quomodo Ecclesia obsecrat saepe propter omnes Sanctos, vel propter justos in communi, et in confuso; vel in oratione privata propter talem vel talem personam, quam orans existimat esse sanctam. Sicut cnim unus viator potest se alterius orationibus commendare, ut supra vidimus, ita potest per ipsum petere, et adjurare Deum.
4. Unde tandem constat non posse adjurari Deum per alias creaturas inferiores, vel in natura, velin statu gratiae, quia nec dignitas talis creaturae, nec opera aliquid valere possunt apud Deum ad impetrandum aliquid ab ipso. Imo si quis recte consideret, quando adjuratur Deus per rationem creatam , seu per creaturam aliquam, semper est in quantum includit aliquam singularem participationem divinae bonitatis , quae interdum habet adjunctam promissionem , vel saltem respicit majorem gloriam et honorem Dei, qui ex tali opere resultare potest. Atque ita sicut juramentum per creaturas resolvitur in Derim earum auctorem .ita dici potest de adjuratione Dei, quo- ties fit per commemorationem alicujus effectus creati, ibi involvi Deum ipsum, ut auctorem ejus, qui ratione sui honoris ac majestatis, vel verbi sui, aut misericordiae, ex uno opere suo quasi inducitur ad aliud faciendum.
5. Sancti homines adjurar possunt, non solum propter Deum, sed etiam propter ratuonem, et personas creatas. — Dico secundo: sancti homines, et beati, et viatores, adjurari possunt non solum propter Deum, sed etiam propter rationem, vel personas creatas, singulari autem et excellenti modo adjurantur propter solum Deum. Declaratur ex similitudine juramenti. Nam si per juramentum afferatur testimonium aliquod infallibile , non potest esse nisi Deus ipse, vel directe et expresse, vel indirecte et relative, ut supra dictum est; quia prima, et infallibilis veritas de se ac per se solum in Deo esse potest ; si autem juramentum fiat per testimonium probabile, aut credibilius, sic fieri potest per creaturam, licet vix mereatur nomen juramenti, ut supra diximus. Ad hunc ergo modum de adjuratione dicimus, fieri posse per aliquid, quod summam dignitatem, auctoritatem, vel potestatem habeat ad praebendam vim et efficaciam petitioni, cui adjungitur ; et sic clarum est adjuratüonem non posse fieri nisi per Deum., vel expresse , ut ordinarie fit, cum petimus per Deum, vel Dei misericordiam ; vel implicite et reductive, ut quando petimus per Christi vulnera, et propter beneficia, quae a Deo recepimus. Et ratio est, quia in nulla re infra Deum invenitur illa excellentia, quam talis modus adjurationis requirit. Et ideo adjuratio, ita perfecta, est propria virtutis religionis, ut diximus.
6. Posset tamen adjuratio vel obsecratio ad Sanctos fieri per rationes creatas, et al unum Sanctum per alium, non includendo specialem habrtudinem ad Deum, vel praecise spectando virtutem vel dignitatem creatam ejus, et tunc pon est actio illicita, quia non tribuitur creaturae aliquid proprium Dei, sed quasi postulatur ab illa adjutorium , seu intercessio suae virtuti seu dignitati proportionata. Et ita hujusmodi adjuratio non pertinet ad virtutem rcligionis, sed ad duliam, vel hyperduliam, si fiat per Virginem. Ut inter homines etiam viatores fieri potest, ut quando unus ab alio petit per SS. Virginem, vel S. Antonium, et similia; tunc enim per illam adjurationem honoratur talis Sanctus secundum sua merita, et propriam sanctitatem, et sic pertinet ad cultum duliae, non latriae. Denique hic modus adjurationis habet locum inter homines moraliter inter se operantes, servata proportione. Nam unus postulat ab alio per vitam patris, vel propter amicum, etc., qui modus quidam adjurationis est moralis et humanus, et per se non illicitus, si circa materiam honestam, et cum debita intentione ac moderatione fiat.
7. Daemones solum per Deum licite adjurari posse. — Dico tertio : daemones per Deum ipsum, vel expresse, vel tacite, et non aliter adjurandi sunt. Conclusio habetur ex usu Ecclesiae ; consuevit enim adjurare daemonem, per Deum vivum, per Deum verum, per Deu sanctum. Item per Christum, qui etiam est verus Deus; item per Crucem ejus, in quo modo non tam explicite invocatur Deus ipse, tamen implicite ibi continetur, quia crux est instrumentum divinitatis, et per habitudinem ad illam habet virtutem contra daemones. Et eodem modo interdum adjurantur daemones per Sanctos, quos ipsi timent, non propter eorum naturalem virtutem, imo nec infusam praecise spectatam, ut habentem sanctificat, et bonum reddit ; quia per illam solam virtutem non possunt homines cogere aut arcere daemones, nisi Deus Sanctis suis, vel Ecclesiae suae peculiarem 'virtutem ad hoc conferat. Hac ergo ratione, adjuratio daemonis semper fit per Deum, vel in se, vel in Sanctis suis, aut in suis instrumentis invocatum ; quia (ut diximus ) daemon non adjuratur prece, sed coactione, et imperio, quae non est in re creata, nisi virtute Dei, quia ut dicitur Job. 41: Non est potestas super terram, que comparetur ei. Imo probabile est, neque Angelos sanctos posse virtute naturali daemones cogere, saltem comparando maximum ad maximum, et multitudinem ad multitudinem cum proportione, quia daemones ( ut creditur) perfectiores sunt in natura, cum dicta proportione loquendo. Ob hanc ergo causam adjuratio daemonum fieri debet in virtute ipsiusmet Dei, ut recta fide et efficaciter fiat. Neque contra haec nova occurrit difficultas.
On this page